Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1780년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

FABRETTVS 2I7las sua manu componebat, quae deinde a Dominico Antonio Hercule typographo imprimebantur . Ex quo factum est , ut inscriptiones omnes , quae in eo libro exhibentur, exemplaribus suis mirifice respondeant: quod . sane in ceterorum libris, in quibus hujusmodi monumenta conspiciuntur , adeo rarum est, ut Vix unum Sc alterum mendis hujusmodi carentem hactenus in lucem prodiisse putem. Adsunt quidem in hoc opere monumenta nonnulla , quae a Scipione blasse jo in con-

troversiam vocantur ; Verum ea tam pauca

sunt, ut, quemadmodum idem Massejus ait an eo libro , quem de arte critica lapidaria

seripsit, prima haec collectio dici possit, quae spuriis & commentitiis inscriptionibus tam De

dum in modum non scateat; quarum, cum in tanto epigrammatum numero nulla ratio habenda sit, idcirco eam ceterarum omnium einendatissimam arbitratur. Marmora Fabretinti omnia, quae in eo libro illustrata fuere, Urbinum magno sumptu delata diu in ejus' suburbano apud heredes permanse sunt, donec , iisdem annuentibus, a Io. Francisco Stop.

pauo Carcinali Urbini Lesato an. MDCCLVU

222쪽

at 3 n a P Η Α Ε L una cum ceteris provinciae illius monumen iis in aedibus Dueum ad universae Italiae ornamentum ac decus collocata suere. Scio equidem , nonnullos mirari qui factum sit. ut inscriptionum volumina , cum ex iisdem

typis omnia prodierint, tamen non eamdem frontem omnia , neque eumdem annum praemserant , cum alia annum MDCLXXXXIX.

alia MDCCII. exhibeant. Quod idem Iustus Fontaninius a Galera quodam typographo factim esse dieit . cui eadem volumina pena omnia ab heredibus vendita fuere. Itaque paucis illis exceptis, quae , Fabretto Vivente , in publicum prodiere , quaeque hystri- eis nota distincta annum MDCLXXXXIX. Praeferunt, reliqua frontibus omnino suppositis . omnia conspiciuntur, quamvis eodem ann omnia. iisdemque formis fuerint excusa. ADque haec de Fabretti operibus dicta sint f

tis et nunc ad eum revertamur, qui cum in hisce conficiendis toto animo occupatus LXXXI. Retatis annum. explesset , cumquE Sc ingenii 8c doctrinae fama apud omnes gentes cre visset, nimia sertasse studiorum contentione ,

quibus nullo pacto unquaci sibi temperarq

223쪽

potuit ,' in morbum incidit ..Cum hoc illα quidem diu multumque conflictatus est , idemaque hominem extinxisset, nisi tum mediacorum opera , tum diligentia domesticorum facturi fuisset, ut post multum temporis tandem vis febrium remitteret. Non ille tamina ita relevatus est, ut pristinis viribus amplius uti potuerit : quin ab eo tempore adeo capitis vertiginibus corripiebatur, ut saepe inter domesticorum manus , qui illi semper aderant, miserandum in modum collaberetur . In cutim deinde morbus, prorupit, in qua tanta leprae vis repente apparuit, ut nulla pars corporis esset, quam non ea morbi foeditas deformaret. Haec autem incom- 'moda mira animi tranquillitate perserebat Fabretius; nihilque erat cur aut animum desponderet , aut moerori se daret'; verum

perinde ae si valetudine esset integra , eodem vivendi instituto utebatur, & in pristina st

diorum contentione obfirmato animo permanebat; nisi quod interdum ad aliquam ani- 'mi relaxationem amoeniora Urbis loca cur- ru vectus obibat. Hoc homini fatale fuit .

Aspera erat hiems , di suora in . Urbe ma-

224쪽

22 It a P Η A E Lxima. Fabretius cum extra portam Viminatim in ea via, quae Nomentana appellatur,

aegritudinem animi levaturus, longius esset provectus, hora notas secunda cum febri domum rediit. Pustularum copia, quibus paullo ante cutis circumquaque stahebat ,riusquam apparuit ; morbus enim vi frigoris regressus ad intestina descenderat. Accersiti consestim medici, hominem ad interitum ruere pronunciant , nisi purulentus ille humor

item ad cutim revocetur. Hoc cum nulla

medicinae ope praestari posset, Fabretium monent vitae exitum imminere , quare sibi & domesticis rebus esse eonsulendum . Hae illa denunciatione tantum abfuit ut per terreretur . ut potius hilariori vultu, quam consueverat, altam animi securitatem india sanie , ad omnia paratum se esse dixerit quae a Deo optimo Maximo de se constituerentur; optare idcirco, ut quam citissime seri posset, sacris omnibus, quae ad reli gionem pertinent, rite procuraretur. Gestuaest statim ei mos, nullaque interposita mora, saeris omnibus de Ecclesiae more expiatus

est. In quo adeo pietas δέ constantia int

225쪽

FABRE T TUAE aarge rimi viri enituit, ut qui aderant lacrymas tenere vix possent. Deficientem enim eum videbant, quem , quamvis mortalis esset, tamen propter eximiam religionem ac doctri-

nam suam immortalem esse voluissent. Μογhus exinde in dies vehementius est auctus , neque ejus impetus ulla ratione amplius cohiberi potuit: itaque ejus vi cessit Fabretius XIV. post diem, ex quo iterum decubuerat. Desideratus est optimus senex VII. Id. Ianuarii anno MDCC. annos natus LXXXI. men

ses VI. Fabretto demortuo, statim se litteraria respublica magno ornamento spoliatam sensit, omnique doloris significatione clarissimi viri interitum est prosecuta. Idem per universam Italiam viri principes multi praestiterunt, qui Fabretii eruditionem jampridem suspexerant: inter quos Cardinales duo amplissimi recensendi sunt, Ioannes Franciscus Albanus , qui paucos post menses ad Maxiamum Pontificatum est evectus , vocatusque Clemens XI., & Gaspar Carpineus , quoriunalter ita de Fabretii valetudine sollicitus fuit , tu eumdem aegrotantem saepissime inviserit, alter vero eidem de rebus domesticis testa-

226쪽

a ,R A P Η Α T Lmento constituenti adesse voluerit. Is autem doctorvin virorum , qui Romae aderant , concursus domum ejus , dum aegrotaret, est factus , ut qui eum non imiserit, in littera torum virorum numero vix recensendus videretur . Mortuus est Fabretius in ea domo quam in regione, quae Leonina vocatur , ad S. Petri conduxerat, captus tum locorum

solitudine, tum eleganti domus ipsius colla strutaone. Balthastar enim Perutius Scnei sis, qui multum pingendi 8c archite standi arte Rosae floruerat, ita eam domum di. gesserat, ut nescio quid nobile ac pervetu-ssum referret, quo maxime Fabretius capi batur. Ex ea domo nobili lanere elatus est, atque in S. Μariae supra innervam, quemadmodum testamento jusserat, post exsequiaS magna pompa celebratas , conditus est in statris sui sepulcro. De ejus morte ubi Urbianum perlatum est, ibi etiam nobil, funere est honestatus, A luculenta oratione a Bonaventura Crescimbenio e Clericis Regularibus pati perum Matris Dei Iaudatus. Fuit Fabretius natura non aspera illa quidem , seis provo-eatus iracundiam non, cohibuit , di aculeum

227쪽

.an adversariorum suorum cute altius infixui. reliquit. Simultates etiam cum potentibus

viris gessit, si quando suam ipsis virtutem

aut invisam, aut minus probatam existima. vit. Haec si excipias, optimis cetera moris

hu&, atque integerrimis fuit , & Christiano homine ac pio dignis . Omnibus religionis os seiis cumulatissimo satisfecit, nec quidquam abs se desiderari passus est , quod ab hominet ecclesiasticis ministeriis addicto requirebatur. Praeter Subdiaconatum nullos alios sacros suscepit ordines , eodemque senex initiatus est. Ab avaritiae sordibus semper abhorruite inindignum enim homine ingenuo existimabat Plura expetere, quam quae ad vham aliqua eum dignitate alendam necessaria arbitrare tur. In quo adeo severe se gessit , ut magni pretii munera a viris principibus ultro oblata costanti animo non semel rejecerit. Ingenio

usus est acerrimo, memoria tenacissima, ut

a natura ipsa ad antiquitatis investigati memnon dicam comparatus , sed prorsus emctus esse putaretur . De hujusmodi rebus sagae

sime judicabat . atque in res ipsas, quod pamearum est, disquirendo, penitus invadebat,

228쪽

aa4 R A P Η Α Ε Llatentemque inde veritatem eliciebat . Hae in scientia , ut omnes fatentur , neminea superiorem, vix aliquos pares habuit. Idem multarum gentium sermone locutus est: Gra Cam vero, Latinam, atque Italicam linguam egregie calluit. Prudentia ac dexteritate suusngulari ; fide , probitate , humanitate mirifice excelluit. Grata ita loquendo selli via

vas , amoena comitas , non arte quaesitus lepos, pudor autem quidam ingenuus mare alim hominem commendabant : ex quo. f- .hat, ut non solum aequaluim. animo; sibi facile demereret, verum etiam apud viros principes muItum Valeret gratia. Itaque Scamabatur a multis , ες magni eidem hono in res ultro deserebantur . Inter hos illud Romae singulare, quod in Patri orum coetum una cum gente sua suerit cooptatus. Statu ra fuit procera , pleno dignitatis aspectu, oblongo oro, viridis oculis , incessu vero ita

ad gravitatem. composito , ut ceterorum rem

verentiam sibi conciliaret. Capillos nunquam. coluit, qui a fronte ad supercilia profluentes severitatem hominis indicabant. Valetudine usque ad annum aetatis Q X. quemadmodum

229쪽

FABRETTV s. modum ipse fatebatur , pene assidue labora vita ex quo quidem tempore ita virium si .rnitate floruit, ut vel in ipsa senectute nee laborum magnitudine , nee assidua studiorum contentione unquam defatigaretur. Arcadicis eonventibus , . pastoritio Iasithei Νaphilii nomine adscito , frequens intererat , atque in eum coetum peculiari studio serebatur, eum. demquct carminibu& suis identidem honost hal. Extat apud Marium Crescimbenium in Tomo III. Commentariorum Italicum Fabreti,ti epigramma summa elogantia conscriptum. Idem Surdorum , ut vocant , Academiam, quae Urbini floret. suo nomine nobilitavit. Hune tum domestici, tum externi plurimi secerunt, εc tanquam lumen aliquod ad dis sipandas a- vetustato obductas rebus ten bras exortum suspexeruiui neque ullus sere uo tompore de rebus antiquis , aut ad Urbem aliquo modo spee tantibus scripsit, quin honestissimam de eo mentionem secerit. I ter hos eminent ex externis. Gisterius C perus , Laurentius Begorus. Bernardus. ma- Duconus, Ioannes Μ billonus, Wilhelm

230쪽

iliis vero Henricus Noritas, scipio ius, lamia vincςntiua Gravina , Frapeiscii Mediobarbu Caesar Halvalia , Franciscu planebipius, Franeuςus chinardus, Iacoelius Pigdaitellii . 'aunes Clampinius , ius Crescimbenius , Philippus iTurrius , Ga

ςuti sunt iisdςm de robus scriptorqs eumdem homini meritissimo honorem habuerun a quod m passim in receptiorum ompium scriptis tum praecipue in φruditorum ad Maeliab is hium epistolis agnosci mys i inter quos et . son desint . qui fabretio identidem refiget sentur, plerique tamen ia ejusdem Morbsam summis laudibus φxtollust , R eum vintustatis consultissimum pra dieapi . Quo h qWine ei plurimum de t nostra , quae

scuti supra eetpr s orbi. tprrarum regione 'vφκτην monumpntorum mpi abundat, it' um nacta est virum, qui suo liboro haec maxime illustravit . exterosque omnes, qui - harum rerum studio mirifico dele nati sunt

ingenii sagacitato, & indagandi solerti . c judicania felicitate lorie superavit.

SEARCH

MENU NAVIGATION