장음표시 사용
41쪽
quo apparet, quod propter solam passionem mortis dicatur Christus ab Angelis minoratus ; non ergo propter scientiam. S. Tho. 3. P. q. II .art. I .& seq. Tertio notandum est, quod Christus secundum scientiam acquisii tam , N experimentalem, omnia cognouit, quo
niam nihil imperfectum fuit in Christo quantum ad animam. Fuis. set autem imperfecta, haec eiuS scientia , si secundum eam non scivissct omnia ; quia itin perfectum est, cui potest fieri additio; ideo secundum hanc scientiam Christus omnia sciuit, & in hac scientia profecit: dicitur enim Luc. a. Quod Iesus proficiebat sapientia, diaetate,& gratia apud Deum , & homines: quod intelligitur no quidem essentialiter, sed effective, siue significatiue,& secundum experientiam . Non tamen est dicendum, quod Christus aliquid ab homine didicerit, dicitur enim Isa. 3 3. Ecce testem populis dedi eu, ducem, ac praeceptorem gentibus . Prsceptoris autem non est doceri , sed docere; ergo ChristuS non accepit aliquam scientiam per doctrinam alicuius hominis,nec etiam Angeli: dicit enim Dion .in . ccel. Hyerar. Quod supremi Angeli ad ipsum Iesum, quaestione faciunt, diuiniq; illius operis, S pro nobis assumpis carnis scientiam discunt,& eos ipse Iesus sine medio docet. Non est aute ei utidem docere,& doceri, igitur Christus non accepit scientia ab Angeli S. S.I ho. 3.q. I a. art. I. & seq. Et ex hi S patet, quomodo anima Christi scientiam habuerit. Habuit enim praeter diuinam scientiam , etiam scientiam creatam : unde Ainbr. in lib. de incam. c. 7. dicit. Deus in carne perfectione naturae assumpsit humans, suscepit sensum hominis,non sensum carnis initatum , & ad sensum hominis pertinet scientia creata. Filius enim Dei humanam naturam integram assumpsit,& ideo
oportuit, ut haberet scientiam creatam . S.I hom. q. 9.art. I. 3.par.
Habuit etiam scientiam quam habent beati in patria, ipsoru enim scientia in Dei cognitione consistit, sed ipse plene cognouit Deli, etiam secundum quod homo Ioan. 8. Scio eum , & sermonem eius seruo. Habuit praeterea scientiam inditam, & infusam , ut dicitur ad Colos Σ. Quod in Christo sunt omnes thesauri sapientiae,& scietis absconditi,& scientiam acquisiitam: ut dicitur ad Hebr. 1. Cum esset filius Dei didicit ex his qus passus est obedientiam glo. idest expertus fuit. Fuit ergo in Christo aliqua experimentatis scientia, qtis est scientia acquisita. S.I ho. 3.p. q. v. art. i. & seq. Scienti a aute, eiusq; doctrinam prsdicauit Iudς is,ut adimpleretur promisi sones patrii; unde Mat. Is . Non sum missus nisi ad oves,qus perie runt domus Israel, qui omnia publice docuit,vidici pur Ioan . I 8. In occulto locutus sum nihil, qui tamen sua doctrina scribere noluit propter eius digrutate,&excellentia. S.ThO.3.p.q.42.art. I.& seq.
42쪽
De M tr. Oper. Dei Lib. I. 3 3
DIctum est de potentia, do sapientia Christi, sequitur modo videre de ipsitus bonitate : Et primo dicendum est, quod in Christo fuit gratia habitualis secundum illud Isa. II. Requiescet super eum spiritus Domini, qui quidem in homine esse dicitur per gratiam habitualem , & hoc propter unionem animae illius ad verbum Dei,& propter nobilitatem ipsius animae, & propter habitudinem ipsius Christi ad genus humanum , unde oportebat, quod haberet
gratiam ,etiam in alios redundantem,iuxta illud Ioan . et . De plenia tudine eius omnes accepimus. Et quia sicuti gratia respicit essentiam animat,ita virtus respicit potetiam eius: unde oportet, quod sicut potentiae animae derivantur ab eius essentia, ita virtutes sint,
quaedam derivationes gratiae, quanto autem aliquod principium est persectius, tanto magis imprimit suos effectus : unde cum gratia Christi fuerit perfectissima, consequens est, quod ex ipsa processerint virtutes ad perficiendum singulas potentias animae, qu Dium ad omnes animae actus, & ita Christus habuit omnes virtutes; unde in Psal. i. Sed in lege Domini voluntas eius; dicit gi. Hic osteditur Christus plenus omni bono , bona autem qualitas mentis est virtus, ideo Christus fuit plenus omni virtute, non tamen in eo diacitur quod fuerit fides, quoniam fides est argum . non apparentili, ut dicitur ad Hebr. I . Christo autem nihil fuit non apparens, secundum illud quod dixit ei Petrus. Ioan . vlt. Tu omnia nosti. Nec
etiam fuit spes in eo, dicitur enim Rom. 8. Quod videt quis quid
sperat, sed fides non fuit in Christo,ergo nec etiam spes. Secundo sciendum est, quod in Christo fuerunt dona, ut dicitur Isa. . Apprehendent septem mulieres virum suum, dicit gl. idest septem dona Spiritus sancti Christia , dona enim proprie sunt per sectiones quaedam potentiarum minas, secundum quod sunt natae moueri a Spiritu sancto. Anima autem Christi a Spiritu sancto mouebatur Luc. q. Iesus autem plenus Spiritu sancto regressius est a Iordane; & licet non haberet timorem culps, neq; poenae, habuit tamen timore,quo scilicet anima ipsius reuerebatur diuina maiestatem; unde dicitur Isa. II. Replebit eum spiritus timoris Domini. Tertio notandum est, quod inC hristo fuerunt gratiae gratis datae,unde dicit Aug.in opist. 7.ad Dardanum. Quod sicut in capite sunt omnes sensus, ita di in Christo fuerunt omnes gratiae ; in eo enim fuit gratia Prophetiae,ut praedicitur de eo Deut. I 8. Propheta suscitabit vos Deus de fratribus vestris: & ipse de se dicit Mati.
3.α Ioan . .Non est Prolata sine honore nisi in patria sua. SimilN
43쪽
ter in eo suit plenitudo gratiae ; ut dicitur Ioan . r. Vidimus eum plenum gratis ,& veritatis . Cuius quidem gratia quatenus fuit unionis dicitur infinita: gratia vero habitualis finita , nam gratia
est quoddam creatum in anima,& omne creatum est fini tum, seci ' dum illud Sap. II. Omnia in numero , pondero, S mensura disposuisti; qus gratia augeri non potuit, dicitur enim Ioan . I. Vidimus cum quasi unigenitum a patre plenum gratis,& veritatis . Sed ni hil potest cile, aut intelligi maius , quam quod aliquis sit unigenitus a patre: ergo ctiam non potest esse , vel intelligi maior gratia, quam illa, qua Christus fuit plenus ; qui in primo instanti sus conceptionis fuit sanctificatus per gratiam,vi dicitur Luc. I. Quod ex te nascetur sanctum vocabitur filius Dei: &Ιoan. Io. Quem pater sanctificauit, & misit in mundum : & in primo instanti sus conceptionis habuit usum liberi arbitrij. Aug. in lib. I 3. de Trin. c. dicit. Mox ut verbum venit in uterum seruata veritate propriae naturae factum est caro, & perfectus homo; nam subito potuit maere ri,& fuit comprehensor.S.TO. in 3.P.q.3q. art. I.& seqq. Vix imo notandum est, quatenus pertinet ad hanc q. quod Chrisus dicitur caput Ecclesiae, ut dicitur ad Ephes. I. Ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam , totaq; humanitas illius in omnes in fluit homines, & quantum ad animam, & quantum ad corpus, dri non principaliter, sed secundario ; unde ad Philip . 3. Re formabit corpus humilitatis nostrae,configuratum corpori claritatis suae, &est caput omnium hominum ; dicitur cnim I. Tim . . Est Saluator omnium hominum ,& maxime fidelium ;& I. Ioan. a. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris latum, sed etiam pro totius mundi. Saluare autem homines, & propitiationem esse pro peccatis eorum, competit Christo, secundum quod est caput; ideo Christus est caput omnium hominum. Idem dicendum est, quod sit otiam caput Angelorum; dicitur enim ad Colos. r. Qes est caput omnis principatus,& potestatis; & eade ratio est de Angelis aliorum ordinum; & ad Ephes. i. Constitnit eum, scilicet Christu Deus pater ad dexteram suam in coelestibus supra omnem potestatem, de principatum,& virtutem,& dominatione,& omne nomen,quod nominatur,non solum in hoc seculo, sed etiam in futuro, & omnia subiecit sub pedibus eius: & Mati. . legitur . Quod accesserunt ei Angeli,&ministrabant ei.S.Tho.3.p.q. 8.art. I.&seqq.
plici eius natura, diuina, scilicet, di humana . Modo propius
44쪽
De Mir. oper. Dei, Lib. I. 3 s
. ad materiam praepositam accendendo quaeror Vtrum anima Chri si potuerit facere miracula Z Res p. quod gratia virtutum, seu miraculoru datur animae alicuius sancti, non ut propria virtute conueniat ei miracula facere , sed ut per virtutem diuinam huiusmodi miracula fiant; & haec quidem gratia excellentissime data fuit animae Christi, ut scilicetnon solum ipsemet miracula faceret, sed etiam,vi hanc gratiam in alios transfunderct; unde dicitur Mati. I o. Quod conuocatis duodecim Discipulis , dedit eis potestat in
spiritu in immundorum, ut elicerent eo & curarent omneS languores,& omnem infirmitatem ; unde illud quod dicitur Mait .vit. Data est mihi omnis potestas in coelo , & in terra, intelligitur ratione unionis, per quam factum est, ut homo esset omnipotens, ex quo factum est, ut sicut homo dicitur Deus,ita dicatur, & omnipotens. Non quasi sit alia Omnipotentia hominis, quam filii Dei,sicut nccialia deitas; sed eo quod est una persona Dei, & hominis: qua tenus vero anima Christi cst pars humanae naturae , impossibile est quod omnipotentiam habeat, cum illud quod competit Deo pro prie non possit conuenire alicui creaturae, unde anima Christi hoc
modo sumpta non posset facere miracula, sicuti neque transmuta re creaturas . Nam eiusdem est eas transmutare cuius est eas con seruare, hoc autem est solius Dei, iuxta illud Hebr. I. Portans omnia verbo virtutis suae; qua tamen in re duplici distinctione est opus: quarum prima est ex parte transmutationiS creaturum, quae triplex est; una quide est naturalis, quae scilicet fiat a proprio agente secundum ordinem naturae. Alia vero est miraculosa, quae fit ab .agente supernaturali, supra consuetum ordinem, & cursum natu- rs, sicut resuscitatio mortuorum . Tertia autem est, secundu quod
omnis crcatura versibilis est in nihil. Secunda autem distinistio est accipienda ex parte animae Christi,quae dupliciter considerari potest; uno modo secundum propriam naturam,& virtutem; alio modo prout est instrumentum verbi Dei sibi personalitor uniti. Si e go loquamur de anima Christi secundum propriam naturam,& virtutςm, siue naturalem , sitire gratuitam; potentiam habuit ad illos
effectus faciendos,qui sunt animae conuenientes, puta ad gubern dum corpus, S ad disponendum humanos actus,& etiam ad illuminandum,per gratiae,& scientiae plenitudinem, omnes creaturaS r tionales, ab eius perfectione deficientes , per modum, quo hoc est conueniens creaturς rationali.Si autem loquamur de anima Christi secundum quod est instrumentum verbi sibi uniti, sic habuit instrumentalem virtutem ad omnes, immutationes miraculosas faciendas, ordinabiles ad Incarnationis finem,qui est instaurare om
45쪽
creaturarum, secundum quod sunt vertibiles , in nihil correspondent creationi reru, prout scilicet producuntur ex nihilo. Et ideo sicut solus Deus potest creare, ita solus potest creaturas in nihiluredigere; qui etiam solus eas in esse conseruat, ne in nihilum decia dant. Sic ergo dicendum est, quod anima Christi non habet omnia potentiam respectu immutationis creaturarum,ita enim facta estvnio in persona,quod tamen remansit distinctio naturarum,utraq; scilicet natura retinente,id quod sibi est proprium. Potentia auteactiva cuiuslibet rei sequitur formam ipsius, quae est principium agendi. Forma autem, vel est ipsa natura rei sicut in simplicibus, vel est constituens ipsam rei naturam, in his scilicet, quae sunt c posita ex materia & forma, unde manifestum, quod potentia actiaua cuiuslibet rei consequitur naturam ipsius,& per hunc modum, omnipotentia consequenter se habet ad diuinam naturam . Quia enim natura diuina est ipsum esse Dei incircumscriptum, ut dicit Dion. in s. de diu in .no m. inde est quod habet potentiam activam respectu omnium, quae possunt habere rationem entis, quod est habere omnipotentiam;sicut & quaelibet alia res habet potentiam activam respectu eorum, ad quae se extendit persectio ius naturae, sicut calidum ad calefaciendum; cum igitur anima Christi sit pars humani naturi, impossibile est, quod omnipotentiam habeat ut dictum est S.TO.3. p.q. I 3. t. a.& seqq.
DE cimo sexto quςro utrum angeli possint facere miracula)Pro
solutione huius q. Notanda sunt quaedam circa potestatem angelorum, & P. secundum Dionis. in 8. Cael. Hyerarc. quod ang Ii secundet Hyerarchis purgantur, & illuminantur, & perficiuntur per angelos primς Hyerarchis, secundo. Not. Quod unus angelus loquitur alteri, manifestando ei conceptum suum,unde dicitur I. Cor. 13. si linguis hominum loquar , & angelorum & Dion .cap.7. Cfl. Hyerar.dicit Inferiores angeli superioribus dixerunt; Quis est iste Rex gloris Similiter dicitur quod angelus loquatur Deo , unde Zachar. I. Respondit Angelus Deo, & dixi, Domine exercituum usque quo non misereberis Ierusalem; tertio notandum est quod creatura corporalis ad ministratur per angelos, in quibus est potestas uniuersalis Aug. in 3 .de Trin.cap. . dicit quod omnia corpora regutur per spiritum viis rationalis &Greg. in . Dialog. cap. 3. dicit quod in hoc mundo visibili, nihil nisi per creaturam visibilem disponi potest, non tamen materia corporalis obedit angelis immediate ad transinutationem formalem, unde Aug. in 3.
46쪽
de Trin.c.8.dicit non est putandum istis transgressoribus Angelist ad nutum seruire hanc visibilium rerum materiam , sed soli Deo; Natura autem corporalis apta nata est moueri a natura spirituali , & Angelis quo ad nutu localem; unde Aug. In 3. de Trin. c. 8.dicit quod Angeli adhibent semina corporalia ad aliquos effectus Producendos ;&in lib. 83.q.inq. s. dicit unaqueque res visibilis in hoc mundo habet Angelicam potestatem sibi praepositam: His ita suppositis dicendum est ad q. praepositam, quod Angeli aliqui dicuntur miracula facere, vel quia ad eorum desiderium Deus misracula facit sicut & Sacti homines dictitur, miracula facere vel quia aliquod ministerium exhibent in miraculis , quae fiunt, sicut colligendo pulueres in resurrectione communi, vel huiusmodi aliquid agendo , unde Gregor. in Homil. 3 . Euang.dicit virtutes vocantur illi Spiritus, per quos signa,& mirabilia irequentius fiunt , proprie tamen solus Deus virtute propria potest miracula facere, unde dicitur in Psal. Qui facit mirabilia magna solus: Miraculum enim proprie dicitur cum aliquid fit praeter ordinem naturae , sed non sufficit ad rationem miraculi, si aliquid fiat praeter ordinem naturae alicuius particularis. Quia sic cum aliquis proicit lapidem
sursum , Miraculum faceret, cum hoc sit praeter ordinem naturae lapidis ex hoc ergo aliquod dicitur esse miraculum, quod fit praeter ordinem totius naturae creatae. Hoc autem no potest facere nisi Deus,quia quicquid facit Angelus, vel quaecumque alia creatura, propria virtute hoc fit secundum ordine Naturae creatae, & sic non est miraculum; Possunt tamen spirituales potestates facere ea,quae sunt visibiliter in hoc mundo adhibudo corporalia semina per motum localem , qui licet aliquid facere possint praeter ordinem n turae corporaliS, Non tamen possunt aliquid facere praeter ordine totius naturae, quod exigitur ad rationem miraculi S.I Om. I. p.q.
V Idendum est modo, utrum Sancti possint miracula sacere
Resp.quod Deus solus principaliter facit miracula. Instrumetaliter tamen facit miracula mediante Sanctorum oratione quandoque oratione manifesta, ut stribitur Aet. Apost. is .Quod Petrus praecedente oratione Tabitam mortuam suscitavit; quandoq; solo interiori nutu,Αist. . ubi Petrus, Ananiam, & Saphiram morti i crepando tradidit; quandoque mediante exteriori voce,sicut striabitur Iosue Io.Quod obediente Deo voci hominis stetit sol contra
Gabaonitas quandoque mediante contactu corpora ipsorum sanctorum a
47쪽
inorum , vi q. Reg. 13. Quidam proiecerunt cadauer mortui in s pulcrum Elisei ,&statim cum tetigit ossa Elisei reuixit homo, desierit super pedes tuos : Non tamen arctatur diuina virtus quin sine tali actu corporis sancti possit miracula facere. Aug.de Anc na in summa de Pot. EccLq.I7.art. 3. in Resip. ad tertium.S.Thom. 2.2.q. IT 8.art. I. ad I .Quae miracula licet a Deo dicatur fieri,quia propter merita sanctorum haec facit Deus , ideo dici possunt fieria sanctis, unde dicitur Ioan . I . Amen Amen dico vobis , qui credit in me opera quae Ego facio, & ipse faciet, & maiora eorum faciet, S Marc. vlt. signa eos qui crediderint, haec sequentur , In
nomine meo dςmoniacij cienta. Alph.dc Castro lib. x. ad verta haer res .ver. Miraculum; quae tamen dicuntur fieri virtute diuina, non autem propria alicuius sancti S.Thom. 3. p.q.I3.2.ad 3.& q.78.art. q. 2.& q.8 . 3. ad .unde dicitur et Quod sancti faciunt miracula ex potestate gratiae , non naturae. I .p.q. III. 3. ad I. ex quo sequitur: Quod etiam reliquiae sanctorum dicantur miracula facere, sicut ossa Elisei dicuntur resuscitasse a mortuis quendam de functum, v t dictum est . Reg. 13.S.ThOm. a. a. q. I7.I. I .ad I. sed quq est ratio quod S. Ioan. Bap. nullum fecit miraculu,ut legitur Ioan. I o. Resp.ut homines Principaliter, Christo intenderent S.I hom.3. P.38..2. ad a.
XVIII. DE cimo octauo quaeritur, viruin peccatores possint miracula
facere3 Resp.quod sic ,dicitur enim i .Cor. I 3. Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam , charitatem autem non habuero, nihil sum, sed quicunq; non habet charitatem cst peccator, uia hoc solum donum Spiritus sancti est, quod diuidit inter filios 'egni,& filios perditionis; ut dicit Aug. 13. de Trin. c. I 8. Ergo videtur quod etiam mali possint miracula facere . Miraculoru enim aliqua quidem sunt non vera,sed tantastica facta,quibus scilicet ludificatur homo,ut videatur ei aliquid quod non est. Quaedam vero sunt vere facta, sed non vere habent rationem miraculi, quae fiunt virtute aliquarum causarum naturalium , & haec duo possunt fieri, etiam per daemones,ut dicetur in seq.q. Sed vera miracula no possunt fieri, nisi virtute diuina. Operatur enim ea Deus ad hominum utilitatem,&hoc dupliciter: uno quidem modo ad veritatis prsdi- Catae confirmationem: alio modo ad demonstrationem sanctitatis alicuius, quam Deus hominibuS vult proponere in exemplum virtutis. Primo autem modo miracula possunt fieri per quemcunque, qui veram fidem praedicat, ta nomen Christi inuocat, quod cita ii terdum .
48쪽
terdum per malos fit; & secundum hunc modum etiam peccatores miracula facere possunt unde super illud Mati. 7. Nonne in nomine tuo prophetauimus: dicit Hieron. Prophetare, vel virtutes facere i& daemonia e ij cere interdum no est eius meriti,qui operatur, sed inuocatio nominis Christi hoc agit,ut homines Deum honoret ad cuius inuocatione in fiunt tanta miracula . Secundo autem modo non fiunt miracula nisi a Sanctis, ad quorum sanctitatem denunciandam miracula fiunt,vel in vita eorum, vel etiam post mortem, siue per eos, siue per alios: legitur enim Act. IV. Quod Deus faciebat virtutes per manus Pauli, & etiam desuper languidos deferebantur a corpore eius sudaria,& recedebant ab eis languores,& sic etiam nihil prohiberet per aliquem peccatorum miracula seri ad inuocationem alicuius Sancti,quae tamen miracula non dicitur facere ille,sed ille ad cuius sanctitate in de nunciandam haec fierent.
Non obst. quod miracula impetrentur per orationem: DeuS autem peccatores non exaudit : ut dicitur Prou. 28. &Ioan. IO. Nam
res p. quo oratio in impetrando non innititur merito', sed diuinae misericordis, quς etiam ad malos se extendit; & ideo etiam quandoque peccatorum oratio a Deo exauditur; unde Aug. in traei. l. super Ioan. Quod illud verbum coecus locutus est, quasi adhuc inunctus,idest, nondum perfecte illuminatus. Nam peccatore S exaudit Deus i quod autem dicitur Prou. 28. Quod oratio non audientis legem sic execrabit is,intelligendum est, quantum est ex merito peccatoris , sed interdum impetrat ex misericordia Dei , vel propter salute eius qui orat, sicut ex auditus est Publicanus,ut dicitur Luc. I 8. Vel etiam propter salutem aliorum,& gloriam Dei. Sinai I iter non obst.quod dicitur miracula esse attributa fidei,secundum
illud Matth. 1 . Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis
monti huic, transi hinc, & transibit. Fides autem peccatoris dicitur mortua, utpote sine operibus meritorijs; ut dicitur Iac. 2.Nam resp. quod fides sine operibus dicitur mortua, quantum ad ipsunt credente, qui per eam non nouit vitam gratie. Nihil autem prohibet, quod res viva operetur per instrumentum mortuum, sicut homo operatur per baculum; & hoc modo Deus operatur per fidem hominis instrii mentaliter. Prsterea non obst.si dicatur quod mir cula sunt quaedam diuina restimonia, secundum illud ad Heb. 2. C5- testante Deo signis,& portentis,& vamjs virtutibus: unde & in E clesia aliqui canoni Zantur per testimonia miraculorum I Deus at tem non potest esse testis falsitatis : ergo videtur, quod peccato' res non possint miracula facere . Nam res p. quod miracula se in per sunt vera testimonia eius , ad quod inducuntur; unde a malis
qui saliam doctrinam de nunciant , nunquam fiunt vera miracula. ad com
49쪽
ad confirmationem suae doctrinae, quamuis quandoque seri possint ad commendationem nominis Christi,quod inuocant,& virtute sacramentorum,quq exhibent; ab his autem qui veram doctrina cnuntiant fiunt quandoque vera miracula ad confirmionem doctrinae, non autem ad testificationem sanctitatis; unde Aug. in lib. S3. q. in q.79. Aliter magi faciunt miracula, aliter boni Christiani, aliter mali: Magi per priuatos contactus cudemonibus, Boni Christiani per publicam Iustitiam, mali christiani per signa publicae Iustitiae, denique non obst. Quod boni sint magis Dei coniuncti, qua' - mali, & tamen non omnes boni faciunt miracula; Ergo multo misnus , peccatores; Nam Resp.quod dicit Aug. in d. q. 9.quod Ideo non omnibus sanctis ista attribuuntur , ne perniciosissimo errore decipiantur Infirmi, aestimantes in talibus factis esse maiora dona, quam in operibus Iustitiae, quibus vita aeterna comparatur S.Tho.
DEcimo nono quaero utrum demones facere possint miracula Resp. cum Aug. in lib. 83.qq. in q. 97. quod magicis artibus fiunt miracula plerumque similia illis miraculis, quae fiunt per se
uos Dei, tamen si miraculum proprie capiatur daemones mirac Ia facere non possunt, nec aliqua creatura, sed solus Deus; quia miraculum proprie dicitur, quod fit praeter ordinem totius nat rae creatae, stib quo ordine continetur omnis virtus creata. Dicitur tamen quandoque miraculum large , quod excedit humanam facultatem , & considerationem . Et sic daemones possunt facere mi racula , quae scilicet homines mirantur, in quantum corum facultatem , & cognitionem excedunt: Nam & unus homo in quantum facit aliquid quod est supra facultatem , & cognitionem alteriuS, ducit alium in admirationem sui operis, ut quod amodo mirac tum videatur operari, sciendum est tamen quod quamuis huiusmodi opera daeinonum, quae nobis miracula videntur, ad veram rationem miraculi non pertingant, sunt tamen quandoque verς res sicut magi Pharaonis, per virtutes de monum veros s erpentes,& ranas fecerunt. Et quando Ignis de Caelo cecidit, di familiam Iob cugregibus pecorum uno impetu consumpsit, & turbo domum deij- ciens filios eius occidit, quae fuerunt opera satanae, Phantasmata non fuerunt; ut dicit Aug. in dio. de Civit. Dei c. 19. Cum igitur daemones aliquid faciunt sua virtute naturali, miracula dicuntur, non simpliciter , sed quo ad nos quoniam non omnis virtus naturae
creatae est nota nobis, y nec cum atquid fit praeter ordinem naturae
50쪽
creatae nobis notae per virtutem creata nobis ignotam est miraculum quo ad nos,& hoc modo magi per daemones miracula faciunt. Non obst. cp miracula fiant per aliqua immutatione corporum. quod daemones facere no possunt, ut dicit Aug. in I 8. de Civit. Dei c. I 8. Nam resp. materia corporalis no obedit Angelis bonis, seu malis ad nutu , ut daemone S sua virtute postini tranimulare materia de forma in forma, sed possunt adhibere qusdam semina, ius in
elementis mundi inuc niuntur ad huiusmodi effectus copicndos; ut dicit Aug. in 3.de Trin.c. 8. Et ideo dicendu est, quod omnes transmutationes corporalium rerum, quae possunt fieri per aliquas virtutes naturales, ad quas pertinet pr dicta semina possunt ficri per operatione .lsmonum huiusmodi seminibus adhibitis: sicut cu ali- quq reS transmutantur in serpentes,vel ranaS,qtis per putrefactionem generari possunt. Illae vero transmutationes corporalium re- rum,quae non possunt virtute naturae fieri, nullo modo operatione
daemonum secundum rei vcritatem perfici possunt, sicut quod corpus humanum mutetur in corpus bestiale , aut quod corpus hominis mortui reuiuiscat. Et si aliquando aliquid tale operatione demonia in fieri videatur, hoc non est secundum rei veritatem, sed secundum apparentiam tantum; quod quidem potest dupliciter co- tingere: uno modo ab interiori,secundu quod dsmon potest mutare phantasia hominis, & ctia sensus corporeos,ut aliquid videaturaliter qua sit, & hoc etia fieri dicitur virtute aliquaru rerum cor- poraliu: alio modo ab exteriori, cum enim ipse possit sormare corpus ex aere cuiuscunq; fornas,& figurg,ut illud assumens in eo vitabiliter appareat, potest cade ratione circumponere cuicunq; rei, qua iacunq; formam corporea, ut in eius specie videatur; & hoc est quod dicit Aug. in I 8. de Ciui. Dei c. I 8. Quod phantasticu hominis quod etia in cogitando, siue somniando per reris innumerabiliu gencra Variatur, velut incorporatu in alicuius animalis effigie senimbus apparet alienis,quod no est sic intelligendu, quod ipsa vis ph tastica hominis, aut species eius eadem numero incorporata alterius senstibus ostendatur: sed quia desinon, qui in phantasia unius ho- miniS format aliqua specie, ipse etia potest simile speciem alterius
sensibuS offerre. S.I h. i. q. I i .art. . per totu. Quatenus aute dictu
fuit cis mone posse decipere sensum hominis ; notandu est, quod ii
CCt , non pos Sit immutare voluntatem hominis , quoniam hoc est solius Dei; vi dicit Prouer. a. Cor regis in manu Domini, & quo Ciam Irae voluerit vertet illud , daemones enim non postulat immit-tCCC Cogitationes, interius eas causando, cum usus cogitatiuae virtutis subiaceat voluntati: dicitur tamen Diabolus incensor co-Gicationum , in quantum incitat ad cogitandum, vcI appetendum