Clementis undecimi pontificis maximi Homiliae in euangelia

발행: 1722년

분량: 208페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

HOMILIAE CLEMENTIS XI.

HABITA IN DIE NATALI

CHRISTI DOMINI

Inter Missarum Solemniam BASILICA PRINCIPIS APOSTOLORUM

ANNO DOMINI MDCCIII.

Cce jam su venit plenitudo temporis, in quo misit Deus Filium suum in terras. Gaudia nobis coelitus nunciantur, gaudia imperantur. Erumpant igitur montes jucunditatem , V& colles iustitiam. Abscedat timor, succedat amor: fugiat dolor, & gemitus . Dunduere vestimentis gloriae tuae, Civitas Sancti: excutere de pulverer consurge, sede, Ierusalem. Solve vincula

62쪽

go HOMILIAE CLEMENTIS XI.

colli tui captiva filia Sion. Hodie scilicet, emussi in Terras Coelo,s a benignitas, & humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei. Hodie lux orta est nobis: hodie in gloria Domini stipernos descendit: ohodie melliflui iam sunt Coelii hodie sempiterni, & ingeniti Patris unigenitus Filius suscepta carne

prodiit amictus, ut illam spiritaliter re maret,'exclusis antiquitatis serdibus expiatam. Nastitur ex incorrupta Virgine Filius Dei, pauper de nostro, dives de suo; ut poena peccati , quae per scelus corruptae mulieris intravit in Mundum, per inviolatae Virginis partum exiret e Mundo . venit coelestis de Coelo Medicus; & quum essemus infirmi, nostram assumpsit infirmitatem, ut & sua nobis insereret, & in se

nostra curaret. De Sion venit L J Legiser noster Dominus, ut humanum genus ab aeternitatis arce deiectum, amisi e restitueret dignitati, & cuius fuerat conditor, esset etiam reparator. Venit ti Libano Deus, Coelos, quos creaverat, inclinavit, l irmam Servi accipiens sine siuae detrimento Maiestatis, sy Jhumana provehens, Divina non minuens. Uenit Rex ille mansuetus, 'ε iugum captivitatis antiquae a nostris cervicibus livens: ἱ J moerorem Mundi aeterna libertate laetificans. Sic sid propter nos homines, & propter nostram salutem Γ 7J factus est in tempore, per quem facta sunt tempora. Sic t 'J Verbum, quod in principio erat apud Deum,& Deus erat, nasci voluit ex homine, ut homo nasci posset ex Deo. Sic Deus dilexit Mundum, ut Filium suum uni

genitum daret. Sic dedit, ut quibus illum dedit, dederit etiam potestatem filios Dei fieri. Magnum prosectb, &

lia M

63쪽

HOMILIAE CLEMENTIS XI. 3Ipraecipuum hoc est, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, divinae dignationis Sacramentum. Omnia quippe dona excedit hoc donum, ut Deus hominem vocet Filium, & homo Deum Patrem appellet. Agamus itaque gratias Redemptori nostro super inenarrabili eius dono. Immensam superni beneficii largitatem dignis laudibus recolamus; & quod λ annua nobis revolutione reparatur, salutis nostrae mysterium ab initio promisitam, in sine redditum, sine fine mansiurum, effulis gaudiis celebremus. Veram ut idipsum plenilis, ac ubericis Peragamus, transeamus cum Pastoribus usque Bethlehem ,& videamus hoc Verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis; ut inde cum illis 'reverti possimus glorificantes , & laudantes Deum. Videamus divini operis magnitudinem, divinae charitatis prodigia. Videamus secundam Virginem, integram Genitricem, quippe cui gloria Libani data est, decor Carmeli, & Saron. Videamus in exinanitione Dei exaltationem nostram; & quem non alias olim, quam

inter disruptarum nubium fragores tonantem trepidi venerabamur , tenebras inter adultae noctis in praesepio vagientem ad amoris lucem, & facem securi demiremur. Haec tamen omnia ut videre possimus, meminisTe nos convenit,

non alias s=ὶ claritatem Dei circumsulsiste Pastores, quam silcustodientes vigilias noctis super greges suos; ipsbsque Pastores, statim ac nunciantis Angeli voces audierunt, nullas injecisse moras, sed festinantes venisse, ut natum Deum adorarent. Vigilemus igitur, Dilectissimi, ut vocemur: vocati sestinemus, ut vocanti obsequamur. Nihil est semno dandum, ut veniente Domino pervigiles inveniamur. Nihil desidiae, nihil cunctationi tribuendum, ut Christum inveniamus. Ita fatie vigiles, ac festinantes Bethlehemicos Pastores

64쪽

az Ηo Mi LIAE CLEMENTIS M.

imitabimur; ac transire cum eis merebimur in coelestem illam Bethlehem, vere syὶ domum panis, portum securitatis, arcam salutis aetemae, in qua videbimus Deum, sicuti est,& videntes amabimus, & amantes in aeternum laudabimus.

67쪽

HOMILIAE CLEMENTIS x I. 33

ΗΑBITA IN DOMINICA RESURRECTIONIS

CHRISTI DOMINI

Inter Missarum Solemma

IN BASILICA PRINCIPIS APOSTOLORUM

ANNO DOMINI MDCCIV.

Agnum hodie, ac triumphale gaudium Filiis suis annunciat pia Mater Ecclesia relusique in gloriosa resurrectione psallit exultans, in cujus antea tristissimo funere flebiliter atrata doluerat, tota plane in hoc ipsum conveniente rerum universitat ;quippe quae omnium propemodum convulsis elementorum ordine novissime turbata, completo nunc humanae redem- .ptionis operi laeta gratulatur: ac redivivo Domino fulgidiori

68쪽

Solis luce congaudet, quae morienti nuper Auctori suo na ridianis tenebris parentaverat. Apertus hodie t a Tartarus reddit mortuos; innovata terra germinat resurgentes; Coelum freseratum siuscipit ascendentes; Christi scilicet resurrectio elvi luat de infimis, suscitat de terrenis, collocat in excelsis: d, lanctis proinde est vita, est peccatoribus venia, Sanctis est gloria. Quomodo ergo, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, quo- . modo non laetabimur hac die, qua humani generis Reparator, devictae mortis spoliis onustus, de imis ad superiora conscendens, nos quoque ad altiora de inserioribus sublev vii r Migravit ab inseris Christus victor ad superos, ut nos

de morte transferret ad vitam. L3J Nostra esst celebritas, quam recolimus, nostrum est decus, quod veneramur, nostra est Victoria, quam praedicamus; accepto nimirum promissionis exordio, fidei oculis, quae sunt futura, iam cernimus, ianaturae provectione gaudentes, quod credimus, iam tenemus. Cantemus igitur Domino: gloriose enim magnificatus est. s=J Vir dolorum, cui non erat species, neque decor, despectus, & novissimus virorum, in quo posivit Dominus inisquitatem omnium nostrum, factus est s)J speciosus prae filiis hominum: factus est incorruptibilis, qui potuit vulnerari: sectus est immortalis, qui potuit occidit factus est impasi 1-bilis, qui potuit crucifigi; adeout Lacra illa vulnera manibus, pedibusque impressa Resurgentis, iam non sint passionis insignia, sed gloriae monumenta; nec amplius iam Discipulis Christi mora Magistri sit horrori, neque poena sit dolori, neque Crux sit pudori. Crux scilicet Christi. s H quae salvandis est impensa mortalibus, Sacramentum est, quo Virtus impletur divina; exemplum est, quo pietas incitatur huma-

69쪽

na. Intelligamus, Dilectissimi, Sacramentum hoc, 8c exem plum . Peccata nostra pertulit Christus in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui justitiae vivamus. Qui igitur vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro omnibus

mortuus est, & resurrexit . in occumbant Vetera, ut oriantur nova:'non alia scilicet esse potest divinae resurrectionis imitatio, quam depositio vetustatis. Intraturi nuptiale convivium nova fulgeamus veste virtutum; sanctarum prosecto exemplo Mulierum, quae, ut in Evangelica lectione nuper audistis, non alias, quam cum aromatibus, hoc est, cum honorum operum fragrantia ad Christi monumentum accesserunt. su Emerunt Mulieres aromata, ut venientes ungerent Jesum; non enim inerti speranda sunt desiderio, sed actuo laborum pretio comparanda illarum odoramenta virtutum, quibus Domino placeamus. sn Valde mane ad monumentum venerunt, ut quaestum inventionis vigilantia dilectionis mereretur; Divini sine illius moniti memores: s)J Qiii mane vigilant ad me, invenient me. s'J Nescit tarda molimina Sancti Spiritus gratia; nescit moras, qui Christum sequitur; nescit cunctari, qui novit amare. Exurgamus itaque diluculo; L 'J curramus fidei gressibus, misericordiae operibus, amore veritatis; &statim atque Divinae iustitiae Sol per coelestis suae gratiae radios nobis affulserit, appropinquemus ad Dominum. Dicebant Mulieres ad invicem: s a Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ὶ Noverant siquidem sitscepti operis difficultates: noverant grandia, quae Christum invenire satagentibus obversantur, impedimenta. Non tamen propterea ab arrepto itinere deflexerunt L J Perfecta charitas seras misit timorem; non eas terruit revolvendi lapidis

70쪽

Ho Mi LIAE CLEMENTIS XI.

pidis moles; non Crucis recordatio; non horror Sepulchri: ut nos edocerent quaerentibus Dominum nulla esse metuenda pericula: omnia esse speranda miracula. Ideos' respicientes Viderunt revolutum lapidem; erat quippe magnus valde; viderunt revolutum, quia magnus erat: eb scilicet promptiora sunt sequentibus Christum divina praesidia, quo ma gis desunt humana consilia. Erudiamur, Dilectissimi, Euangelicis monitis, instruamur exemplis: ut vere quaerenteSJesium,&hunc crucifixum, sianctae ejus resurrectionis merea mur esse participes, quae transitum nobis de regione umbr mortis ad terram repromissionis aperuit.

SEARCH

MENU NAVIGATION