Responsio D. archiepiscopi Cameracensis declarationi D. archiepiscopi Parisiensis, D. episcopi Meldensis, & D. episcopi Carnotensis. In librum cui titulus est Explication des maximes des saints

발행: 1698년

분량: 234페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

olommodum tantummodo intellexisse Daturalem hominis erga se ipsum a Vfectum , ut Patres & Sancti omnes Mystici eum ante me intellexerunt , , atque ut ipsi Praesiuies in Libris a se iapprobatis intellexere. Hac expli catione omnes eorum difficultates: enodabam. Hac explicatione porten toste illae atque incredibiles contradictiones quae mihi quaque linea

imputantur , evanescebant. Hac ex

plicatione systema simple3c cohaerens, α quod perfectam supernaturalium

virtutum distinctionem servabat es oculos ponebam. Praetendebant nediteressuum mercenarium idem esse negare φ non poterant: in .sua enim declaratione interessatum per mercen

rivm traduxerunt. Mercenareitatem in i sermone veterum atque recentiorum

Sanctorum esse imperfectum erga nos . ipsos affectum negare non poterans Marcenareitatem illam a filiorum perfectorum statu Patres exclusisse negare non poterant. Suas praecipuas. dissicultates proprio commodo juXta hunc sensum semper intellecto e me-

222쪽

dio sublatas esse negare non poterant. Sed hoc sensu semel accepto necesse

erat ut palam fieret eos ad meam condemnationem festinanti iis accelerasse , magnumque offendiculum omnibus posuisse. Meas sequissimas explicationes imperiose rejicere maluerunt ut sic me ad retractationem 'redigerent.

DL CLARAT IO.

Nos Veso, formam habentes sanorum verborum, Sanctorumque vestigiis inhaerentes , rebus impossibilibus &absurdis pietatem Christianam persectionemque minimε metimur. Nec insolitos affectus quo pauci Sanct

rum parcὸ traseunterque effuderunt , confestim in regulam dc in vitae statum verti oportere credimus : neque fas voluntates consensionesve quae circa impossibilia versantur , Ve- Tas Voluntates consensionesque sed velle itates more scholae appella-

Haec igitur vera a majoribus acce-

223쪽

pimus, haec sentimus, haec omnibus testata esse volumus.

RESPONSUM.

Non semper aestimanda est cujucque animae persectio a solis impossibilibus suppositionibus quas elicit. Sed S. Franciscus Salesius , fatente ipso Meldensi Episcopo iis suppositio' I gν. nibus impossibilibus totus refertus est. Ipse p. 33 . . Meldensis Episcopus eas a Christianimi primordiis per S. Clementem tAlexand. & per sancti Chrysost. scholam probat. Subdit, Ha per impossibile suppositiones in omni schola sunt celebres. M sicos in quibus sunt frequentes preferre nihil attinet . Meldensis Episcopus non vult ut eruditi viri eas contemnere audeant ut pias amentias . . . . ut 'exercitationes in quibus recentes a primorum saeculorum gravitate degeneravexunt.

Affirmat eas non posse rejici quin simul p. 3ε . quidquid in Ecclesia maximum ct sancti sesimum es condemnetur. Cur igitur eas dixit absurdas ς Cur igitur eas in Moyse&in Paulo pios etiam ex usus

224쪽

: Sancti confugerunt ut verum animorum situm dignoscerent. Quum S. Augustinus populum suum intemo rogaret de impossibili casu beatitudinis quae hic aeterna foret , ita tamen ut Deus non videretur, Populo suis gemitibus significante velle se Patris Caelestis faciem intueri

Magnus hic amoris D stor exclas. Aug. mabat. Fratres mei unde ingemuistis ni- quia Iam natus est timor castus per-

iij. manens in saeculum saeculi. Tunc im-n.9. possibiles suppositiones maxima utilitate adhibebat ut fidelium perfectionem perpenderet, atque in hac agendi ratione nihil erat absurdi., Quum i similia supponebat ut animadverteret utrum peccatorem sui peccati timore parita an amore gustitiae' poeniteret , anne ineptiis obnoxius erat φ Nonne aequum est rei alicujus privationem supponere, ut nostrum animum probemus, atque utrum ei

adhaereamus dignoscamus y Christianus qui opibus affluit & qui pau- pet spiritu esse cupit, nonne quan-

225쪽

doque divitiarum sibi jacturam exhibet ut perspiciat utrum ab iis animum abjecerit φ Fidelis qui Ecclesiae pace fruitur nonne tibi inte dum ob oculos ponit martyrium ut sciat utrum sui sanguinis essu-sione horrendos inter cruciatus tectimonium Christo exhibitu ius esset rSimiliter anima sanctissimo amore

flagrans nonne potest sibi proponere Casium in quo Deus qui summo jure Caelestem gloriam illi non debet eamque illi gratuit6 pollicetur , eamdem gloriam illi impertire

denegaret ut situm animum pertentet , animadvertatque utrum sponsi paradisum ob unum sponsum , unoque purae gratiae amore quaerat. An

vero etiam sponsi paradisum cupias, ut simul naturali sui ipsius amori indulgeat 'Illa quidem nostri animi probatio tantum facienda est cum juxta illud Cantici a Meldens Episcopo laudatum fortu es ut mors dilectio, dura scut Infernus aemulatio, sed tamen hae ρ

suppositiones nedum sint

226쪽

Sanctis, ut ipse Meldensis Episcopus fatetur , sunt familiarissimae ,

quamvis in declaratione contrarium innuat his verbis , insolitos affectus parce trans terque. Neque

etiam Sancti rapidis animi motibus haec supponunt. Eas in tranquillo statu suppositiones adhibent ut & Lectores erudiant, & consuetam animi sui affectionem quam servare intemeratam summopere student, palam proserant. Affectionem illam in qua persistere cupiunt aliis inspirant.

Meldensis Episcopus qri in suo

Libro has voluntates sacrificia ct temribile propositum nominat. Eas deinde pro vesteitatibus es e habendas contendit. At propius perpendendum est quid per resteitatem intellia gatur. Si hoc vocabulo intelliga-tur semi-voluntas infirma & incerta hominis sibi ipsi non convenientis & vana inter proposita fluctuantis voluntas , nihil indecentius , nihil Moyse de Paulo indignius quam tales eis tribueta Volun-

227쪽

permittere

dii lateς infirmas vanas . de steriles

quae verae sunt haesitantis animi dubitationes. Sin autem per vestritatem tantum intelligatur plena & constanshuie objecto adhaerendi voluntas

non illi quod casus impossibilis suppositione exprimitur , tunc vestritas est deliberatissima , plenisti iam perfectissima voluntas. Casus qui dem nunqu/m evenit. Casum qque illum quem impossibilem novit anima non intendit. Sed volui talis affectio quae hac ne eXprimitur , realis est & actualis quantum ad purum illum qui exprimitur, independenter a beatitudine animi affectum. Non dicituquidem του, sed tantum vellem, at illud ristem verum& persectum volo evidenter importat. Exempli gratia induratus pcccator qui senectute consectus dicit, si rursus adolescerem, rursus me voluptatibus totum restem. Casus est impossi- etiam voluntatis obje

tum est , Casus est opportunitas illius quod voluntas cupit , exprimendi.

228쪽

rietatoris huius erga peetatum m

sectio lethalis, actu realis est totiuLque Voluntatis. Debilitas in solo corpore est, in vitium sat superque voluntas valet. Peccator dicendo vellem, non minus dicit ac si diceret , volo peccatum, quippe vult malum , & plene id vult, licet ei se permi tere non valeat. Hoc horrendo , quod a vitio petitur exemplo, interuligitur oppositum virtutis extremum, qui ad Deum gratuito amam dum dicit, vestem o c. non vult quidem casum impossibilem aeterni absque beatitudine amoris, sed tamen sic verum & perfectum , volo exprimit beatitudine non quidem privabitur. Vult autem independe ter ab hoc motivo diligere quasi beatitudo ei non esset promissa. I

tur vocabulum velisitatis tantum aI parens est temperamentum quod rei

de qua agitur nihil addit.

Quantum ad verba quibus tres Praesules sitam declarationem comcludunt, facile animadvertitur iis i directam contineri censuram qua

229쪽

219 summi Pontiscis judicium anteve

tere properarunt. At spero Sanctum Pontificem respecturum aerumnas

Episcopi cujus fides tot salsis contra genuinum ejus Libri textum imputationibus oppugnatur. Ad quem deinceps in fidei rebus innocentia confugerit nisi ad Romanam Ecclesiam tutum oppressorum Episcoporum a tot iaculis asylum 'Subjectione ac docilitate illimitata in ejus me sinum conjicio.

SEARCH

MENU NAVIGATION