장음표시 사용
81쪽
plenitudine temporis; hoc sane Verbum, ut nuper audistis, is J Caro factum est, & habitavit in nobis. In nobis, quos Verbi sibi Divinitas coaptavit, cuius caro de utero Virginis
sumpta nos sumus, gemina nimirum in unam persenam comVeniente natura, verus Deus, A verus homo natus est Christus, ut illi in vera inesset Deitas ad miracula operum, nec vera deesset humanitas ad tolerantiam passionum. Mirabile hoc, ac supernum Dominicae Nativitatis mysterium non alio
prosecto melius explicari nobis poterat eloquio, quam Discipuli illius, qui fluenta Euangelii de sacro Dominici pectoris sente in coena potaverat. Sed quia adhuc homo erat, 'inqui de Deo dixit, non totum dixit, quod est, dixit quod potuit. Excedit siquidem, L Hongeque supergreditur humani sermonis facultatem Divini operis magnitudo; & inde
oritur dissicultas loquendi , unde adest ratio non tacendi. Gaudeamus tamen, Venerabiles Fratres, Dilein Filii, gaudeamus , quod ad eloquendam salutis nostrae altitudinem impares sumus: gaudeamus, probe agnoscentes bonum n his esse, quod vincimur; ac quoniam infirmitatis nostrae praepedimur angustiis, quominus tantae misericordiae Sacramentum digne promere valeamus; veneremur obsequio, quod eloquio explicare non possvnitas. Verum, ut Nativitatem Domini, qua Verbum caro factum est, non tam praeteritam recolamus, quam praesentem quodammodo inspiciamus, piae cogitationis gressibus sacrum adeamus puerperae Virginis diversorium; ac Bethlehemicum antrum, in quo cognovit Bos possetarem suum, mente lustrantes, vagientem Filium, orantem Matrem, Nutricium sedulum, canentes Angelos, Pastores vigiles contemplemur, mixtisque gaudio fletibus
82쪽
dicamus: Salve Bethlehem domuς panis, in qua natus est ille panis, qui de Coelo descendit: Salve Ephrata , regio uberrima, cuius fertilitas Deus est. Salve felix Terra Iuda, nequaquam i a minima in principibus Juda; Ex te enim ti)ortus est dominator in Israel, cuius egressus ab initio, a die-.bus aeternitatis. Sed cur iam quaerimus animo, quae oculisl cernimus Z Gratulemur, Dilectissimi, selicitati nostrae ; nobisti quippe datum est hodie in hoc Sacratissimo Templo, in haci ipsa, ad quam litamus, Ara prope intueri, ac venerari Sacrat Cunabula Salvatoris. Hoc in Praesepi reclinatus 2Eterni Pa-l tris unigenitus Filius, in similitudinem hominum factus j apparuit, & habitu inventus ut homo. Hic gelidas inter te nebras brumalis noctis frigore obriguit Parvulus, qui natus est nobis, & Filius, qui datus est nobis. Hic reciprocantis
spiritus calidis vicibus e brutorum pectore animantium olentem animam reflantibus incaluit. Hic pannis involutus a Matrer hic visus Pastoribus: hic demonstratus a Stellar hic adoratus 1 Magis. Hic tenero substrata capiti pungentia gramina asperioribus adultam frontem coronaturis vepribus prolusere. Hic uberes effudit lacrymas Divinus Insens, sui olim pro redemptione nostra fundendi sanguinis tyrocinia. Hic virgineis exceptus ulnis tremulus puer, castissimae Genitricis amplexibus ventura lenivit vincula crudelitatis, quae sibi parari noverat ab osculo proditoris. Veram, ut Beatus ait Hieronymus, diuturnis olim, dum viveret, Bethlehemici specus incola, nunc vero propE Bethlehemicum Praesepe in hac Basilica conditus: Praesepe illud, in quo infantulus vagiit ,silentio magis, qu- in o sermone honorandum es. Igitur taceamus; prius tamen pacis Principem, qui hu-
83쪽
manum genus aeterno Patri reconciliaturus, Praesepe hoc non abhorruit, suppliciter deprecemur, ut quemadmodum nascens olim in terris, pacem hominibus per Coelites annunciari voluit, pacem hodie itidem loquatur gentibus, quae conflantes s 4 gladios suos in vomeres, & lanceas suas in taces, non ultra exerceantur ad praelium, ac Regem pacificum, cujus est terrena bella restinguere, vere advenisse laetentur. Duiluod by Cooste
86쪽
HABITA IN DOMINICA REsURRECTIONI s
IN BASILICA PRINCIPIS APOSTOLORUM
V ' in Non ost hier ecce Iocus, ubi
posuerunt eum. Vere Christus surrexit, quia ibi amplius non est, ubi mortuus jacuerat; veris surrexit, quia procul 1 Sepubchro recessit; vere surrexit, quia non amplius moriturus starrexit. Hinc Angelo grande mysterium Euangelicis mulieribus annuncianti, ad veritatem Dominicae Resurrectionis comprobandam, non satis
87쪽
fuit dixiste, quod surrexit, nisi etiam addidisset, non est hic:
ac locum, ubi eum posuerant, vacuum ostendisset. Surrexit, non est hic: ecce locus, ubi posuerunt eum. Celebran
tes vitaque, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, Pasthali, M.
sti ineffibile Sacramentum, agnoscamus, docente spiritu Dei, ad cujus gloriae participationem vocemur: imitemur quod
colimus, ac cum Christo vere resurgente, tanquam membra cum capite, vere itidem restirgamus. Non vere surrexit,
qui inibi adhuc permanet, ubi fuerat mortuus . Non Vere surrexit, qui 1 sepulchro non abest. Non vere surrexit, qui in id amat tu recidere, unde surrexit. Quomodo ergo Christus sil surrexit 1 mortuis per gloriam Patris, ita & nos in novitate vitae ambulemus; hoc est; quomodo Christus, depositis corruptelae corporalis exuviis, rediviva carnis assumptione refloruit, ita & nos antiquis peccatorum rdibus abiectis spiritaliter resormemur, securitatem Da habentes aeterni tatis in resurrectione Salvatoris. Exuamus antiquum Γρὶ hominem cum actibus suis, induentes novum, qui secundum
Deum creatus est. Deponamus veterem sarcinam carnaliscoeni, ac foeda detersa labe vitiorum, rediviva ingratia immortalitatis ornemur. Appareanis in Civitate sancta, in Ecclesia Dei, futurae resurrectionis indicia, & quod faciem dum est in corporibus, fiat in cordibus. Revolvatur lapis, vincula distatuantur, & qui terrenarum cupiditatum ponti re praegravantur, discussa'obstaculorum mole, prostiliant. Haec ' est salutis via, & coeptae in Christo verae resurrectionis imitatio. Christus scilicet resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur ; quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel. Si igitur & nos,
88쪽
Dilectissimi, mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illor Si culpas flevimus, quid cauta est, ut in easdem relabamur Dicamus cum Sponsa: Expoliavi me tunica mea, quomodo induar illai Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos t Pudeat ea iterum sequi, quae fugienda cognovimus. Pudeat ad Mundi illecebras reverti, quibus per pα- nitentiam renunciavimus. Pudeat demum, postquam nova 'in suscepimus indumenta Sanctitatis, in veterem DP vilitatem degeneri conversatione redire. Hoc siciamus, in quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, &ultra non serviamus peccato. Irris r enim est , non poenitens, qui ea adhuc agere pergit, quae flere non desinit. Melius erati rilli non cognosccre viam iustitiae. quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illi traditum est, sancto mandato. Terra scilicet saepe venientem super stabibens imbrem, atque adhuc proferens spinas, ac tribulos, reproba est, & maledicto proxima . Qui itaque hac die, quam fecit Dominus, fermento veteris malitiae abiecto, in azymis synceritatis, & veritatis Pascha D.,mini celebratis, cavete ne, cum mortui fueritis semel, iterum moriamini; iam enim non peccato moriemini, sed veniae. Cavete, ne ipsius poenitentiae; poenitentiam agentes, exprobrari vobis audiatis propheticum illud: Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuasi ac cum filiis desertoribus reputemini, addentes peccatum super peccatum, & thesaurigantes vobis iram in die irae. Cavete, ne gravem hanc aeterni luminis candori contumeliam sectatis, ut qui antiquae noctis caliginem cognovistis, illam iterum diurnae luci praeseratis:
89쪽
comparationem s in quippe videtur egisse, qui utramque cognoverit, & iudicato pronunciasse eam meliorem, cujus se ruris esse maluerit. Nostis profecto deserentibus AEgyptum aperuisse Dominum vias maris, circumfusis deinde aquis illas texisse; ut ad desertum poenitentiae properantibus pate faceret iter, clauderet reditum. Nostis quae sermo divinus admoneti Fili peccasti l non adjicias iterum, sed de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur. Unusquisque proinde nostrum iisdem plane verbis, quibus Reparator noster Paralyticum incolumitati restitutum moneri voluit, monitum se similiter arbitretur: ecce ' sanus factus es, noli jam amplius peccare, ne deterius tibi aliquid contingat: noli 'peccare post veniam, noli vulnerari post curam, noli serdere post gratiam. Indulgentiae siquidem ingratus est, qui post veniam peccat: sanitate indignus est, qui priori vix curato vulnere, novum amat vulnus, & quaerit: nec mundari meretur,
qui se post gratiam coinquinat. State igitur, Dilectissimi ,&
si vere consurrexistis cum Christo, nolite'iterum jugo servitutis contineri; stabiles estote, & immobiles, abundantes in opere Domini; ut cum beato Job dicere possitis: iustificationem in meam, quam coepi tenere, non deseram. Id porro ut feliciter assequi valeamus, resurgentem Dominum enixe deprecemur, ut qui Paschalia festa 'J peragimus, haec eo largiente moribus, & vita teneamus. Rogemus misericordiarum Patrem, ut nobis potenti suae dexterae auxilio dignetur adesse, eique cum duobus Disscipulis, qui ipsum, postquam resiurrexerat a mortuis, in fractione Panis cognoverunt,
sidenter dicamus: Manes J nobiscum Domine, quoniam advesperascit, & inclinata est jam dies. Ubique tenebrae, ubi
90쪽
que luctus, ubique languor, ubique sermido. Ingemiscimussime inter aerumnarum praeteritarum recordationem, Praesentium sensium, & metum suturarum. Inclinata est jam dies. Vide Domine camictionem nostram. Vide sanctissimam Petri Navem tot minarum ventis, tot bellorum fluctibus agitatam. Vide Ecclesiae tuae faciem, qua multiplicatis in Religione dissidiis laceram, qua filiorum suorum iniquitatibus Qrdidatam. Inclinata est iam dies. Ne igitur nos deseras , Domine, in tempore malo, qui nastendo, siJ contulisti nobis con ritum naturae; moriendo, beneficium gratiae; resiurgendo, complementum gloriae. Custodi vineam tuam electam, quam plantasti. Mane nobiscum Domine: mane nobiseum.
