De primatu solius d. Petri ac differentia inter ipsum & d. Paulum disceptationes apologeticæ auctore Antonino Diana Panormitano ..

발행: 1647년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

soribus reliquisse, ambo immediate sub Christo, ita ut neuter alteri subesset, ambo potestatis uniuersalis tam in Iudaeos quam in gem tes plenitudine praediti dicuntur - Sed respondeo,haec omnia reduci posse ad bonum sensum,ex distinmonibus saepe superius adductis; nec terrere nos debent illa verba; quod Petrus& Paulus ambo immediate diculur sub Christo , ita ut neuter alteri subesset , nam intellis genda sunt quo ad missionem prsdicandi ubi- que Euangelium; Et ideo M. Antonius Cappellus disp. i. de Tont. B. Petri, cap. I a. ita asserit. Nos,tantum abest; ut Paulo eximio

Apostolorum Petrum anteferamus in mune

re Apostolatus,vi potius,& Paulum,&omnes alios, Petro in potestate Apostolatus pares essedicamus, neque Apostolos, qua Apostolos,missos arbitramur a Petro, sed a C hristo si enim eos non Christus, sed Peleus misisset, non amplius Apostoli Christi, sed Petri Apostoli essent. Tota inaqualitatis no a ratio in Iolo ordine politico posita es, cuius hic aperte Faulus primas Petro concedit. Ita Cappellus;& ideo Cardinalis de Cusa Vbi loquitur aperte de Primatu iurisdictionis, ct regiminis solo Petro tribu RVx patet in eade Epis. a. ab AmynImo

202쪽

s4 DE PRIMATU

nymo citata ubi sic asserit: si scire velis an in Ecclesia existas, hac vestiges ratione , sic tedrq Romini Pontili is adhereas,quq perco tinuas successiones bonorum malorumque in Petrum principem continuatur. Vnde Γλα, de Coucordant. Cathol. cap. 3 q. hic etiam asserit. In hac quidem gratia dicimus quo ad Apostolatum , omnes Apostolos aequales ; sicut quoad ipsum sacerdotium omnes sacerdotes, sed abundatiori gratia dicimus Petrum inter Apostolos primum. Ita dicit Augustinus super Ioam serm vis. Quod Petrus abundantiori gratia. scit unus, i,idemque primus Apinolus,de proptex Pximatum Apostolatus gerebat figurata qualitate personam Ecclesiς Et illum Pximatum Petri. quo ipse abundat tiori gratia a Christo dotatus fuit. Et Paulo insea citaus D. Hiexonymum, sic ait: Super Petrum fundatur Ecclesia licet alio loco super omnes Apostolos fiat,& cuncti claues regni

coelorum accipiant, & ex aequo super eos E lesis sertitudo selidetur: tamen propterea i ter duodecim unus eligitur;vi capite constituto, schis natistollatur occasio . Ecce sententiam D. Hi onymi, cui noti licet contradicem . Ex qua habetur Petrum constitutum

203쪽

sOLIVS D. PETRI. s scaput Apostolorum, & eis per Chiistum prγ

latum . Haec Cardinalis Cusanus, qui ut patet, concedit rotundis verbis Primatum Petro , sine ulla Pauli societate . Sed tamen postea pesiime docet, hoc non obstante, Concilium esse supra Papam. Unde videat Anonymus, Cardinalis Cusani opinionibus non esse facile adhaerendum : Ipse enim adfuit i Concinabulo Basilo ς . Qui docuit etiam pessime teste Pitigiano in I. Sen. Tom. 2 dimas art. I .influe per consensum Ecclesiae& non ex iure diuino, Primatum Petri, de successorum eius,introductum fuisse. Ad quintam auctoritatem Cardinalis Coistarent i Veneti tract.rde Potestate Romani Pontificis ; Respondeo me tale opusculum prae manibus non habere, de Verba, quae adducit Anonymus, reduci possunt ad bonum sensum. Adde,quod mihi dixit Eminentissimus Dominus meus Cardinalis Spada, plures Patres in Synodo Tridentina Congregatos asseruisse,opusculum citatum esse caute legem

a Non desinam tamen hic obseruare, quod ego penes me habeo quandam Epistolam dicti Cardinalis impresia Florentis anno isS 8.

204쪽

s6 DE PRIMATU

directam Paulo IV. ubi loquens de composi. tionibus, facit mentionem de dicto opusculo citato ab Anonymo de porestate Pontificis :& sic ait.Iam enim cum esse laicus,incidissemque in locum, ubi oportebat Maiestatem , dc Auctoritatem huius SANCTISSIMAE SEDIS tueri, non tantum verbis, S oratione id prςstiti, verum etiam amico cuidam meo viro grauissimo , opusculum quoddam conscripsi a quo,quantum pro temporis angustia , &per negocia , qns mihi obeunda tunc erant, licuit, satis perspicue, ni fallor, ostendi SVM

MAM HANC PONTIFICIS AUCTORI

TATEM nullo humano iure Constitutam

fuisse ; sed a DEO OPTIMO, VNICOQUE

EIVS FlLIO, collatam fuisse sanctissimo Petro,eiusque successoribus. Ita Cardinalis Contarenus. In quibus Verbis, Ut clare patet, testatur se indicto opusculo , quod pro se citat onymus, firmasse supremam Potestatem Pontificis collatam fuisse D. Petro, dc nullam . facit mentionem de Paulo . Ergo verba adducta ab Anonymo, interpetranda sunt de avictoritate Apostolatus, quς squalis seit inter Petrum , dc Paulum: Ec non de auctoritate Primatus , nam quando de Primatat loquitur

205쪽

aperte Cardinalis Contarenus, seli D. Petro tribuit .ETO,&C. Ad auctoritatem sextam Cardinalis Poliz. de unione ad Henricum IX. Respon- eo quod non facit. ad rem , & ipse Cardi-lnglis in totonia Σ. apertissimis verbis tuetur Petri Cathedram, & Petri Primatum ; & in. sine dicti lib. 1 faciens mentionem de Paulo

sic ait. Charitas, inq; it, per quam domu Dςi regitur , eum m Q rem, ut ab inferioribus, superiores reprehendi, non soleant, perpetuo retineri non patitur sed ubicunq. Ecclesiae xilitas poscere Videtur, nequaquam dubit ad inferior superiorem repxehendere . sitiemari modum Paulus eo tempor scit dum Petrum

periore reprehendit at ille.Ex quibus Camd alis Polus perte secta at, Paulum scisso inseriorem Petro . Sed moxis. 3M An0t nymj induce meridiana gellet wxire. Et ideo Ludovicus Maioranus in clueo militantis

se Apostolumi esse gwtium t

206쪽

Petrum multo ante hoc officio cum sibi a Deo commendatum fuisset fungi instituisse,pauluautem eX eius consensu, Vtriu'. Verba ostendunt silc enim apud Lucam Petrus loquitur sicut elegit Deus gentes per os meum audi verbum eius. Paulus autem de eodem mune

re loquens se illud quidem iubente Deo, sed ex consensu Petri obire instituisse testatur cuCepham dexteram sibi dedisse cum alijs societatis ut Petrus in circumcisione, ipse gentibus

euangelizaret. At Petrus nullo caeterorum coissensu requisito id ipse tanquam summus uniuersi gregis Pastor suscepit cui& oues,& agros

commendans Christus totius gregis curam

tradiderat. Haec omnia Cardinalis Polus. Videat modo Anonymus, qua fronte potuerit Polum pro sua sententia, dc pro nouo Papatu Pauli adducere'. Ad auctoritatem septimam Cardinalis Bella iiiij lib. 3. de Romano Pontifice cap. 2. VO- cantis Petrum ; dc Paulum Episcopos Romanos;iam in ea Priori disceptatione fuit responsum , nempe Paulum dici Episcopum Romanum,quia Romae munia Episcopalia exercuit. Fuit igitur E piscopus Romanus, ossicio adi toris Petri subordinati, non autem titulo, ac

207쪽

propriE , ut Petrus. Nec obstant alia verba dicti Cardinalis lib. i. cap. 27. ibi enim loquitur ex hypothesi, re ideo in dict. cap. 27. per totum demonstrat aperte inaequalitatem inter Petrum, & Paulum. Et eodem lib. I. cap. I 6.

aperte asserit, Paulum fuisse Petro subiectum,& Petrum fuisse maiorem Paulo in officio

gubernandi. Et tamen Anonymus audet Bellarminum pro sua sententia adducere. Denique audiamus Anonymum claudentem suam scripturam his verbis. His omnibus auctoritatibus coronidem imponet Angelici Doctoris praecipui Scholae Parisiensis magistri doctrina qui verba haec cap. 2. Epiri. ad Mat. commentans, mihi enim qui videbantur esse aliquid inter quos Petrum numerat)nihil contulerut sic loquitur in Persona Pauli. Ab his autem scilicet Petro, & Ioanne, licet ad horam cesserim eis, nihil tamen accepi ab eis potestatis vel doctrinae. Et ibid.licet essent magnae auctoritatis Petrus scilicet dc Ioannes) tamen nihil addiderunt doctrinae meae , nec potestati. Ita Anonymus. O frontem l Et quis quaeso auderet,citare Angelicum Doctinrem pro hoc nouo Papatu D. Pauli ; qui in eadem met Epipola a. ad balat.lia. a. aperte, H a do-

208쪽

docet, Paulum non fuisse aequalem Petro in regimine, & Primatu ,quod notauit etiam ex dicto loco D. Thomae Caietanus in opus. I. de auctoritate Tapa, cap. s. Unde is a. z. qu, 3 3. art. q. ad a. aperte dixit, Paulum fui subditum D. Tetro Sc lanaen Anonymus Paulum Petro aequalem facit, & audet D. Thoma pro se citare, qui etiam alibi opus.1. videlicet

Contra Graecorum errores par. Σ.asIeuit. Pri

matum Ecclesiae Soli Petro, ου non alii dat si fuisse . Itaque , quando in persona Pauli DThomas asserit Petrum, Sc loannem nihilati didisse suae doctrina aut potestati. Respondeo,concedendo nihiI Petra addidisse doctri nar Pauli, nam omnia quae pertinebat ad ridest Christo ipse didicerat, & fuerat diligenter instructus, ut obseruat inter alios Ioan . Uvigegres in Σ. Σ. Thomade fidesse eae Charitate

Tract. de Pont. ad ques. I.ar. I O. dub. I. num- o. & Bellarminus lib. I.de Rom. Pol . cape 36. Concedo etiam', Petrum non addidis.

se aliquid suae potestati , extra Ordinariq. videlicet; quia hanc etiam a Christo, Paulus sicuti de corteri Apostoli in uniuersam Ecclesiam accepit. Vnde D. Cyprianus lib. i. det nitate Ecclesia. ixit.Omnes Apostolos suille

209쪽

eader potestate praeditos , Sc docet Suarezdes dio to .secti. i.num. 2 S.Caietanus opus . I. de Auctor. Papa, eap. 3. ali'. Ergo Paulus pax fuit Petro in Primatu,nego conseque tiam; Nam potestas extraordinaria, quam Paulus, ct coeteri Apostoli acceperunt a Chri sto, in Petro fuit ordinaria, tanquam ex ossiicio, & ut Capite, ac omnium Apostolorum, de etiam Pauli, P cincipe ut obseruat Xystus Senensis in Biblioteca lib. s. Annot. I 69. ScTheologi communiter cum Andrea Duallic de Rom. Tom. par. r. qu. a. Sed nota quod licet Paulus nihil potestatis aut Doctrinae ut

dictum est a Petro acceperit tamen Euange lium a Christo acceptum noluit praedicare nisi prius , ut ita dicam, fuisset bullatus a Petro tanquam Capite Ecclesiae. Hoc erudi te , ut semper solet ex SS. Patrum aucto ritate probat Pater Franciscus Turrianus prae clarissimae Societatis Iesu vir celeberrimus,

aduersus Magdeburgenses pro Epist. Pont lib. z. cap. q. ubi sic ait. Sciebat quidem Paulus se esse discipuluin Christi Sc e coelo edoctum nec enim ab homine accepit, quod didicit, sed per reuelationem lesu Christi , sciebat inquam nihil sibi doctrina ex illa curri Iacobo

210쪽

6Σ DE PRIMATU

Petro, &Ioanne communicationc accessorum, nec illi quicquam Paulo contulerunt ut ipse testatus est. Sciebat tamen sic a Domino sancitum esse in Evangelio, quod sibi reuelatum erat, ut Cephas esset omnium Hierarcharum siueEpiscoporum Princeps;a quo tanquam petra dc capite omnes fratres firmandi ac solidandi , ac dirigendi essent, in ijs quae ad dogma fidei pertinerent, itaut periculum esset ne in vacuum currerent, dum id non fieret .1 Narrauit itaq. Galatis dogma fidei, auctoritate Cephar, Ioanne dc Iacobo in comsilium adhibitis , firmatum ac selidatum , dc veluti sigillo Apostolicae Petrae signatum , ac munitum. Ita Turrianus cui adde Valentiam

in Annal sis ei Catholica lib. .cap. 6. sic asserentem Diuus Paulus significat quidem Apo. stolatus dignitate parem se Petro fuisse quod minime sane impedit quominus,ut ipse etiam ouis Christi erat, Petro inferior fuerit. Iam quod nihil sibi a Petro,& ab alijs collatum esse dicit, significat quidem nihil se ab illis didi. cisse quod pertineret ad sidem ut qui erat ab ipso Christo in eo genere eruditus. Quamquam approbationem quidem Euangelij sui a Petro ut a Principe hoc est ab Ecclesis aucto-

xitate

SEARCH

MENU NAVIGATION