Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1780년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

eur, ostendit horum foramina recipiendis p rentum M conjugum lacrimis in primis inservisse , ac de mortuorum manibus ibidem multa disserit, quae ab antiquitatis amatoribus omnino perlegenda sunt . Monumenta deinde illa exponit, in quibus mutui parentum , conjugum, atque filiorum assectus e primuntur, ibique , occasione oblata, de cohortibus praetorianis multa inserit, earum quo snumerum pro temporum varietate accuraturecenset. Asteri deinde vetustissimum orationis fragmentum, quod e musto Carpineo depromit , ejusque partem conjectura quadam supplere studet, clarissimamque Helvidiorum stirpam inde a Cecinna Peto atque Arria. accurata serie mirabiliter deducit. Multa etiam, de ratione Asciae exponit, quae summo ini. cisa lapide eruditorum conjecturas in diversa studia distraxit; multa do. Testacei collis origine, de quo nemo veterum locutus emante Sextum Aurelium Victorem , M scriptorem notitiae Imperii, qui collem hunc Dolioli nomine a veteribus nuncupatum mem

rant. Progreditur deinde ad explanandas i scriptiones quae conjugum assectus exhi-

212쪽

bent, ostenditque ibidem, nullam apud veteres inscriptionem hujusmodi fuisse , quae non hyperbolida sit; multaque simul inserit de Vigilum militia , eorumque cohortibus , de vicariis, de conjugibus virginiis seii uni- viris , ac de iis . in quorum vita obituque

innorum , mensium , dierumque num crus

exaequatus est. Inscriptiones itidem nonnullas profert canibus atque aviculis appositaν ,

inter quas singulare omnino est lusciniae epitaphium , quod in antiquo vase perexiguis litteris inscriptum legitur. Loquitur deinde de iis, quae invicem sibi servi, domini, atque amici sepulcris inscripsere , in quo capite de equitibus singularibus, de Castris prioribus, de Octoviris ac Seviris augustalibus , aliisque equestri militiae cognitis multa eruditissime persequitur, iisque nonnulla etiam deviis Latina , Lauicana , Praenestina adjicit Post haec ad sacra . ministrosque sacrorum procedens lapides edit Aegyptia superstitione imbutos , horumque Romae duos, tertium Urbini inventos; postque illos Graecum Ho-iophili epithaphium elegantia non minuS , suam pergrata simplicitate singulare . Tum

213쪽

naeelianasium originem ex Livio repetit ; at que S. C. ab eodem Historico cap. x . libri XXXIX. paucis comprehensum perantiquo illustrat monumento , Posthumio Consilla , pristoque scribendi more exarato , at qua in tabula aerea incise , quod ex illa ex-eeptum Augustimas Scilla piictor, Messanensis Fabretto tradiderat . Sermonem deinde de Accensis instituit, quaeque de iis a Salmasio dicta sunt per stim ma capita . expendeu S aut reprobat, aut confirmat. Addit nonnulla donominibus novorum civium , de Dea Fer

nia ejusque fano, de Concordiae , Victimariorumque Fllegio, de templo a Lucullo Felicitati constituto , de Osiride , ac Serapide ,

quae nomina ad unum idemque numen pertinere confirmat; atque haec omnia mon mentorum ope luculenter illustrat. Gruterum mox, Ursatum , ac Sinetium reprehendit , quod Figlinatum notas adeo leviter attigerint , cum illae praesertim & Fastis, si quis

error irrepserit , emendandis, & temporibus, quibus instructa sunt aedificia , Sc locis quorum notitia deest, cognoscendis , maximo sinteriumento. Itaque ille haec monumenta et

214쪽

PA-B RETTVS αο, .mentorum ordine disponit, simulque Consi. Ium nomina, quorum quidem in Figlinis me moria extat, eadem serie recenset. Nequo hic illa omittenda, quae contra Lucam Pe- tum de veterum ponderibus disputat et adversus enim eum contendit, nostra haec antia quis nullo mogo majora esse, quibus nonnulla etiam addit de Hercule , qui tum a Romanis, tam ab Etrustis custos ponderum habitus est. Singularia etiam illa sunt, quae exponit deinde de orbiculis osseis missilibus utrimque numita tum more inscriptis , de pNIulis ex sotat crystallis elaboratis , de am letis L , quos vocant Arabes, de lapillia 'Talismanis , quos illo omnes an Μithram . seu Solem refert. Hisce omnibus expositis , Christianorum monumentorum seriem post B sum te Aringhivm recensens, adeo scite aς. dilucide omnia interpretatur atque illulirat ,

ut rarum, omnino opus essciat. Praeclarisi

mum hic ut cetera omittam ) monumentum est illud ab eodem ex caemeterio B. Castulierutum , quod exhibe: n. LXX. ex quo maximum Christianae historiae lumen additum esse cum eruditi omnes fatentur, tum Nor,

215쪽

a Io R A P Η Α E Lsius praesertim , qui Fabretto, qui eidem hane

inseriptionem miserat, respondens , monumem in aum hoc unum ceteris omnibus ab eodem

inventis esse anteferendum ostendit hujus modi enim esse dicit, ut post PaschaIem S Hippolyti canonem, qui insculptus marmori In bibliotheca Vaticana asservatur , altera haec extat inscriptio, quae paschalis sit, nisi quod illa Hippolyti Graeca est, haec Latisna. Norisius idem paullo post hanc illustra- .vit, ut videre est in ejusdem animadversi nibus in Fastos Consulares Mommi. Neque m noris aestimanda illa puto, quae in eodem libro de indiciis martyrii disputat, ac de ampullis sanguine triumphali resertis, quae in sacris caemeteriis juxta Sanctorum Μartyrum Ioculos inveniuntur , quae omnia certissima martyrii signa esse ita eviticii , ut locum d Utationi nullum relinquat . Ac de sanguine praecipue, qui in ampullis invenitur, assertille epistolae partem sibi a Lesbiatio missae , in qua egregius ille philosephus ostendit, se salium ope particulas humoris illius, qui iam cris phialis adhaereret , solvisse , easque Vellum esse sanguinem deprehenduse. Haeretici

216쪽

F A B R E T T LI s ars enim' nonnulli , quibus Romae jamprideri sacra caemeteria Fabretius ostenderat, homi nem irridentes , qui vasa illa sanguine olim plena suisse affirmasset, decolorationem illam ex terreno humore repetendam esse contendebant , illud Ciceronis lib. II. de Divinatio ne asserentes e Decoloratio quaedam ex aliqua contagione terrena m ime potes sanguinis similis esse. Leguntur etiam in ea monumentorum classe quampi ima ad Christianorum antiquorum ritus atque usus pertinentia, quorum cognitio ad hanc historiae partem intellige dam prorsus necessaria est. Ηix illa accedunt, quae de nominibus gentilitiis, de Denti Doris , ac de lamina illa exponit, quae apust Canusium reperta , atque a Nicolao Bonio in lucem edita integrum Decurionum , sive Centumvirorum numerum explet, patronis , prae texstatisque separatis, quos suiniae recenset . Absolvit denique opus , iis additis hiscriptionibus, quae vel superfuerunt, vel , opere iam absoluto, cognitae ab eo demum sunt atque acquisitae . Leguntur & in his nova quaedam, quae omnino cognoscenta sunt Ostendit erum. contrω Gothostedi. opinione

217쪽

ar, R A P R A E LIrumentum aeneum, sive aenum ad civitatem Carthaginiensem nequaquam spectasse , id & Romae asservatum , 8c ibidem distri-hutum suisse. Addit Iuliam Domnam non id

quod multis visum est novercam , Verum Caracallae matrem fuisse , atque eam ab eodem Imperatore nequaquam uxoris Ioco h hitam esse eontra Spartianum evincit. Cel herrimum deinde triumphi a Tiberio Cla dio de Britannis relati monumentum sapplet. quod olim in arcu Iegebatur eidem Impera eori in via , quam latam Vocant, excitatum. mune vero in Barberinis aedibus a Ioanne Chimetio, ut puto , instauratum asservatur. Noe ille a Gaudentio Goχχesio, qui idem. antea suppleverat, perperam restauratum contendit , & multis rationibus persuadet. Pa eis ille quidem maximam hane controversiam in eo libro expedit: verum multo plura idem

hac de re scripsit. quae nunquam publici iuris facta suere , quaeque ex hibliotheca Barberina , ubi nunc delitescunt , exscripta apud me sunt. Extat adhuc Romae in aedia hus Octobonianis Fabretti inscriptio , quae une ibi est astixa, cum Alexander VII. .ἀ

218쪽

PA BRETTVs a I,' viam latam , feriatae Urbis ippodromum, ibberam rectamque reddendam Tiberii arcum , de quo locuti sumus, demoliri jussit. Est autem inscriptio haec simplicitate sua Augusti aetate digna , 8c ex qua una inte, ligi possit quantum in eo scribendi genera Fabretius valuerit. Sed ad ejusdem opus redeamus . Aliud etiam ibidem Barherinorum fragmentum instaurat, quod lex Collegii Ae-ieulapii & Hygiae inscribitur , atque inter

praeclariora antiquitatis monumenta recensetur . Florae deinde pudicitiam cum ouetelio a Μinuecti Felieis & Lactantii criminationibus vindicat ; ae de suu Laurentini Plinianiloquitur, atque ita praeclarssimum hoc opus absolvit, ut quaecumque a se dii ha sint &veterum scriptorum auctoritate, & monumentorum testimonio mirum in modum sint confirmata. Adjacet huic operi Thesauri Gr teriani accuratissima caitigatio ab eodem tune consecta, cum tantum opus Basileenses iterum excudere meditabantur. Utinam egregiae huic collectioni index aliquis adjaceret, quo ea, quae palsim dispersa jacent, in Muum colligeremur , atque ad classes, quas

219쪽

ν A BRETTus 2Is dicis partem Pisauri apud Marchionem scam se vidisse mihi testatus est. Extat etiam in Mutinensis Ducis bibliotheca ejusdem in dicis pars haud exigua, quam sibi Ludovicus

Muratorius confecit, eademque Fabretti inis seriptionibus adjacet adnexa . Inscriptiones in hoc volumine exhibentur DCLXXXII. supra HUM M. quarum CCCCXXXIII. ex quibus ejus mulium conficiebatur , quasque praecipue iuIustrandas susceperat , aut ex sacris caem teriis, aut ex agro Romano effoderat, ut supra dictum est reliquas vero ex muciis amicorum , ae praesertim ex iis excerpserat, quas Franciscus Barberinus senior Cardinalia ope clarissimorum virorum Leonis Allaceii,

Hieronymi Aleandri, Lucae Holsterii, Caroli Moronis , Iosephi Suaresii, Ioann. Baptistae

Donii, aliorumque , ex omni terrarum Ombe , unde exscribi poterant, collectas haber-hat, quarum sane numerus longe Gruterianum excedit. Id enim clarissimus vir cogitabat , ut ex iis novum thesaurum conficeret, quo ea , quae Grutero desunt, supplerentur . Ceterum multum se debere profitetur Fabrettus Iosepho de Iuliis , Philippo

220쪽

chinio , quos in hoc opere conficiendo tan

eo sibi subsulio fuisse dicit, quanto doctissimi

viri Pighius , Vesterus, S melius Grutero fuerunt. Atque hoc loco praetermittenda non est summa ejus 8c in exprimendis e marmo re veterum inscriptionum litteris solertia, Se in universo opere excudendo diligentia: etenim ne quis elementorum apex vel minimus deperiret , nolebat ille omnem omnino te ram, quae litteris in Iapidibus incisis insederat, easque oppleverat, a sessoribus ex euti, sed absterso leviter marmore , 8e humefacta papyro superimposita, eaque linteolo circumvoluto , sive arida spongia compressa . illud assequebatur, ut litterarum , quotquot extabant, vestigia , partim ipsarum sulculis . partim etiam terrae particulis eidem papyro adhaerescentibus , mirum in modum expressa conspicerentur. Neque minor in ea collecti ne excudenda Fabretti diligentia fuit. Neque' enim ille solum, quemadmodum Iustus Fontaninius scribit in sua Italicae eloquentiae bibliotheca , typorum formas domi habere VOS

luit, verum etiam idem characterum page,

SEARCH

MENU NAVIGATION