장음표시 사용
11쪽
fid. c. . Deus est infinitus, & aeternus, & in circumscriptibilis, ita ut nihil aliud possit esse infinitum secundum magnitudinem, neq; secundum multitudinem , quia omne quod est, dicitur a principio aliquo quod est Deus primum principium rerum omnium,S.Th. I.
Par.q.7.art. I.& Σ. neq; secundum multitudinem Sap. I a. omnia in Pondere, numero,& mensura disposuisti. In diuisione tamen continui , & additione multitudinis infinitum reperitur in potentia : S.
Th. I.Par.q. 7.ar. . Et consequenter Deus dicitur omnipotens, esse
enim diuinum su per quod ratio diuinae potentiae fundatur, est esse infin Ilum, non limitatum ad aliquod genus entis , sed habens in se totius esse perfectionem; unde quicquid habet ratione emis continetur sub possibilibus ab lutis , respectu quorum Deus dicitur omnipotens,nihil autem opponitur rationi entis,nisi n6 ens. Hoc igitur repugnat rationi possibilis absoluti, quod subditur diuinae omnipotentiae,quod implicat in se esse,&non osse simul. Hoc enim . omnipotentiae non subditur , non propter defectum diuinae potentiae, sed quia non potest habere rationem factibilis, neque possibilis, qu cunque igitur contradictionem non implicant sub illis possibilibus continentur, respectu quorum dicitur De iis dinnipotensio vero quae contradictionem Implicant, sub diuina omnipotentia non continentur, quia non possunt habere possibilium rationem, Unde conuenientius dicitur,quod ea non possunt fieri, quam quod Deus, ea non possit facere . Neque hoc est contra verbum Angeli I uc. I. Non erit impossibile apud Deum omne verbum . Id enim contradictionem implicat,verbu esse non potest, quia nullus inte
Iectus potest illud cocipere, ideo dicitur, quod Deus non potest facere quod prsterita non fuerint, praeterita enim non fuisse contradictionem implicat, sicuti implicat contradictionem Socrates sedet, di non sedet, ita quod sederit,& no sederit, dicere autem quod sederit est dicere quod sit praeteritum, dicere autem quod non sederit,est dicere , quod non fuerit: unde praeterita non fuisse non subiacet diuinae potentiae. Et hoc est quod dicit Aug. lib. 26. c. I. contra Faustum; quisquis ita dicit . s. Deus omnipotens est, faciat ut quae facta sunt, facta non fuerint,non videt hoc se dicere, si Deus
ςmnipotens est, faciat ut quae vera sunt,eo ipso quod vera sunt, falsa sint & Arist. in ε .Ethic.c. a. Hoc solo priuatur Deus, ingenita facere,quae simi facta,& licet omnem corruptionem mentis, & corporis Deus auferre possit a muliere corrupta; hoc tamen ab ea Rmouere non poterit, quod corrupta no fuerit, sicut etiam ab alio Peccatore auferre non potest,quod non peccauerit, & quod Charietate non amiserit, licet reparare possit charitatem amissam.
. . Potin eria Deus sacere qua; nou fecit,quonia eius bonita 3 es
12쪽
aiis improportionabiliter excedos res creatas, unde diuina sapientia non determinatur ad alique ordinε rerum,ut non possit alius .cursus rerum effluere, di licet iste cursus rerum sit determinatus istis rebus,quae nunc sunt, non tamen ad hunc cursum limitatur diis uina sapientia, & potestas. Vnde licet istis rebus , quae nunc fiunt nullus alius cursus esset bonus, & conueniens, tamen Deus posset alias res facere,& altu cis imponere ordine; unde dicitur Mati. 16. An no possum rogare patrem meum,& exhibebit mihi modo plusequam duodecim legiones Angelorum Neque autem ipse rogabat. neque pater exhibebat ad repugnandum Iudaeis, ideo facere potest,quae non fecit. Immo, & meliora, ac maiora, quae ipsae non secit; dicitur enim Ephes. 3. quod Deus potest omnia facere abundantius quam peximus, aut intelligimus I Nam bonitas alicuius rei est duplex: una quidem quae est de essentia rei, sicut esse rationale , est de essentia hominis , & quantum ad hoc bonum, Deus non potest facere alis quam rem meliorem , sicut etiam non potest facere quaternarium maiorem, quia si esset maior, iam non esset quaternarius, sed alius numerus ; sic enim se habet additio differentiae substantialis indiffinitionibus, sicut additio unitatis in numeris , ut dicitur. 8. Metapho. tex. I o. Alia bonitas est , quae est extra essentiam rei, sicut bonu ni hominis est, esse virtuosum, vel sapientem, & secundum tale bonum potest Deusres a se factas, facere meliores, simplici ter autem loquendo qualibet re a se facta, potest Deus facere aliquam meliorem . Dicendum est tamen , quod cum dicitur Deum posse aliquid facere melius, quam fecit si illud melius sit nomen, verum est, qualibet cnim re potest facere aliam meliorem . Ea dem vero potest facere meliorem, quodammodo, & quodammodo non , ut dictum est: si vero illud melius sit adverbium, & importet modum ex parte facientis, sic Deus iasi potest facere melius,quam scut facit, quia non potest facere ex maiori sapientia , & bonit te : si autem importet modum ex parte facti, sic potest sacere melius, quia potest dare rebus a se factis meliorem modum essendi. quantum ad accidentalia, licet non quantum ad essentialia, uniuersum enim,suppositis istis rebus,non potest esse melius propior decentiis imum ordinem his rebus attributii a Deo , in quo bonum uniuersi consistit, quorum si unum aliquod esset melius corrumperetur proportio ordinis,sicuti si una corda plus dubito intendere
tur, corrumperetur cythaerae melodia. Posset tamen Deus alias
i es faccre , vel alias addere istis rebus factis , & sic esset istud ves- versum melius . Humanitas tamen Christi ex hoc quod est unita
13쪽
Virgo ex hoc quod est mater Dei , habet quandam dignitatem infinitam ex bono infinito, quod est Deus, unde ex hac parte,
non potest aliquid fieri melius eis, sicut non potest aliquid melius
Praeterea notandum est , quod non solum in Deo est potentia , de infinita; ita ut dicatur omnipotens , & meliora facere possit, quae fecit; sed etiam est causa rerum omnium, ita ut omne ens dicatur creatum a Deo, dicitur enimRom. I i. ex hoc ipso, & per ipsum, di i ix ipso sunt omnia; nam si aliquid inuenitur in aliquo per participationem, necesse est quod causetur in ipso ab eo, cui essentialiter conuenit; ut si ferrum fit ignitum ab igne, at Deus est suum esse per se subsistens, & esse subsistens non potest esse nisi unum ,relinquitur ergo,quod omnia alia a Deo non sint suum esse, sed par ticipant esse . Necesse est isitur,quod omnia quae diuersificantur , secundum diuersam putic1pationem essendi , ut sint perfectius, vel minus persectae, causari ab uno primo ente,quod perfectissime est: unde & Plato dixit, quod necesse est ante omnem multitudinem ponere unitatem, S 2.Metaph.textu. . dicitur quod est maxime ens, & maxime verum est causa omnis entis, & omnis veri, sicut id quod est maxime calidum, est causa omnis caliditatis ; vnde necessarium est dicere, etiam materiam primam creatam ess e ab uniuersali entium causa , quae est Deus , unde Aug. lib. I a. Co
ses. cap. 7. Duo fecisti Domine, unum prope te, scilicet Angelum; aliud prope nihil, scilicet materiam primam, & licet ex nihilo , nihil fieri dicatur secundum Arist. i. Phis. tex. 62. Hoc procedit de fieri particulari, quod est de forma in formam, siue accidentalem, siue substantialem; secus cum agitur de rebus secundum emanationem earum ab uniuersali principio essendi, quae emanatio designatur nomine creationis , quae est proprie ex nihilo aliquid facere , secundum gl. super illud Genes. I. In principio creauit Deus coelum, & terram; & hoc est proprium solius Dei, qui si non ageret , nisi ex aliquo praesupposito, sequeretur, quod illud praesuppositum non esset causatum ab ipso, at nihil esse potest in entibus quod non sit ab eo, tanqua a causa uniuersali totius esse; unde Aug. 3. de trin. cap. 8. dicit, quod neq; boni, neq; mali angeli possunt
esse creatores alicuius rei; sed ut dicit Dion. c. a.de diu.nom.quod communia totius diuinitatis sunt omnia causalia, & conseque ter creare est commune toti Trinitati, vestigium cuius in creaturis apparet, secundum Aug. in 6. de Trin. Neque in creatione as
Sed totum pendet ab omnipotentia Dei, qui Iicet sit causa rerum omnium,non tamen dicitur posse peccare, quonia peccare est. defic
14쪽
deficere a propria actione . Vnde posse peccare, est posse descere . in agendo, quod repugnat omnipotentiae ; dicit enim Aug. in lib.
83.qq.q. a I. Quod Deus non est auctor mali, quia non est causa te adendi ad non esse , nam malum , quod in defectu actionis consistit. semper causatur ex desectu agentis: In Deo autem nullus defectuilest, sed summa perfectio, unde malum quod in desectu actionis consistit,vel quod ex defectu agentis causatur,non reduciturin Deum, sicut in causam . Malum tamen,quod in corruptione reru aliquam cousistit, reducitur in Deum, sicut in causam, & hoc patet tam in naturalibus , quam in voluntarijs , aliquod enim agens in quantusua virtute producit aliquam formam, ad qua sequitur corruptio, de defectus, causat sua virtute illam corruptionem ,& defcctηm. Manifestum est autem, quod forma quam principaliter Deus intendit, in rebus creatis, est bonum ordinis uniuersi. ordo autem uniuersi requirit quod quidam sint,quod deficere possint, & inte dum deficiant. Et sic Deus in rebus causando bonum ordinis via uersi ex consequenti, & quasi per accidens causat corruptionem rerum, iuxta illud I .Reg. a. Dominus mortificat &vivificat, quod autem dicitur Sap. I. Quod Deus mortem non fecit,intelligitur, quasi per se intentam, ad ordinem autem uniuersi pertinet etiam ordo iustitiae', qui requirit ut peccatoribus poena inseratur: & secundum hoc Deus est auctor mali quod est poena,& ita intelligitur illud Esa. 3. Creans malum , & Amos 3.sierit malum in Ciuitate, quod Dominus non secerit. ε
SEcundo, quoniam in miraculis faciendis fit motio materiae adsormam, siue rei ad rem , ut ex infra dicendis apparebit, ideo quaerendum est, utrum Deus possit immediate mouere materiam ad formam Z Resp. quod sic; dicitur enim Gen. x. Formavit Deuς homine de limo terrae: nam ens in potentia passiua reduci potest in actum a potentia activa, quae eam sub sua potestate continet. Cum igitur materia contineatur sub potestate diuina, utpote a Deo producta , kotest reduci in actum per diuinam potentiam, &hoc est moueri materiam ad formam ; quia forma nihil aliud est,
quam actus materiae. Praetere anc dum potest Deus mutare materiam ad formam, sed potest immediate mouere aliquod corpus; opera enim sex dierum Deus fecit immediatu, in quibus continetur motus corporum , ut patet per hoc quod dicitur Gen. I. Co gregentur aquae in locum suum: unde erroneum esset dicere Deum
non posse facere perse ipsum omnes determinatos effectus, qui
15쪽
fiunt per quamcunque causam creatam rinam si corpora mouet tur immediate a causis creatis, nulli debet venire in dubium, quia Deus possit mouero immediate quodcumq; corpus. Nam omnis motus corporis cuiuscunque, vel consequitur formam, sicut m tus localis grauium,& leuium cosequitur formam,quae datur a generante,ratione cuius generans dicitur movens; vel est via ad formam aliquam, sicut calefactio est via ad formam,ignis i Eiusdena autem est imprimere formam,& disponere ad formam,& dare m tum consequentcm formam. Ignis enim non solum generat alium ignem , sed etiam calcfacit, N. sursum mouet. Cum igitur Deus possit immediate formam materiae imprimere, consequens est, ut possit secundum quemcunque motum corpus quodcunque moue re, non obst. quod non possit esse contactus Dei,& eorporis. Nam Dei non est aliquis tactus, ut dicit Dion. in I de divin. non . & t
men oportet esse cotactum quendam mouentis , & moti, Cum m
uenS, & motum oporteat esse simul; vi dicit Arist. in .Phisi. Nam resp.quod duplex est tactus, scilicet corporalis, sicut cum duo corpora se tangunt,& virtualis, sicut dicitur, quod contristans tangit contristatum : Secundum igitur primum contactum Deus cum sit
incorporeus, non tangitur nec tangit ; secundum autem virtualem Contactum, tangit quidem mouendo creaturas, sed non tangitur,
quia nullius creaturae virtus naturalis potest ad ipsum pertingere;&sic intellexit Diomquod no est tactus Dei,vi scilicet lagatur: Praeterea sciendum est, quod Deus immediate mouet intellectum creatum , quoniam docens mouet intellectum addiscentis , sed Deus docet hominem scientiam , ut dicitur. Psal. 93. Ideo mouet intellectum hominis r nam sicut in motibus corporalibus mouens dicitur quod dat formam , quae est principium motus, ita dicitur mouere intellectum , quod causat formam , quae est principium intellectualis operationis , quae dicitur motus intellectus.
Operationis autem intellectus est duplex principium in intelli gente : unum scilicet quod est ipsa virtus intellectualis, quod quidem principium est etia in intelligente in potentia: Aliud autem est principium intelligendi in actu, scilicet similitudo rei intellectae : Dicitur ergo aliquid mouere intellectum, siue det intelligenti virtutum ad intelligendum , siue imprimat ei similitudinem rei
intellectae. Vtroq; autem modo Deus mouet intellcctum creatum.
ipse enim est primum ens immateriale , & quia intellectualitas consequatur immaterialitatem , sequitur quod ipse sit pximum intelligens. Vnde cum primum in quolibct ordine sit causa eorum quae consequuntur, sequitur quod ab ipso sit omnis virtus intelligendi. Similiter cum ipse sit primumcns, di omnia entia praeex
16쪽
stant in ipso sicut in prima causa, oportet quod sint in eo intelliti robiliter secundum modum eius : sicut enim omneS ratio S re' Irum intelligibiles primo existunt in Deo,&ab eo derivantur in , alios intellectus, ut adtu intelligant, sic etiam derivantur incre . turas, ut subsistant. Sic igitur Deus mouet intellectum , in quantum dat cirtutem ad intelligendum, vel naturalem vel super additam, & in quantum imprimit ei species intellisibiles , &utrunque tenet, & conseruat inesse. Non obst. quod actio intellectus sit ab .
eo, in quo est, cum non transeat in exteriorem materiam, vili λbetur . v. Metaphi. textu. q. Actio autem eius quod mouetur ab
alio, non est ab eo in quo est, sed a mouente . Nam resp. quod ioperatio intelle elualis est quidem ab intellectu , in quo est, sicuti a causa secunda , sed a Deo, sicut a causa prima :)ab ipso enim datur intelligenti, quod intelligero possit.
. Prsterea notandum est, u= Deus non solii mouet intellectum, sed potest mouere etiam voluntatem : dicitur enim Philip . a. Dcus est qui operatur in nobis velle, & perficere. Nam sicut intellectus mouetur ab obiceto , & ab eo qui dedit virtutem intelligendi, ita voluntas mouetur ab obiecto, quod est bonum, & ab eo qui creat virtutem volendi: potest autem voluntas moueri sicut ab obiecto a quocunq; bono,non autem sufficienter,& efficaciter,nisi a Deo . Non enim sufficienter aliquid .potest mouere aliquod mobile, nisi virtus activa mouentis excedat, vel saltem adsque t. virtutem passivam mobilis. Virtus autem passiva voluntatis se ex te udit ab b num in uniuersali: est enim eius obieetium bonum uniuersale, sicut& intellectus obiectum est ens uniuersale ..Quodlibet autem bonum creatum est quoddam particulare bonum ;solus autem Deus, est bonum uniuersale : unde ipse solus implet voluntatem , & suia ficienter eam mouet , ut obiectum , similiter autem & virtus volendi a solo Deo causatur, velle autem nihil aliud est, quam inclinatio quaedam,in obiectum voluntatis , quod est bonum uniuersale. Inclinare autem in bonum uniuersale est primi mouentis, cui proportionatur vltimus finis , sicut in rebus humanis dirigere ad bonum commune est eius qui praeest multitudinit unde utroque modo proprium est Dei mouere voluntatem, sed maxime secundo modo,interius eam inclinando . Non obst. quod omne quod mouetur ab extrinseco dicatur c gi, voluntaS autem non possit cogi. Nam res p. quod illud, quod mouetur ab altero dicitur cogi, si moueatur contra inclinationem propriam ; sed si moueatur ab alio quod sibi dat propriam
inclinationem, non dicitur cogi sicut graue cum mouetur deorsiuna generante, non cogitur Z. Sic igitur Dcus movcndo voluntatemf
17쪽
tatem, non cogit ipsam, quia dat ei eius propriam inclinati
nem . Neque per hoc dicuntur contradictoria simul. Nam licet sit verum, quod voluntarie moueri , sit ex se moueri non
ab alio , hoc debet intelligi de principio intrinseco , sed illud esse potest ab alio extrinseco : dc sic moueri ex se non repugnat ei quod mouetur ab alio , nam si voluntas ita moueretur ab alio, quod ex se nullatenus moueretur , Opera quidem voluntatis non imputarentur ad meritum , vel demeritum. Sed quia per hoc quod mouetur ab alio, non excluditur quin moue, tur ex se, ideo per consequens non tollitur ratio meriti, vel demeriti,ex quibus omnibus elicitur conclusio, quod Deus operetur in omni operante;dicitur enim Esai. 26. Omnia opera nostra operatus es in nobis Domine: quod tamen intelligendum est, ut res propriam habeat operationem; pro quo considerandum est, quod . Cum sint quatuor genera causarum, Materia non est principium
actionis sed se habet ut subiectum recipiens actionis effectum,Finis vero , & agens , & forma se habent ut actionis principium, sed ordine quodam . Nam primum quidem principium actionis est Gnis , qui mouet agentem, secundo vero agens. Tertio autem forma eius quod ab agente applicatur ad agendum, quamuis & ipsum agens per formam suam agat; ut patet in artificialibus, Artifex enim mouetur ad agendum a fine , qui est ipsum operatum, Puta arca,vel lectus, de applicat ad actionem securim, quae incidit per acumen . Sic igitur secundum haec tria Deus in quolibet operante Opera tur , primo quidem secundum rationem finis, cum enim omnis
operatio sit propter aliquod bonum verum , vel apparens, nihil autem est, vel apparet bonum nisi secundum quod participat aliquam similitudinem summi boni, quod est Deus , sequitur quod ipse Deus sit cuiustibet operationis causa , ut finis , similiter con
siderandum est, quod si sunt multa agentia ordinata , semper secundum agens agit virtute primi agentis. Nam primum agenS mouet secundum ad agendum, & secundum hoc omnia agunt in virtute ipsius Dei, de ita ipse est causa omnium actionum agentium . Tertio considerandum est, quod Deus mouet non solum res ad operandum,quasi applicando formas,& virtutes rerum ad operationem, sicut etiam artifex applicat securim ad scindendum, qui tamen interdum formam securi non tribuit, sed etiam dat formam creaturis agentibus, de eas tenet in esse , unde non solum est causa
acitonum in quantum dat sormam , quae est principium actionis , sicut generans dicitur cile causa motus grauium, & leuium , sed etiam sicut conseruans, di formaa, de virtutes rerum, pro ut sol
18쪽
dicitur causa manifestationis colorum, in quantum dat, & conseruat lumen, quo manifestantur colores . Et quia forma rei est intrarem,& tanto magis quanto consideratur,ut prior,& uniuersaliter, S ipse Deus est proprie causa ipsius esse uniuersalis in rebus omnibus , quod inter omnia , est magis intimum rebus , sequiatur quod Deus in omnibus intime operetur : & propter hoc in sacra scriptura operationes naturi De O attribuuntur, quasi peranti & natura ; iecundum illud Iob. Io. Pelle & carnibus vestisti me , ossibus & neruis compegisti me . Deus igitur operatur in omni operante , nec propter hoc superfluit operatio secundoruagentium. Nam Deus operatur in nobis ad modum primi agentis,& nihil prohibet,quin una, & eadem actio procedat a primo, & secundo agente,& licet hoc Deus secerit a principio,quando rem fecit, operatur tamen conseruando res in esse, & applicando eas ad agendum, di est finis omnium actionum S.I ho. I.Par. q. Io I. art. I.
1 Ertio quaeritur , utrum Deus possit aliquid ad nihilum redigere . Respon.quod sic: Dicitur enim Ierem. Io. Corripe me Domine veruntamen in iudicio , & non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me, quoniam sicut Deus libera voluntate omnia
produxit in esse, iuxta illud P psal. Omnia quaecunq; voluit Domi
nus fecit. Hoc igitur quod Deus creaturae esse comunicat, ex Dei voluntate dependet, nec aliter in esse conseruat, nisii in quantum eis continue influit esse,sicut ergo antequam ros essent, potuit eis non communicare esse, & sic eas non facere, ita postquam iam saetae sunt, potest eis non influere esse, & sic esse desinerent, quod est eas in nihilum redigere, & licet Deus non sit causa tendendi in noe se,ut dicit Aug.in lib. 83.qq. in q. M. Hoc tamen habet creatura ex se ipsa, in quantum est de nihilo,& per accidens Deus potest esse causa, quod res in nihilum redigantur, subtrahendo scilicet sua actionem a rebus . Similiter non obst. quod Deus sit causa rerum, ut sint per suam bonitate ut dicit Aug. in lib. I.de doct. Chris.c.32. Ita ut in quantum Deus bonus est,sumus. Deus autem non potest non esse bonus, & per consequens, facere non potest quod rc, non sint. Nam resp.quod bonitas Dei est causa rerum, non quasi ex necessitate naturae, quia diuina bonitas non pendet a rebus creatis, sed per liberam voluntatem: unde sicut potuit sine praeiudicio b nitatis suae, res non producere in esse , ita absque detrimento suae
bonitatis potest res in esse non construarc . Non obst.etiam, quod
19쪽
si Deus in nihilum aliqua redigeret, oporteret quod hoc fieret per
aliquam actionem , quod non potest esse , quia omnis actio terminatur ad aliquod ens: unde actio corrumpentis terminatur ad ali quod generatu, quia generatio unius est corruptio alterius . Nam resp. quod si Deus rem aliquam redigeret in nihilum, hoc no esset
per aliquam aerionem,sed per hoc quod ab agendo cessaret. Non tamen dicendum est, quod sui natura aliquid in nihilum redigatur: dicitur enim Eccl. 3. Didici quod omnia opera , quae fecit Deus
perseuerant in aeternum. Nam eorum quae a Deo fiunt circa creaturam , quaedam proueniunt secundum naturalem cursum rerum, quaedam vero miraculose operantur praeter ordinem naturalem
creaturis inditum ; quae autem facturus est Deus secundum ordine naturalem rebus inditum, considerari possunt ex ipsis rerum naturis, quae vero miraculose fiunt, ordinantur ad gratiae manifestationem, secundum illud Apost. I. Cor. I a. Unicuique datur manifesta tio spiritus ad utilitatem : Et postmodum inter caetera subdit de
miraculorum operatione. Creaturarum autem naturae hoc demo-
strant,ut nulla earum in nihilum redigatur , quia vel sunt immateriales δε sic in eis non est potentia ad non esse,vel sunt materiales, S sic saltem remanent semper secundum materiam , quae incorruptibilis est, utpote subicctum existens generationis, & corruptionis. Redigere etiam aliqua in nihilum, non pertinet ad gratiae in Gnifestatione,cum magis per hoc diuina potentia, & bonitas ostendatur, quod res in esse conseruat. Unde simpliciter dicendum est, quod nihil omnino in nihilum redigetur .
Non obst quod finis respondere debeat principio,& a principio
nihil erat nisi Deus,ergo ad hunc finem res producuntur sevi nihil sit nisi Deus. Nam res p. quod hoc quod res in esse productae sunt, postquam non fuerunt, declarat potentiam producentis; sed quod in nihilum redigerentur huiusmodi manifestationem impediret,
cum Dei potentiam hoc maxime ostendatur, quod res in cile conseruat, secundum illud Apost. Hebr. I. Portans omnia verbo virtutis suae. Nec obst.quod omnis creatura habeat potentiam finitam, S nulla potentia finita se extendit ad infinitum,ut dicitur in 8. Phisic.tcxt. 78. Nam resp. quod potentia creaturae ad essendum est receptiua tantum ; sed potentia activa est ipsius Dei a quo est influxus ellendi, unde quod res in infinitum durent, sequitur infinit tem diuinae virtutis . Non obst.quod formae,& accidentia non habeant materiam. partein sui, sed quandoque desinant esse. Na resp.quod formae & accidentia non sunt entia completa, cum non subsistant; sed quodlibet
corum est aliquid ens, sic enim ens dicitur, quia eo aliquid est . Et
20쪽
tamen eo modo quo sunt, non omnivo in nihilum rediguntur, non quia pars eorum aliqua remanet, sed remanet in potentia materiae,vel subiecti. S.I h. I .p. q. IO .art.3 .& q.
OVarto,quia miracula quae fiunt sunt praeter ordinem datu rebus a natura,ideo quarto loco quaerendum est,utru Deus possit iacere aliquid praeter ordinem rebus inditum Resp.q, sic ,dicit enim Aug. contra Faustu lib'26.c.3. Quod Deus aliquando aliquid facit contra solitu cursum naturi,a qualibet enim causa derivatur aliquis ordo in suos effectus, cuquslibet causa habeat ratione principiii & ideo secundu multiplicationem causarum multiplicatur,& Ordines, quorum unus continetur sub altero,sicut & causa continetur sub causa, unde causa superior non cotinetur sub ordine causae inferioris di sed e conuerso, cuius exemplum apparet in rebus humanis. Na ex patre familias dependet ordo domus,qui continetur
sub ordine Ciuitatis, qui procedit a Ciuitatis Rectore, cum & hic
continetur sub ordine Regis, a quo totum regnu ordinatur. Si ergo ordo rerum consideretur, prout dependet a prima causa, sic cotrarerum ordinem Deus facere non potest: sic enim si faceret, faceret contra suam prς scientiam.Si vero consideretur rerum ordo,prout
dependet a qualibet secundarum causarum , sic Deus potest facere praeter ordinem reru; quia ordini secundarum, ipse non est subie eius, sed talis ordo ei subijcitur, quasi ab eo procedcns , no per necessitatem narurae, sed per arbitrium voluntatis. Potuisset enim &alium ordinem rerum instituere : unde & potest praeter hunc ordinem institutum agore cum voluerit; puta agendo effectus secundarum causaru sine ipsis,vel producendo aliquos effectus, ad quos causae secundae non se extendunt; unde & Aug. dicit lib. 26. contra Faustum. Quod Deus contra solitum cursum naturae facit, sed contra summam legem nullo modo facit,quia cotra se ipsum no facit. Vnde non obstat, quod sicut ordo iustitiae, est a Deo, ita & ordo naturae,& cotra ordinem iustitiae Deus nihil facit. Nam resp.quod ordo iustitiae est secundum relationem ad causam primam, quae est regula omnis iustitiae; & ideo praeter hunc ordinem Deus nihil facere potest: potest tamen facere praetet rerum Ordinem, ut depe dent ex causis secundis, neq; per hoc dicitur mutabilis, quia Deus sic rebus certum ordinem indidit; ut tamen sibi reseruaret, quod ipse aliquando aliter ex causa esset facturus,unde cum per hunc ordinem agit,non mutatur. S.I ho. I .P. q. I O I .art. 6.