Genuina Stephani Byzantini de urbibus et populis fragmenta. Abrahamus BerkeliusLatinam interpretationem & animadversiones adjecit. Accedit Hannonis Carthaginensium regis Periplus. Graece & latine

발행: 1674년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

etiam Rhodanus. Artemidorus vero libro secundo Geographicorum , ita divisam reseri r Α Pyrenaeis ' montibus , usque ad mediterranea quae sint apud Gades, communi nomine Iberia &Hispania nuncupatur. Α Romanis in iduas provincias divisa est .s prima se extendit universa a Pyrenaeis montibus , usque ad novam Carthaginem &fontes fluminis Boetis: secunda autem provincia occupat quod superest ad Gades & Lusitaniam usque. Dicitur& Iberites. Parthenius in Leucadiis r

Navigabit in littore Iberita id est, Iberico. Altera vero Iberia apud ,

Persas sita est. Gens ipsa Iberes vocatur , uti Pieres , Byzeres. Dionysius: Prope columnώ magnanimorum gens

Iberum.

Et Aristophanes in Triphaleter Ut cognoverunt Iberas illos qui Aristarchi antiquitus. Et rursum: Iberas, quos publico ludo exhibes, curriculo mihi auxilio fuisse. Et Artemidorus libro secundo operis Geographici: Grammatica Italo-G a ruiti

83쪽

BY2ANTINI DE IBERIA. Mrum utuntur, qui ad mare habitant Iberi. A genitivo deducitur foemininum Iberis: Menander in Aspide ait: U-ιώα rc. 4: Graeca est non Iberica. Dicitur quoque stericus. Dionysius r

Pontus quidem primas 1bericas incnpientibus oc, Divisa autem fuit Iberia in duas provincias , nunc autem in . tres, uti

Marcianus in ejus Periplo perhibet rPrimum quidem Iberia in auas provincias divisa erat, at nunc in tres; in Hispaniam Baeticam , Hispaniam Lu- sitaniam, & Tarrhaconeliam. Α genitivo casum rectum deducit Apollonius 'Iberus , uti a Phylacis Phylacus. In Denominativis inquit rcasus recti a genitivis sermantur. Iber quidem duas syllabas similes nominativo, quod ad accentum in penultima , &in simplici forma & in composito habet. Simplex quidem est martyr martyris, hic inartyrus: Charops Charopis hic Charopus, veluti.

85쪽

BYZANTINI DE IEzRIA. charvique regis. 'Τrce Een Troezenis , hic Troeaemis,

ut Traceni flius; similiter quoque Iber Iberis: hic Iberus: unde apud Quadratum libro quinto Romanae Chiliadis dativus Iberis hisce verbis: Cum Liguribus simul & Iberis belligerantes. Idem Abro in Denominativis tradit. Et apud Cratinum in Matthacis Iberus hircita

bula reperitur. Dicuntur Iberes aquam potare apud Athenarum libro secundo Deipnosophistarum hisce verbis r Prae terea Hispanos aquam potare inquit, quamvis omnium hominum ditissimi sint, plurimum enim argenti & auri possident. Resert etiam, eos ob parsimoniam solos cibum capere, & tamen

sumptuosissima veste indui.

86쪽

FRAGMENTUM

87쪽

. FRAGMENTUM

STEPHANI BYZANTINI

Sicilia insula Sicania prius nomina . batur, deinde Sicilia appellata est,

teste Hellanico libro II de .acerdotibus Iunonis. Eodem tempore etiam Ausones ab Iapygibus ex Italia de trusi sunt , quibus praeerat Siculus rhi transgressi in insulam , quae tunc Sicania dicebatur , circa aginam sedi-Dus positis , & ipsi eam , una cum Siculo rege suo, habitarunt , regnum ibi stabiliente. A que inde prosectus Siculus etotam sibi mox subegit insulam Sicaniam , quae tum ab hoc Siculo Sicilia vocata est , quippe qui& regnum in ea obtinuit. Hoc vero Menippus hisce verbis narrat :Profecti in Siciliam cum ingenti exercitu ex Italia ς Sicanis praelio sup ratis , ad meridionales & occi-H dent -

89쪽

BYZANTINI DE SICILIA. is dentales hujus, insulae partes eos delegarunt , & ut pro Sicania Sicilia in sula vocaretur, effecerunt : & fertilis simam soli regionem possidentes , incoluerunt. Maximam porro insulam e septem esse probatur etiam Alexit Comici testimonio , cujus haec sunt verba :

. Ex insulis septem , quas indicauit

Natura

Mortalibus maximas, Sicilia quidem ut fama fert, . Magna est e secunda Sardor ter tia. Omin : quarta autem Creta I vis nutrix.

Subaea quinta angusta sexta C prus IAt Lesbos ordinem est adepeta septi

mum.

Porro ex Insularibus indignae, quondam Ligures ex Italia, Siculi dicuntur raduenae autem Graeci sunt Siceliotae, ut

90쪽

Testimonia Veterum

EIUS OPERE.

Hermolaus Grammaticus Constantinopolitanus , scripsit compendium libri STEPHANI de Gentilibus, Justiniano Imperatori dedicatum.

SEARCH

MENU NAVIGATION