Rodolphi Agricolae Phrisii De inuentione dialectica libri omnes integri & recogniti iuxta autographi, nuper D. Alardi Aemstelredami opera in lucem educti fidem, atque doctissimis scholijs illustrati. Ioannis Phrisemij, Alardi Aemstelredami, Reinardi

발행: 1550년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

Ergo huic responsurus Cicero,ita eum retallat, ut v uissima ei in senatu obiiciat crimina, omniq; eu genere ivtuperationis proscindat. Atq; haec est uituperatio illa. Pisonis cuius meminit hoc loco Agricola. In eis vero generibus quae fidem solam quae rutJ.miorum hic est finis ut uera credantur esse quae dicuntur, ut est genus deliberativum & iudiciale. Quemadmodum de quaestionibus diximus. J Capite proximo. Opponit aduersariss M. Horatium.J Hic qua arte amissis duobus fratribus, tres illos Curiatios, deinde & sororem ipse suam occiderit, narrat T. Liuius lib. I .ab urbe condita. Legesq;.J Duode

cim uidelicet tabularum , quae furem nocturn una quoquo modo, diurnum autem si se telo defendisset,impunEsinebant intersci. Et testimonium ex fabulis quaesitudait enim, non sine caula fictis fabulis doctissimos homines memoriae prodidi sie, eum Orestem, qui patris sit

Agamemnonis ulciscendi causa, matrem Clytemnestra . ne cauisset, uariatis hominum sententiss, sapi entis simae deae Palladis sententia liberatum. Praeter haec, si no harest in argumentis ordinis causa. JHoc ipsum Fab.li. s.ca. de usu argumentorii;& Cicero ite no uno in loco docet nempe firmissima argumenta in principio & fine locaesa esse debiliora uelut in medium agmen recipienda. In milite Mariano. Cuius declamationis iam semel ite rumque meminimus. Inestectibus, quod, &ante di ximus. Libri huius cap. tertio. Cum enim sua sponte arescant lachrymae.) Sic inuintilianus. lib. sexto. Nunquam tamen debet longa esse miseratio , nec sine causa dictum est , nihil facilius quam lachrymas inarescere.

Nam cum etiam ueros dolores mitiget tempus , citius evanescat necesse est illa, quam dicendo effinximus, imago; in qua si moramur, satigatur lachrymis audi- . tor,&requiescit:&ab illo quem coeperat impetu ad rationem redit. Non pariamur igitur frigescere hoc opus,&affectum, cum ad summum perduxerimus, relinquamus; neque speremus fore, ut aliena qui iaquam diu ploret. Et in partitionib0s Cicao. Citi' enim

592쪽

DE INVENT. LIB. III. 27

enim,inquit, exarescit lachryma , praesertim in alienis malis. Item in calceti. 2.ad H erennium. Reserunt autesententiam hanc ad Apollonium Rhetore ex Athenaeo.

num formis,deq; partibus earundem uaria cola. Iocatione disponendis. Cap. XIIII D Artes argumentationum quam capiant di*ψ- tionem, non es certis ullis comprebendere praeceptis.Quae sint autem partes argumentatιonis, proximo libro satis multis dictum e se. Et naturalis quideordo es earum,ut praecedant propositiones, deinde sequatur id,quod ex eis efficitur. I ι ratiocinatione quoque,prima sit maior propositio proxima sit mirinor,postrema conclusio. Sic in inductione priores sunt species aut partes,quam genus aut totum,quod colligitur ex eis. velle tamen hanc legem usquequaque obseruare, stigidae prorsus es instiuola cuiusdam;nescio an cura dicam an cavillationis,certae in

fantiae fastidis . Infantia quidem, quod nihil po

test aut minus disertum,aut magis puerile uideri , quam omnia uelut puerum dictata a magistro ad unam certam legem formamq; dicere. Fasidis quoque,quod necesi e est sequi eos, qui aures nulla unquam uarietate delicatissimam noRri partem tentant reficere. Varietas enim, sicut rerum omnium, sic orationis praecipuὰ leuat taedium. Multarum adaeo rerum nobis gratia,non ex se,sed uel ex meliora etiam

593쪽

etiam facietate uenit. Iam etiam pleraeq; sunt sirgumentationes,qHarum tota uis aut duabus propositionibus citra conclusionem explicatur, aut altera proposiuionum pro tota ponitur ratiocinatioe.Quae qualia sint uo loco demonstrauimus. Feras tamen utcunque leuioribus in rebus hanc ludicram uerboaevum iaculationem,in quibus solum os instruitur, est inanes inter disputandum circulorum clamores petuntur. At in eis rebus,quae non ideo tantum dicuntur,ut dicantur,sied ut animos nostros subintrent, o actiones emendent,quaque uiciis eradendis ex intimis mentium nostrarum sedibus adhibentur, id

est,quae moralis philosiophia vocamus,si hac leuitate intra primas subsisant aures, inania profecito ,

inania tantum,irritaq; uerba fundetur. Maioribus ergo uiribus instructam orationem O plenioribus eam ferri uelis oportet. Auertendus enim in ab eis qus placet;qusque multo tempore probauit animus ct ine sibi ut ita dicam en auferendus. ectam docendus, ut sciat meliora , quam cogendus , ut uelit. A qua facultate, quantum a

st confracta illa ct spinosa argumentandi ratio, non e i certiore signo colligere , quam quod ea poneaquam philosiophorum scholas ingressa est , moralis ina , quam uerὸ philosophiam dici

mus,e scholis prorsus excinit.Veterum certe neminem nisi Stoicorum borrid imum quenquesc diseseruisse inuenias,neque id ubique tamen. Et si quis huius etia secta paulo latiore fuit ingenio, uictus

594쪽

DE IN VANT LIB. III. 38.en dignitate Osplendidius aliquid dicere concupisuit.Aristoteles cert/,Plato, quorum interea in philosophia paribus laudibus eloquentia, eruditioq; celebratur,rarisim/putauerunt utendum sibi nudis illis ct expressis ratiocinationibus, quod ex libris eorum facili perspectu est.At nonri seculi philos bis,si quaeritur O arguitur primo O secundo,

o notandum quarto aut quinto, consequentia te. net in baroco, reliquas id genus ineptias demas , desituros prorsus nihil quod dicam habituros ut debis. ec haec eo dico,quod ea putem esse contem nenda: Disci enim illa ab incipientibus imscholis, ex quidem exactisima cura,ueum, exerceri quoque sed adeo ut intra scholam maneant. grauiorum uero rerum tractatu,doctiorumque hominum disputatione;ante omnia, cum posteritati s rudiendae restiteris mandantur,crediderim maximὰ hanc leuem, ineptamque dicendi scrupulositatem remotam esse. debere. 2V3nc autem cum sint omnia in leui simas etiam digesta quaestiones, cuilibet quaesioni, uera

Distatutus lege quadam argumentationum edi notandorum debeatur numerus,implentur ingeria uolamina librorum,ct totis paginis dicuntur, quae singulis interdum uersibus poterant absolui. Equidem

argumentationem in oratione controuersa , censeo

necessariam esse,tanquam neruos sene quibus ea flub sere non possit. Sed quemadmodum deforme non modo sit corpus ed ne corporis quidem speciem habeat,in quo stolim omnique carne nudati neruisc

595쪽

.DE INVENT II B. III. 1 It terium ex praecedentium propositionum probatioine. At in eadem oratione paulo ante couertit prorsus totum ratiocinationis ordinem, primam ue conclusionem ponit; In dig. Caelio nulla luxuries reperietur,nulli umptus,nullum aes alienum, nulla conuiuiorum lurirorum libido,quaeque sequuntur. Hoc est enim,quod probandum est. Deinde cumsubdit Audinis antea cum accusaret:minorem propositionem facit,quae est. Coelium summa eloquentiae , sudiorumque cura teneri. Postremo maiorem addit ,Atque sicitote iudices,eas cupiditates quae obj-ciuntur Caelio,atque haec studia de quibus dis to, non facile in eodem homine esse posse. Vt fit ratiocinatio: Non possunt in eo,in quo es summus studiorum amor,essc prauae cupiditates: in Caelio est summus studiorum amorinon possunt ergo in eo esse

prauae cupiditates. Interim proponitur altera ex propositionibus tantum.Vel maior, ut Quintilian. in mathematico. Et,inquit,tantum debet mors negari,de quo non sufficit hoc poenae genus, ut se ipsie

potius occidat. Hanc propositionem probat. Dein de quod assumpturus eratio quod ex eis conclusurus,haec uidelicet, o uero talis non sum, non ergo debet mihi mors negari ea uelut in propositione illa satis intellecta praetermisit. Interim proponitur minor,ut in eadem declamatione; Quid quod me futurum dixit parricidam' tiocinatio quidem talis sit oportet. Quisquis praedictus parricida est, debet mori,ego praedictus sum parricida, debeo ergo

mori.

596쪽

mori. Es ergo quod proponitur minor propositio,

quod sequitur en confirmatio maioris,debere mori edim quisqvis parricida praedictus est. auod quamquam posset uniuersaliter pronunciari, orator mgulariter tanquam de hoc uno pronuntiat. Quo

niam cst priore libro dixi uniuersales propositio

nes remotiores esse , O minus arcte premere rem p sentem uidentur.

scholia in caput Iq.

P Roxa Mo libro satis multis executi sumus. Lib. a. cap.r7. Velle tamen hanc legemusquequaq;. Quintilianus lib.2. cap.rg. Neque enim rogationibus plebis sancta sunt ista praecepta, sed hoc,quicquid est , utilitas excogitauit. Qui aures nulla unquam uarietate, delicati stimam nostri partem, tentant reficere. Quis enim, inquit ille, est auribus usqueadeo patientibus, uti uel paulisper ferat orationem ubique sui similem Tantam ubique uim habet uarietas, ut nihil omnino tam uitidum sit, quod non squalere uideatur citra huius commendationem . Gaudet ipsa natura uel in primis uarietate, quae in tam immensa rerum turba nihil usquam reliquit, quo Inon admirabili quodam uarietatis artificio depinxerit. Et sicut oculi diuersarii aspectu reru magis detinentur, ita semper animus circunspectat, in quod se uelut nouum intendat. Cui si cuncta sui similia occurrant undique, taedio protinus auertitur. Et quintilianus: Ars porro,inquit, uariandi cum gratiam praebet ac renouat aures, tum dicentem ipsum laboris mutatione rescit: ut standi, ambulandi, dendi, iacendi uices iar, nihilque eorum pati unum diu possumus. Quae qualia sint, suo loco demonstrauimus.) Libro 2. cap. 27. Ita quibus

597쪽

. DE IN VEN. LIB. III. 28 issius solum os instruitur. In quibus id agitur solum, ut

dicendi usum paremus. Et inanes inter disputandum circulorum clamores petuntur.) Ubi hoc unum quaeritur,ut qui nos disputantes undequaq; circunsiant, is nobis applaudant,& placere sibi ea, quae dicuntur a nobis,plautu ipso acclamore testentur. Et ipse sibi, ut ita dicam,est auferendus. Ita, inquit,asticiendus animus est,ut non is sibi esse uideatur qui adlinc fuit: utq; probet ea, quae auersatus est hactenus:& auersetur, qu .ae hucusq; probauit. Egregia fabula de lente. J Eunde pro-i pemodum senili habet cum eo, quod legitur apud Gel

lium το ἰν φακύμορον in lente unguentum. Interim ponitur altera lex. Libro Σ. cap. 27. oniam ut priore libro diximus. Lib. 2.cap. I9.

Argumentandu diligeter obseruandae. Ca .XV.

D Ossent ista extendi, multiplex ; horum forma

A proferri ex autoribus. Sed longum id est, ct nisi alioqui multa cura quis legendis, perspiciendisque scriptoribus ista cunnoueri frustra docebitur. Vaneq; dici ora possunt,ct ex eorum qus diximus coia latione, facila quis reliqua cognoscet. Illud tamen adiecisse uelim. Quod si qua sit propositio,vel alio quid propositionis simile,in quo maius qonis mome-tumsit positum, id rectissime aliqua do antea quam

aggrediamur,qMod eo comere uolemus,in antecessum apud auditores est deponendu, ct tanqua aliud agamus explicadu. Iinus.n.ssectu tuc erit, v q- re dicatur no apparebit: credeturq; facilius securos alas bladius ubibit.Sicut minus timetur arma

598쪽

RODOLPIII AGRI C. quorum non intelligitur usus. Inde cum possederit mentem,paratamq; semel fidem tunc quoque pers rei,cum utendum erit eo.Fauet enim quisique persuasioni suae,nemoque uel sibi ipse libenter errorem suum fatetur. Credimusque multa, non quia uera videantur ,sed quia credimus. Huiusemodi en apud Ciceronem illa principio expositionis matris Cluentati, inuidia,quae quaquam praecipuὰ ueneficii crimini defendendo conueniat,tamen si,cum illud defendendum erat,primum poneretur, poterat tam dubia, sicut crimen, uideri. Huc pertinent altius repetitae narrationum praeparationes. Et in altercationibus

quidem praecipuus est obseruationis inlius usius. Ideoq; si qua sunt,quae plus sint allatura confirmandae intentioni nonra, non fiunt utique protinus cum eo coniungenda. Te iuersabitur enim ct effugia quaeret aduersarius, inuitusque pedem in laqueum, quem prostexerit,dabit. Ergo dimouenda sunt haec ab eo,quod ocere uolumus, altius repetenda, multitudine similium propositionum, quas sine periculo daturus sit aduersarius, obruenda.Quae cuiusmodi sint, ex Platonis Dialogis non eis disscilὰ perspicere. Sed nos interim aliquo exemplo quod dicimus, indicemus. Demus Academicum probare volentem Epicureo, quisquis sine uirtute sit, eum esse infelicem. 2 ton sumet ille continuo, uirtutem esse summum bonum,id enim nihilo probabilius eis, quam id quod intendebatur,nec id etiam unde istud deducitur, uirtutis curam maximὰ naturalem esse hominia

599쪽

DE INVENΤ. LIB. III. homini. tius igitur ordietur. Quaeret,ecquid fariteatur animam corpore meliorem esse ' Sed ct hoc quoque muniendum est Socratica inductione. Quaerendum est, an aurigam curru, est naue gubernaratorem, dominum domo, ct principem popularibus, in uniuersum quod imperet praestantius esse putet eo quod paret,an animi imperio putet corpus regi.Quae si concedat,necesse erit concedat,animam corpore potiorem esse. Quod ubi constare coeta piisequatur hinc necesse est,actiones ct quaecuque animi corporis rebus esse potiora, Quod se docuerimus binc propriam animi uirtutem, propriam comporis uoluptatem esse, conflabit uirtutem esse meriliorem uoluptate. Quod ipsum erit fortasse quaerenαdum. Ex longinquo rogabit itaque,putet ne eisdem omnibus gaudere corpus animum quod nimirunegabit. IXam ct multa poscit corpus, quae nec indulgenda illi credit Epicurus. Ergo horum aduerrasis animus,qui negat ea corpori, gaudet. Sic animo multa placent,quae corpus auersiatur. cum gaudeant autem diuersis, uoluptas corporis erit , quod autem uoluptati contrarium sit , nihil inveniemus nisi uirtutem. Ea pertinebit igitur ad animum ., Haec ergo bona utriusique erunt. Quod si e I pr prium animi bonum uirtus, erit summum bomnum,cum demonstratum sit ante,meliora esse qua ad animum,quὰm quae ad corpus pertineant. Cumque non sint alia propria hominis , quam animi corporis bona nam fortuna bona solum dicuntur,

600쪽

RODOLΡΗΙ AGRI C. quia inis deseruiunto ergo animi bona, quoniam meliora fiunt ,summa sint oportet. Et haec quidem cum sint uirtutes necesse est,quisine eis sitiesse cum summo malo, quod vicium erit. Atqui qui uix cum δε mo malo es, infelix en. Ergo iam e citur quod intendimus,quisquis en sine uirtute n-

felix est. Quod si a proximis coepissemus, ct inde

digrederemur ad longius posita, insolentior aduem sarius negaret omnia , neque peruemre nos ad alimquid sineret unquam, quod ipse confiteretur. At cum ea proponimus,qua distant multum,neque fe- τὸ quicquam negoci' uidentur habere cum eo,quod proponimus , facilius dat aduersarius tanquam n hil ad se pertinens. Vnde datur confessum nobis

aliquid arripere , in quo pedem quod dici solet β-

gamus , ad quod si alio perueniremus ordine negararet idipsum aduersarius, ne vinculis argumentatιο- nam teneri uideretur, O aliquid confiteris ex quo

contra inum regredi possemus. Sed quemadmodum a summo quodam cacumine petito initio , ad id postremum, quod probare dem sinamus, delabimur: sic licebit e contrario, ct hocinum quod intendimus primum facere, O id adhi-.bita argumentatione confirmare, hancque ipsam argumentationem rursus alia ariruere, donec ueniamus ad aliquid tandem, quod inficiari aduersarius . non possit. Similiter etiam poterimus , cum negauerit intentionem aduersarius , proponere aliquid, iquod etiam diuersum uideatur d proposito , quod det

SEARCH

MENU NAVIGATION