장음표시 사용
31쪽
Rupto aditu, vivas insertans adjice plantas: Truncus adoptivum sociali foedere ramum Excipiet, gremi6que fovens alet ubete succo, Atque suas frondes, & non sua brachia laetus Trudet agens , tum post aliquot mirabitur annos Et plures uvas , emandatumque saporem. Saepe sonans agris ruit aere grandinis imber , Lactentes nil tale timens csim vinea frondes Explicuit : mollis repetito caeditur icta
Pampinus, & longi melior spes concidit anni. Tarda quidem sed non praesentior ulla medendi Ars erit, insensi quam si jovis adjuvet iras
Vinitor , & manibus tollat quae germina tantis Indejecta malis steterint, melioribus orta Pampinus auspiciis, tibi mox emerget ab ipso Vulnere, maternos tamen haud oblita dolores. Τunc etiam cum laeta novis jam vinea ramis Pubescit, plexa eruce sub fonde latentes ova fovent , turpique incestant semine vitem, semesasque comas limax cornutus inerti obducit spuma, geminam pede contere pestem. Si tenerae viti formica illudit, avarae Gentis opesi, parcasque domos , atque horrea vert*. Nec mora, securo sodiens granaria campo
Farris inexhaustos alio convectat acervos. Capra venenatis nascentia morsibus urit
Germina, ni petulans pecus arceat horrida sepes.
32쪽
V IT EI. α, Audent & timidi lepores sub luce maligna Molliculas vitis furtim depascere frondes ;
Sulphuream praetende facem, sumoque sequaci Tetram averte luem , vel adacto in viscera plumbo Auritam Bacchi regnis procul ejice gentem. Annosis instat quoque vitibus aegra senectus et Hoc ubi , languet iners effoeto corpore vitis, Nudatumque coma tollit caput, aspera rugis Brachia sulcantur; nodo tubere .lota Prominet, exsuccas alit uvas ; horrida truncum Deformat macies, animosque resumere cultu Non valet. Ergo suos plantis potioribus agros Concedens , det ligna soco quae debita cellae Vina negat, propiorque nova propagine palmes Pressus humi vacuis succedat Sedibus haeres. Has adhibens curas, atque haec praecepta secutus. Aspicies largo vites ditescere foetu .
Purpureos autem cum duxerit uva colores, Dicendum quae cura manet suprema colonos.
Ac primdm sera dum coquitur vindemia, Baccho Instruitur domus, & vinaria vasa parantur. Ille omnes labor unus habet; pars mundat olentia Hospitii sordes, & torcularia tergit: Obductas 'stallore lavat pars altera cupas; Empta recens alii medicantur vasa, cavisque i Depromunt cellis non uno exercita vino Dolia; fraenando renovat pars vincula Baccho
33쪽
Molli pars stupi rimas obducit hiantes,
Tum puras insundit aquas, intusque catena Faecem agitat, putres verso cadus ore liquores Evomit, & ventrem repetita aspergine purgat. ΙNsTANTEM bacchaeo operi ne foemina sponsum Contempletur iners , uvis sed cuncta legendis Ante diem paret, & lento de vimine textos Expediat calathos ι pacta mercede cohortem Fcemineam conducat, agros amet, & legat uvas,
Provid quas hiemi servet, mensisque secundis. INTEREA superos , & numina sancta precetur Sit tranquilla dies , purumque per aEra purus Sol eat, & madidis alio notus avolat alis. Maturas pluvius quid serviat auster in uvas Vidimus heu l animis nee dum dolor excidit aegris N er enim dulces cum jam matura sapores
uva daret, nigro, concrescit in aere nubes Horrida ,. quae magis atque magis densata , coloni Corda novo vatir aegra metu ; quid cogitet auster Nesciae plebs , coelum gemitu, raucoque fatigat Isire, sed obscuros non sera sonantia nimbos, Non gemitus. , non vota fugant; ruit imber ab alto Plurimus , & grandi caelum tonat omne tumultu.
Nec caeli fragyn, & spatiis propioribus imber Deciduus,nec humus stagnans,& inhospita plaustris
Venales tenuere animas : pluvialibus uvae
Pene putres miscentur aquis, magnoque labore
34쪽
Sed non aequali legitur vindemia quaestu Tristis enim vino facies, vis nulla , saporem Ingratum reserens pejores assiat odores. Si quis inest lento elicitur nunc spiritus igne , . sStillatum sest & ipse vapoc densatus in imbrem, Frigentisque. Oens sinuosa per om labetis Signa luis manifesta restri; nam neg se piosi, Nec stomacho calet, admotos nec suscipit ignes. Νε properate tamen pluvii formidine.caeli,
Vosque recantatas, quibus est perniissa potestas In populos , poenas indicite , in quis acerbos
Prae properus, legat ante diem de vite racemos. Mox ubi tempus erit notos det Tibia cantus, Impetet & toto bacchaeos rure labores. Ac veluti miles, cum proximus imminer hostis e Intentus bellii signo parad arma , nec audet Injussas miscere manus , nisi murmure rauco In net excitas stimulans cava tibia mentes. Sic avidos ut in arma vocat vindemia cives ,
Et Dioni faci signum dat buccina belli, Ferrum omnes dura subigunt in cote , vlasque Et matres armantur; eunt d versa manipli Per loca , stridentes subeunt, & agrestia currus Arma vehunt. Collo cava tintinnabula jactans It sonipes, lateque sonantibus ilia vasis Verberat, & resono serit aurea sidera pulsu. Urget amor praedae, campis procedit apertis
35쪽
3α VITES. Structa acies , jamque apparent baccharia longὸ
Castra racemiferas quadro queis ordine vites Explicuit, viridique Deus munimine sepsit. Pampineis speciosa virent tentoria velis, Et matutinum pluvio bibit aethere rorem
Uva sua sub fronde mali secuta futuri. Rusticus interea propior jam vitibus instat, Fossarumque moras superat, vepribusque resectis Pandit iter , sepesque, & propugnacula' rumpens Sirenea , sternit humi Rhodios , Mareotides albas , Faecinia argi tes, Psythiamque, brevemque Iagaon:
Alterae comprensis manus elevat, altera curvo Colla supina secat serro : non parcitur ulli. Non omnes tamen una manet fortuna , calenti Demerguntur aqua, queis grandior in tumet alvus;
'Atque ut longa levent olim jejunia, soles Ad tepidos siccantur, agris non peior in ipsis
Pars avido sub dente sonans absumitur esu. Pars Calathis delata domos suspenditur alta De trabe , fictilibus vel conditur arctior ollis. Accumulant alios vasis , & fuste tricorni Versatos ad praela trahunt, ubi laeta juventus Nuda pedes , palisque manus armata madentes Calcando super insiliunt, avidoque fluentem Iam potant animo laticem , mers sque bibaces
Delibant digitis, & in annua pocula servant.
36쪽
I T A c T E N u s in sterili satis eluctatus arena .
Et sodere, & serro laetas compescere vites Edocui, falcem tractans, durosque.Ligones.
Nunc cratere manum armatus , nunc sordida musto
Vasa gerens , cellas & subterranea Bacchi Hospitia ingredior. Proh quanta silentiat quantus Horror inest i lato pendet curvamine fornix Luce carens , sumoque niger; stant ordine longo Dolia , quae culicum globus obsidet, atque bibaci, Guttula si qua meri costis dependeat, ore Sugit, di in varios circumvolat Ebrius orbes. Bacche soporiferos qui languida membra per utres Projectus, strepitu procul otia ducis , inertem Excute, quem prossas alto de pectore, somnum. Fare age dic iterum, quae sensibus hauserat imis. Cum te seposita quondam de rupe docentem
Audiit Aoniae contemptor Horatius undae. T u quoque, Phaebe pater, mecum per opaca locoruIngredere , ignotos audax recludere sontes :Non te Bacchaeis pindi sacra culmina cellis , Pieriosique mero latices mutasse Pigebit. IMA parte domus sub fornice lignea vasa, Torcular, quernosque lacus & labra colonus
37쪽
Extruat. AEqua solo , & patulae contermina portae, Atque racemiferis sint obvia torcula plaustris rSurgat utrinque arbos in spiram torta , gemat que Transversi valido nitens sub pondere praeli.
Grandior accipiat calcatos cupa Iacemos , Erper multi res manantia vina canales
In vacuas opera facili defunde diotas. Horrea sub terris lateant, quo sirius ardor, Insanae neque vis hyemis, caeli ve tumultus Perveniant; nam si tonitru concussa tremiscunt Dolia, pallentem Bacchus formidine vultum Induet , & nulla color emendabitur arte. At neque fulmineos tormenta imitata fragores Integer , explosos Pyrii nec pulveris ictus Audiet, emotis neque plaustra sonantia vicis. Si et veteri , sit cella mero diversa recenti, Frangit enim veteris vires novus hospes, ut et que Laxe habitet: procul hinc remove fumosque, fimiiq; Nec putris Arvernos prope caseus assiet odores. Neve cados suppone cadis, ut dextera rimis
Liberior stupam admoveat, si plena Lyaeo Dolia laxata laterum compage dehiscant. CAEsARA Is, si vera fides , data Meta triumphis Urbs claro quae nomen habet de monte, sub ipta
Digna mero meliore cavat cellaria rupe.
Non opus hic gelidis restinguere pocula lympbis , Ipsa suo stupidos exurdant frigore dentes
38쪽
vina recens deprompta cadis. Devota Lyaeo Explicat in cellis totos Germania luxus. Est ubi crustati lateant sub marmore muri, Atque auro Bacchi niteat vestita supellex.
Laeta procul pictus praebet spectacula fornix:
Hinc tremula ebrietas, & inertia mollis , edaces Sub pedibus curas, regumque negotia calcant. Hinc furor in montes bacchas agit ; inde biformes Centauri Lapithis vacuo cratere minantur. Parte alia flexa in cubitum cervice recumbit Ennius , & secum dicenda recogitat arma :Stat scyphust ante oculos, & turgida vena Lyaeo Carminibus fluit. Ipse adeo cratera rubentem Democritus media retinens in morte, cadentis Supremos animi quaerit mollire labores. Bacchus inornatis media, testudine. Rensis Imperitat, currumque thoro despectat ab ala . Olli venter obesus, iners abdomine turget, Et micat os qualis vento rubet aurea Phoebe:
Hinc positi calices, hinc cantharus: ebria circum Turba sedet nudata sinus, similisque canenti: Pars crinali hedera, vernis pars floribus udum Implicuere caput, rubeis baccata renidet Frons papulis oculi languent , it gutture satus Crassor laetoe color enitet igneus ore. VANA loquor : cellis alias impendite curas, Agricolar, neque enim auratis meliora diotis
39쪽
Vina fluunt: decora ipsa loci sint Dolia leni Plena mero , foliis & non super illita fulvis.
Si quis venalem mercabitur aere Lyaeum , Ante sciat quo nata solo , quos sordida tinxit Uva pedes, nam pro varia regione , soloque , Non eadem est Bacchi natura, nec insita virtus. Mitis humus dat molle merum , locus editus austro Fortius , invalidum campestris , pinguis aquosum. Cociacis oritur liber generosus in agris, Firmus Burdigalae, Bliterae mitissimus, asper Lutetiae, rupes ab eremo dicta potentem,
Atque probi generat gustus , campanis mollem
Educat, austerum Burgundia , Bel na severum. Lene merum , ripis nomen quod ducit ab altis, Cruda coquit nimium pransis alimenta ; Cadurci Vina probant succosa , quibus tabentia pallor Ora notat; si cui placeat vellauna , Neracum Oderit, atque tuos amet idem Arvernia colles. Graecia floret adhuc, quamvis abstemia, Bacchi Muneribus, si cura virum telluris avitam
Excierit cultu laudem : creat Itala tellus Ut molles animos , sic mollia vina ; seroces Et Baccho & populis inspirat Iberia mores. Addit utrisque animos Germania: corpora bello , Vinaque progeuerat mensis generosa , senectam Quae servata ferunt, laudemque aetate merentur.
40쪽
v INU M. 37Iptaque Delphini quondam signata triumphis
Dolia tempus erit plenis depromere cellis , Mox cum natus , avi, patrisque imitator . & haeres Teutonicas reseret victricia signa per olas. ALTER A vina rubent, albescunt altera; multus Inter rubra color distinguitur , optima sunto . Quae carbunculeos ignes imitantia , plenis
Scintillant pateris , & laetam suaviter acri Titillant sensu linguam. Vehementia tristis Calculus , & querulae imprimis odere podagrae. Vatibus ,& placidae sectantibus otia vitae Mollia vina placent , stomachoque facillima vinci.
Firma nocent capiti: nodant citb mustea nervos, Libertas non sera tamen redit , aspera fraudem
Dissimulant , linguam sed cum vinxere pedesque . Non faciles mentis reditus. Subtile palatum Tenuia delectant, sed habent mutabile semper
Ingenium , via terrestris, cursusque marini , Et molles hebetant gustus, vitiantque colorem ;Oceanus contra , deductaque plaustra severis Majores animos facium. Sic debile corpus Obruit , & validum labor idem robore firmat. Dulcia languentes morbo , generosa valentes Vina beant, violenta viros , mollissima matres: Alba domant frigus, sed longum aestate calorem Non tolerant. A qua pernicies candentis Iacchi,
