Henrici Reiger, litt. hum. et juris cand. in academia groningana, Commentatio ad quaestionem, propositam ab ordine philosophiae theoreticae et literarum humaniorum, in academia rhenotrajectina ... d. 26. m. Martii a. 1827

발행: 1827년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

L 1 T E R A R I A. 59 Et recte ita: certum enim est, jure merito juris securitatem civitatis propositum summum appellari, cui uni alia omnia proposita insunt, quod universale est et omnes cives voluisse cogitari poSsunt. Vita autem beata, honesta et quieta, habenda est pro fructu, quem cives capiunt ex jure tuto, ex legibus institutisque, quae ad incoluismitatem civitatis sunt inventa. - Utilitatis tandem communio. generali appellatione, dicenda erit fructus omnium honorum et emolumentorum, quae cives percipiunt ex juris securitate, et ex

vita quieta et beata. .

Sic igitur pro viribus exposuimus Ciceronis placita de origine, felicitate, et proposito cipitatis: quaeque de iis collegimus, jam judicio

vestro Viri Clarissimi l tradimus. Credo equidem, et peritiores et magis exercitatos mecuinin arenam esse descensuros; attamen honestam praemii laudem , si non sperare, optare certe licet. Quodsi in hacce nostra commentatione, nonnulla minus recte disputata reprehendit lector, ignoscat precor juveni, qui studiorum primitias virorum doctorum examini submisit.

62쪽

pag. 4. Praelativ. leg. Praelatio. - Ia. Commentati leg. Commentatio 13. lin. 8 societatum leg. societatem - 18. ὀλιγων leg. ὀλίγων 33 quisque est leg. quisque - 39 appellantur leg. appellentur - 4o consibimus leg. censebimus - 4o pretia. IS. pretio,

SEARCH

MENU NAVIGATION