Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1780년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

176 R A P Η Α Ε Liam, quam Vocant, elegantiam, quae multos annos ante in Italia viguerat, Italos ave satam apud se domicilium constituisse . Exacto humaniorum litterarum curriculo, atque Ur-hinum reversus, totum se ad uariusipae Iuris scientiam adjecit, quarum facultatum lauream accepit nondum duodevicesimo anno aetatis expleto . Neque Vero, ea parta, perinde ac si ad sapientiae metam pervenisset, ab instituto cursu conquievit. Etenim non ignorabat. se ea, quam hactenus in studiis adhibuerat, contentione, vix dum doctrinae tyrocinia posuisse, simulque illud intelligebat, nequaquam, doctum hominem eum esse putandum , qui doctoris nomen tantummodo sit assecutus. Igitur eum non vulgare aliquid agitaret animo , quo facilius quae meditaretur ad exi tum perduceret, Romam se contulit. Com- in rabatur ea in urbe Stephanus frater ejus. natu major, vir humani divinique Iuris peritissimus, cujus tunc magnum nomen eradin foro . Itaque in ejus disciplinam Raphael se tradens, & ingenii praestantia , 8c scrinhendi exercitatione eo evasit, ut br Vi . tem-

rare illustraretur. Dat jam tum Fabretto iti

182쪽

, FABRET TUS ' r77 deliciis antiquitatis cognitio, eamque scien tiam ita prae ceteris adamarat, ut pene haatina deleictari viderotur. Itaque quidquid otii ex severioribus disciplinis sibi reliquum esset,

id totum aut veterum historiis perlegendis, aut antiquioribus monumentis investigandia

tribuebat. Sed de hujusmodi studiis , in qui

bus praecipuam vitae suae partem Fabretius insumpsit , separatim. scribendum erit, postquam de honorum decursu dixerimus , n

aut hanc vitae partem ommittendo , ea, qua

Fabretto praecipue laudi sunt, negligere videamur , aut illa iis interserendo, historiae perspicuitati, cui potissimum studere debemus, minus consuluisse arguamur. Neque sane laus una Fabretii suit dod rinarum cognitione praei are , sed quod praecipuum est , summam doctrinam cum summa prudentiae es dexterita tis laude conjunxit; quae sane conjunctio cum singularis esset, summam ei apud prii cipes viros & existiniationem & auctorit tem statim conciliavit. Itaque cum in Hispaniam ad res dissicillimas componendas aliquiς Roma mittendus esset, qui & sagacitate icconsilio plurimum posset, Fabret tu S unix.

183쪽

1 8 RAP AEI. idoneus est visus, cui potissimum ham tanta

provincia denumdaretur, Itaque 3 Laurentia Iniperiali Cardinali, cujus res agebatur, ia upaniam milias , dissicillimo munere tantufelicitate perfunctus est, ut, quod vi sp rari posse videbatur rebus omnibus sine ut Ia controversia compositis, Romam redierit . Cujus sane rei non exiguum praemium tulit. Nam Alexander VII. cum hominis prudentiam remunerari cuperet, paullo post Fabrettu Hispaniensis Legationis aerario prastposuit Quod munus clun easte integreque aliquot annos administrasset, ab eodem Pontifice legationis eiusdem Assessor factus est, in qua etiam procuratione Sc maximam sibi consilii Iaudem peperit, Sc simul ostendit de integritate & prudentia sua in utriusque muneris. delatione optime a P. Μ. fuisse judicatum Tredecimi post annos Romam ex Hispania reversus Appellationum Iudex in Capitolio honstituitur; grave sane munus ac dissicile, cujus in administratione eximia quaedam ae quitas, & juris peritia, requirebantur. Quod

etiam munus ea integritate ab eo gestum est,

'ut ejus oper nemini non fuerit - probat

184쪽

INA BRETTVs Quae quidem indicia sunt cum summae ejus: dem in muneribus omnibus gerendis prudentiae . tum etia in in transigendis expediendis, ique negotiis pr ecipuae cujusdam ac felici

simae dexteritatis . Verum cum ejus. Virtus ceri tim. expeteretur ab Omnibus, non. multum. intercessit temporis, cum et Urbinum

una cum Carolo Cerrio Cardinali Urbini L gato commigrandum suit. Is cum plurimum aequitati Sc doctrinae Fabretti confideret , eum sibi. adesse. Voluit, & Legationis , ut Vo- , cant Auditorem constituit, supra quem ser-

me totum. Legationis ipsius onus incumbit . . Tulit. hoc onus non. graVate Fabretius, opem ramque. suam ti Legato. praestitit, & patriae detulit. Quo tempore res. domesticaS etiam. curare non neglexit; Sc eum. patriaS opes valde attritas procuratorum negligentia osse disset , eas restituere , quoad potuit, conatus est. Opportunum ad . hoc subsidium. contulit pecunia quam bonis. quaesitam. artibus secum ab. Hispania. detulerat. Triennio. Urbini Peracto , ei non, ut optabat, otioso esse ib it , quo suis studiis liberius . obsequeretur ἀNam Romam reversus statim a Gaspare in M a.

185쪽

I8 π R A P Η , Ε L pineo Cardinali Innocentii. XI. P. Μ. VIeario cui jamdudum eximia Fabrethi eruditio atquct prudentia perspecta esset, iis de more examinandis , qui in Clerum cooptandi essent, praescitur. Cum vero non minus doctrina , quam eleganti quodam scribendi genere vaseret plurimum , dignus plane habitus est, qui ab eodem conscribendis Pontificiis decretis et geretur. De mortuo Innocentio XI. Alexander Recellit VIII. qui cum viri virtutem probe cognitam atque exploratam haberet, ei l hellorum supplicum curam commifit , eumque primum S. Mariae Transtiberim , deindω multo amplissimo Basilicae Vaticanae canonicatu Sc ditavit & honestavit, tum & sacrorum coemeteriorum Praefecturam, qua uni

ce ille deli clatus est, adjunxit. Hanc quemadmodum Fabretius exercuerit, tunc dicein mus , cum de ejus studiis erit scribendum , inim quibus mirifice hujusmodi procuratio Congruebat. Multum apud Alexandrum Pontificem gratia valuit Fabretius: nam & eunx sibi adesse volebat in magnis rebus , Sc li minis auictoritate multum movebatur. Multinetiam , eo consulto, ic praeclara di toti Chri

186쪽

FABRET TUS I 8 istano orbi salutaria constituebat. Iuvit etiam enmdein Pontificem in Alsietinae aquae du- tuum restauratione . Quanquam idem in ope re de aquis in aquae duinibus aquam illam veget Alsietinam vocandam esse, aut per Alsietinae ductus Romam induci, quemadmodum perperam inscriptum legitur in celeberrimo illo Paulli V. monumento, qui Pontifex , tri hus millibus aquae unciarum adjectis , fon- em ilium mirifice auxit. Ustendit enim Fabretius nullo modo eam aquam illam esse , quam Augustus in naumachiae usus ex Αμsietino, sed quam Trajanus e Sabbatino lacu,

quae longe altius decurrit, Romam deducendam curavit. Cusa etiam hoc tempore numismata ad sormam a Fabretto summa elegantia excogitatam , quibus nihil unquam post auream illam Augusti aetatem Romae elegantius vistam fuerat; ita vero scripta. ut ipsam temporum illorum venustatem dignitatemque prorsus referrent. Parva quidem haec res est, si cum majoris momenti rebus comparetur , sed eerte non contemnenda. Residet enim in numismatis affabre cusis nescio

quomodo disnuas quaedam atque amplitudo

187쪽

I 8a R A A E LImperii. Neque vero Innocentii XII., qui Ale xandro suffectus est, minor in emn benevolentia suit. Hic enim eum parem Decessori suo de Fabretto existimationem haberet , multumque ejus prudentiae integritatique consideret, non solum ejus consiliis usiis est . ejusque sapientiam maximi semper fecit, Verum etiam eumdem multis honestavit muneribus ; inter quae illud praecipuum, quod ejus fidei Pontificium tabularium credidit . quod in Hadriana mole summa diligentia custoditur; cujus sane cura nemini qnquam committitur nisi illi, cujus vigilantia atque fides omnibus sit plane perspecta. Nam & scripto .

rum copia & eorumdem aestimatione tabularium hoc ceteris omnibus, quae in Urbe asi servantur, longe praestat. Supervacaneum hic est exponere quomodo se hoe in munere ges serit Fabrettus , qui in omnibus, quae hactenus persecuti sumus, tantis tamque diversis muneribus non modo eorum , qui sibi ea demandarunt, desiderium semper expleverit, verum etiam cumulaverit. Atque ex his, quae

hactenus scripta sunt, nemini dubium esse potest, quin Fabretius vir fuerit summa pru-

188쪽

denέae, dexteritatis , ingenii laude commeria datissimus, idemque ad omnia pene quod rarum omnino est ac singulare natura

comparatus. Haee praecipue fuerunt mune

ra , quibus praeclaris nuis vir stinctus est iampliora certe consecuturus, nisi litterarum amor , quibus unice delectabatur . ab honorum cupiestate hominem semper ab maxisset, eumque ab omni prorsus dignitatum petitione revocasset. Atque haec de honoribus , quibus honestatus Fabretius tantam sibi prudentiae M aequitatis famam peperit . Νunc aliqua de eius studiis attingenda , quibus ille tantam doctrinae atque ingenii laudem con neutus est. Deleetabatur ille . quemadmodum supra dictum est, antiquitatis cognitione , eamque scientiam non solum adamarat . verum etiam prae ceteris excolendam susceperat : quo etiam libentius Romam in ado. lescentia sua sibi eundum putavit . Videbat enim studiosissimus adolescens tam multa cominmoda ad hane cognhionem assequeneam n lam urbem omnibus suppeditare , ut qui diu llus ibi commoraretur , eaque solum , quaο ulgo occurrunt, curiosius inve&gare vellet ,

189쪽

184 R A P Η A E L haud multo sane labore, dum graviores Cacultates addisceret, hac etiam scientia erudiri posset. Igitur, ut Romam venit, ita ibi versari incoepit, ut nihil , quod cognitione

dignum esset, arripere praetermiserit . Antiquitatum scriptores, quotquot ea tempestate Celebrabantur, omnes collegerat, eosque lectitabat alsidue; eruditorum hominum, quorum multos sibi paraverat, consuetudine utebatur , eosque colebat diligentissime ; quidquid

autem Romae antiquum esset perscrutabatur

solerter , idque tanta diligentia scriptis mandabat , ut nihil accuratius fieri posse videretur . Quo fastum est, ut tam multa in ipsa adolescentia cognoverit, ut jam tum opera illa instituere aggrederetur, quae deinde ab eodem , tempore progrediente , consecta litterariae reipublicae tanto cum usui, tum Ornamento fuere. Neque ab hac vivendi ratio ne , quam Romae privatus tenuit, in Hispaniensi Legatione, dum reipublicae operam daret , recessit . Ibi enim Latinis Graecisque scriptoribus perlegendis totum se tradidit ;quod sane ei summo fuit adjumento. Hae una enim legendi exercitatione tam multa

190쪽

PA BRETTυs 18s didicit, ut in antiquitatis cognitione , quemadmodum ipse fatebatur deinde, vix sibi ab

eo tempore aliquid ita novum occurrerit, quod non ipse aut jampridem exploratum haberet, aut non statim conjectando facile assequi pos set . Hic etiam Veterum Romanorum monumenta , quorum non pauca in Hispania supersunt, sedulo investigavit , nihilque negligens exscribere praetermisit, quod sibi animadvertendum esse arbitraretur ; id autem , si misnus per se posset, per amicos assequebatur. Atque haec laus fuit Fabretii praecipua. Eteniae dum vixit , quidquid rarioris vidit, id totum scriptis tradidit , idque quod pluris

in hac re faciendum puto ) adeo accurate , ut quidquid ab eo aut exscriptum , avit delinea tum sit, id exemplaribus suis mirifice respondeat. Hoc ille praesertim praestitit, cum Romam rediens, Sc a Carolo Cardinali Bo-nello Legato, qui ex Hispania decedebat, inii ineris societatem acceptus una cum eo LO-hiliores Europae urbes obivit . Tunc enim diligentissimus antiquitatis investigator, Oceasone arrepta, qua commodiorem offerri sibi amplius posse desperabat, vetera monumenta

SEARCH

MENU NAVIGATION