Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1780년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

R A P N A E chretius exagitasset, cumque ab eodem per peram Livium multis in locis emendatum esse dixisset, adeo in se hominis furorem con vertit , ut nihil contumeliarum sit, quo non ab eodem fuerit appetitus. Etenim libro statim edito , quem Responsiones ad Raphaelis Fabreui cavillationes injuriosius inscripsit , ita in adversarium inve Rus est suum , ut hominem ad alterum opus conscribendum imp kiit, in quo nescio utrum magis mirari eruditionis copiam , an maledictorum acerbitatem debeam vituperare . Sed operae pretium est libri ordinem subtexere, ne cum do doctissimis viris scribimus. strictim nimis qua o

utiliora sunt exponere videamur. Reprehendit primo Fabretius in hoc libro Gronovium, quod temere multa Livii loca emendanda curaverit, & eum locum praesertim lib. XXVI. ubi Livius Annibalem Capua iter Romam sa- cientem describens ait: inde Algido Tuscudum petit, quem locum Gronovitas sic emendandum putat: inde ab Pedo Tusculum petit : quod Fabretius prave factum , permultis Livii ipsius testimoniis allatis , conatur evincere . Idem

deinde ostendit, quam multa in geograph,

202쪽

FABRETTusias Cronovius peccaverit, utpote qui in locis Tusculo vicinis dimidiam noctis hiemalis partem integra nocte aestiva longiorem suis. se putaverit: Arvernos Galliae populos ultra

Garumnam a Μassilia constituerit : Tempa Thessalica aprica nominaverit , quae tamen opaca umbrosa a poetis describuntur. Τusa controversiam aggreditur , quae inter utrum, que de iitu Algidi, ac viae Latinae exorta erat. Contendebat Gronovius , multa ex Livio asserens, agri Tusculani limites Lavica , nis conterminos esse , ideoque ajebat verisi mile sibi nequaquam videri, Annibalem , flexo itinere , Algidum superasse, cum ex Lauicano in Tusculanum agrum progrederetur: quod sane Fabrettus , iis ipsis, quae pro s*Gronovius affert, testimoniis contra eumdem adhibitis , nequaquam ita se habere , ut ille contendit, demonstrat. Multis subinde aliis ad hanc rem illustrandam adjectis, de Latina ac Lauicana via sermonem instituit , eamque illa nequaquam longiorem esse contendit . Tum Silio Italico a Grono vii cen&ris vindicato, Tusculi situm supra montis cacumen contra Holsteoli opinionem collocat ,

203쪽

eumque verum Tusculi suum fuisse eum ex ipsa loci natura, atque ejusdem urbis vestigiis adhuc supra collem existentibus evincit,tlim ex Veterum sententiis , az praecipue ex nummo quodam antiquo, in quo Tusculum expressum exhibetur. Idem huic libro Latii veteris tabulam topographicam adjecit, quam tamen deinde , quod in eam aliqua imprudenter irrepserant cerraverat nimirum Fa-hretius in certo definiendo loco , quo viae tres Latina, Lauicana, Praenestina in unum coeunt ) cum alia exactius elaborata commutavit: quod Cajetanus Marinius vir eruditissimus, a quo mihi multa ad Fabret tum pertinentia suppeditata suere , se pluribus in libris animadvertisse testatus est . Edidit Fa-hrettiis hoc Apologema , sic enim hunc ille librum inscripsit, Arcadico nomino supposuto , idemque licet Neapolitanos typographos

praeserat. editum tamen Romae fuit , iisdem que formis , quibus alia ejusdem opera impressa fuere . Hujus opinionibus universa litteratorum respublica statim adstipulata est;

ipsique Batavi, a quibus Gronovit defensio suscipienda videbatur, litteras Fabretis mi-

204쪽

PARRET Tusserunt gratillationum plenas, quod impud antem adversarii sui fastum contudisset , si iste-ptisque partibus tam cumulate satisfecisset iaCeterum quantopere ab insana hac ultro ma

ledicendi lieentia Fabret tus abhorreret. cum multa eius vitae facta satis ostendunt tum illud praecipue, quod in eius operibus animadvertimus , in quibim cum multorum opistriones. refellere , multis refragari , multos corrigere debeat , ita semper moderate gerit, ut, nisi si quando aut ipsa rerum indignitas aut adversariorum improbitas postulet animadversiones suas eum laude poti in il versarii conjungat , 'q iam tillam verborum acerbitatem)praeferre patiatur. Multa sane hic proferre possem temperantiae hujusce suae documenta ; unum tamen sit instar omnium,

quod memini me apud eum plegisti in eo Imhro , quem de aquis ει aquaeductibus scripsit. Hic enim cum Athanasio Kirherios vi ro cum astronomiae tum antiquitatis peritissimo , sibi nescio qua in re contradicendum esset, quam diligentius investigando secus se

habere cognoverat , mirari se negat homi- nem in caelestium, atque incorpore rum Io

205쪽

Yso R A P Η A E L aeum contemplatione occupatum, earumque pulchritudine abreptum ad haec infirma de gerrena, atque adeo infra terram ipIam posita se demittere noluisse . Quod cum haud mediocrem Κirherii laudem continet tum Fa-hreui mirificam in scribendo temperantiam , atque adeo comitatem ostendit. Atque hoc. sane alterum doctillimi viri opus est, ex quo ille Romani agri peritissimus agnosci potest, ita ut addubitandum Iubeat, an is de regionis illius explicatione , quam tanto studio susceperat, conficienda minus sollicitus suerit, quod praeclariora illa, quae de Latio corulecta haberet, sibi jam pridem in hisce libris

fuerint exposita. Sed ad reliqua ejus ingenii. atque doctrinae monumenta progrediamur . Idem etiam de Nervae Trajant Imperatoris columna Syntagina edidit, quod opus omnino singulare eli, tum quod multa complectitur, tum etiam quia ita de his omnibus disserit, ut nihil magis enucleate , aut

exquisite fieri possit . Hunc ille librum scripsit, ut Alphonsum Ciacconium Hispanum , qui prior ejusdem columnae historiam expI, caverat , a Ioannis Petri Bellorii censuris vi

206쪽

dicaret ;- simulque , si quid ab eodem ciac- .conio in hujus praeclariis mi monumenti ex .plicatione peccatum esset, emendaret. Inter autem mia , quae apud eruditos viros maximam admirationem excitarunt , ea nim rum sunt , quae ibi, oblata occasione, de

navium veterum insignibus , de tutelis , d ordinibus remorum , Sc de elassiariis exponit, de quibus pauca admodum ante Fabretium noveramus. Quae sane. quicumque legat , suae; hominis fuerit conjectandi vis , quae dijudieandi felicitas , quae denique rerum omnium a peritia ', cognoscet ac demirabitur . De militia autem Romana in eodem libroso loquitur , ut nemo melius ; item de sacrificiis veterum , eorumque caeremoniis , de Velialibus earumque tonsura , de machinis

poliorceticis , de speculatoribus , de medicis castrensibus, de ami ictu de pellibus , de cestuum figura egregie differit . Addit etiam ibidem de ejusdem columnae anaglypho nonnulla, quae Ciaeconii Belloriique diligentiam fugere et tum ex lapidum inscriptionibus at- . que ex nummis antiquis gemini a Daciei belli. λ Trajam conflata chronologicam ςonterit hi-

207쪽

,ο1' R A p 11 A E L rstoriam , atque horum monumentorum , quae vera habenda sint , quae falsa ac supposita

judicanda, callidissime disquirit. Multis aliis deinde digressionibus hoe ille opus ditiinguit ,

quae sane ad antiquitatis monumenta rite dignoscenda maximam lucem praebent. Egie -

io huic operi duo alia adnectit, quae etiam plane singularia stant; quorum primum Veteolis etabulae afiaglyphicae Homeri Iliadem btque ex stefiehoro- Aretino ac Lesthe Ilii

exscidium exhibentis eYplicationem continet ;eique tabula aeri incisa praefigitur'; alterum lacus Fucini emissarium i Claudio Imperatoare maximis sumptibus excavatum luculenter describit'. Hos etiam libros liniversa litteratorum virorum respublica magno plati su excepit , magnique semper habuit, 'lique apud posteriores antiquitatum scriptores '-sa epius summa tum Fabretiis laude celebrati in v niuntur. Νihil enim' in illis est', quod non maximum homitiis ingenium eruditio demquo commendet.' Neque vero hic laboribus suis finem imposilit Fabretius: in scriptiones enisti omnes , quas partim exscribendo , partim coemendo colle Serat, eas in unum volum: α-

208쪽

PA BRETTVs a03dinatim redigere atque explicare est aggres.sus. Quam sane collectionem ita semper ante oculos habuit, ut haec in omni vita uni-ee ei cordi fuisse visa sit . Itaque quidquid animadvertebat, quidquid exscribebat, quidquid legebat , eo semper spectare videbatur,

ut 8ς rerum novarum copia , M perspicua ipsarum disponendarum atque explanandarum ratione opus omnino rarum ac singulare existeret. Nec successu earuit res: opus enim Momnium expectationi egregie respondit, Meeterorum omnium , quas i Fabretius ante ipsum ediderat, praeclarissimum habitum est. Et sane id illo egregie hoc opere est assecu-Iuε, ut Veterum inscriptionum cognitio, quam antea nonnisi dissiculter ac temere assequi poteramus , ea nunc Zc facile M ordinatim haudita magno labore ab unoquoque comparari possit. Quam ob rem multum huic litterat rum rempublicam debere nemo est qui no*fateatur . Sed, qui .su hujus operis ordo opersequamur , de cvj ratione nisi aliqua docuerimus , multa sane atque praeclara erunt, quae de eruditissimo hoc homine prorsus isnorabuntur. Neque eoim Fabretius lin

209쪽

2o4 R A p Η Α E Lde unaquaque re scripsit , ut in ejus uniug disquisitione in universo opere semper immoratus sit , sed multa ex occasione ibidem e varia ac singularia interseruit ad alias omnino res pertinentia , quae sane , dum de ejus libris loquimur, a cetero opere omnino sunt distinguenda , ne, quae praecipua hujus opexis ornamenta sunt , aut ignorare aut ret, cere videamur. Sed ad propositum redeamus . Inscriptionum opus ad classes quasdam redigit, easque ita in unaquaque classe Ie censet, ut altera alteri lumen asserat. Exhbhet ille primum earum aliquam , quae apud lse asservantur , eamque ceteris Sc Romanorum numerorum nota, Sc lineis circum-

quaque obeuntibus distinguit. Adjicit deinde ad eam illustrandam alias permultas , quas aut ipse per se legerat, aut ex schedis Bar- herinis collectas habebat, quas inter Omnes, illud mirum . pene nullam occurrere , quae laut vulgaris sit . aut non maximo adjumen- lto ad veterum tum Ethnicorum 8, tum Chri- hianorum ritus cognoscendos esse possit . In ripaginae vero calce animadvertiones idem ap-

Ponit suas; atquτ iis perpetuo sermone l

210쪽

PA BRETTV sparem Fabretium fratris filium instituit. E plicat ille primo tabellas illas, seu titulos , qui ollis cinerariis inscripti contractas nomis num notas exhibebant, eosque negligi debere negat, cum ex iis praecipue tum ollarum ipsarum ratio , tum praenominum notitia peripossit. Tum de columbariis De loculis illis loquitur in quibus a veteribus ollae ciner riae condebantur, atque opinionem Reinest refellit, qui columbaria ad loci locationem pertinere putarit, in quo columbae alerentur . Multis deinde ad eamdem rem pertinentibus adjectis , uno inscriptionum subsidio contra Alexandrum ab Alexandro evincit, tamete mandi quam humandi ritum ita apud veri teres invaluisse , ut non lege aliqua constia tutus, verum sola consuetudine in more positus e siet ; contenditque , quae corpora prius humi condebantur, crebrius posthac a veteribus cremari consuesse , eamque consuetud, nem usque ad Theodosi Magni tempora permansisse. Horum autem columbariorum ac

titulorum exhibet ille ibidem figuras diligenter expressas . Μox de operculis disserebs . suibus eaedem cinerariae uro a zonte Sebin

SEARCH

MENU NAVIGATION