Sebastiani Medicis ... Tractatus de mirabilibus operibus Dei

발행: 1590년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

a a Sebastiani Medicis

culosis loquens, opera quae ego lacio, & ipse faciet, & maiora horum faciet. Miraculum enim unum alio maius esse contingit, non secundum comparationem ad diuinam potentiam, sed ad facultatem naturae, quam secundum quosdam gradus ex codit in operando virtus diuina. Nam nihil potest dici miraculum ex comparationepotentiae diuinae, quia quodcunq; factum diuinae potentiae comparatum est minimum: secundum illud Isa. o. Ecce gentes quasi stilla situlae,& quasi momentum staterae reputatae sunt, sed dicitur aliquid miraculum per comparationem ad facultatem naturae,quam excedit; & ideo secundum quod magis excedit facultatem natur . secundum hoc maius miraculum dicitur . Excedit autem aliquid facultatem naturae tripliciter: uno modo quantum ad substantiam facti, sicut quod duo corpora sint simul, vel quod sol retrocedat, aut quod corpus humanum glorificetur, quod nullo modo natura facere potest,& ista tenent primum gradum in miraculis. Secundo aliquid excedit facultatem naturq, non quantum ad id quod fit, sed quantum ad id in quo fit,sicut resuscitatio mortuorum,& illuminaetio caecorum,& similia. Potest enim natura causare vitam, sed non iam mortuo ; & potest pus stare visum, sed non iam caeco, & hsc tenent secundum locum in miraculis . Tertio modo excedit aliquid facultatem naturae, quantum ad modum,& ordinem faciendi, sicut cum aliquis subito per virtutem diuinam a febre curatur absq; curatione , & consueto processu naturs in talibus : ut cum statim aer diuina virtute in pluuias densatur absq; naturalibus causis; sicut factum est ad preces Samuelis, & Elis, & huiusmodi tenet infimum locum in miraculis .Quslibet tamen horum habet diuersos gradus, secundum quod diuersimode excedunt facultatem naturq. S.I o.

1. Par. q. IOI. art. 8.

V AE S T I O X. DE cimo qusro, quis possit facere miracula λ Resp. quod solus

Deus miracula facere potest. Miraculum enim proprie dici fitur, cum aliquid fit prster ordinem naturae , sed non sufficit ad rationem miraculi, si aliquid fiat praeter ordinem naturae alicuius particularis : quia sic cum aliquis pro ij cit lapidem sursum in iraculam faceret, cum hoc sit prster ordinem naturi lapidis. Ex hoc ergo aliquid dicitur esse miraculum, quod fit praeter ordinem totius uaturae creats . Hoc autem non potest facere nisi Deus, ideo solus. Deus miracula facere potest; unde Psal. I. Benedictus Dominus Deus Israel,qui fecit mirabilia solus. S.Tho. I.P.q. I Io.art. .,

32쪽

D tr. Oper. Dei Lib. I. a 3

VNdecimo quaero, utrum Christus potuerit miracula facere

Resp.dicendum,quod cum in Christo dicantur dus naturq,di uina, scilicet & humana, antequam quaestio praeposita soluatur pr supponendum est conuenientissimum fuisse Deum assumpsisse naturam humanam,ut per visibilia monstrentur inuisibilia Dei;ut dicitur ad Rom. r. Per incarnationis enim inisterium, monstratur simul bonitas,& sapientia,& iustitia, di potentia Dei,vel virtus. B nitas quidem , quoniam non despexit propris plasmatis infirmita tem . Iustitia vero quoniam homine victo, non alio quam hominesecit vinci tyrannum, neq; vi eripuit ex morte hominem : Sapientia vero quoniam inuenit difficillimi preti j decentissimam s olutionem. Potentia vero, siue virtus infinita,quia nihil est maius, qua Deum fieri hominem. Damasse .lib.3. orthod. fid. c. I.S.ThO. 3. P.q. I.

art. I. Vnde in Concilio Calcedon .dicitur. Confitemur in nouissi mis diebus filium Dei unigenitum in duabus naturis in contu Se, immutabiliter, indiuise, inseparabiliter agnoscendum , nunquam

sublata differentia naturarum propter unionem, congruum autem fuit ut magis assumeretur natura humana,quam alia, cum dicatur Prou. 8. Deliciae meae esse cum filij hominum : & non solum assumpsit naturam, sed citam humanum corpus ; dicit enim Aug.lib. 83.

qq. in q. I . Si phantasma fuit corpus Christi sesellit Christus, & si

tallit,veritas non est. Est autem veritas Christus, qui ne dum corpus verum, sed etiam animam assumpsit,& intellectum ; unde dicit Aug.in libo c.3.de Agone Christiano . Non eos audiamus, qui solum humanum corpus dicunt esse susceptum a verbo Dei,& sic audiunt quod dictum est. Verbum caro factum est,ut negent illum hominem,uel animam,vel aliquid hominis habuisse nisii carnem sola: Et in lib.de fide ad Petrum c. I Firmissime tene,& nullatenuS dubites, Christum filium Dei habere veram nostri generis carnem,&animam rationalem, qui de carne sua dicit. Palpate,& videte, quia spiritus carnem,& Ossa no habet, sicut me videtis habere. Luc.vit. Λnimam quoq; se habere ostendit dicens. Ego pono animam mea, & iterum sumo eam. Ioan . Io. Intellectum quoq; animae ostendit se habere dicenS. Discite a me,quia mitis sum,& humilis corde. Mat. 11. Et de ipso dicit Isa. a. Ecce intelliget puer meus. S. Tho. 3.p. q. s. art. i.& seq. Assumpsit quoque inhumana natura corporis descinis,ut dicitur ad Hebr. Σ. In eo in quo passus est,& tentatus potens est & eis qui tentantur auxiliari, sed ad hoc venit ut nos adiuuaret; unde & Dauid diccbat. Levavi oculos meos in montes, v

33쪽

24 ' Sebastiani Medicis

de veniet auxilium mihi. Ergo conueniens fuit,ut filius Dei carne assumpserit infirmitatibus humanis subiacenter & hoc ex necessitate naturae, dicitur enim ad Rom. 8. Misit Deus filium suum, in similitudinem carnis peccati. Sed coditio carnis peccati est, quos habeat necessitatem moriendi,& substinendi alias huiusmodi pas- siones : ideo talis necessitas substinendi hos defectus fuit in carne 'Christi. Non tamen dicendum est, quod hos defectus contraxerit,

quoniam huiusmodi defectus contrahuntur ex peccato,iuxta illud Rom. 3. Per unum hominem peccatur,intrauit in hunc mundum . S per peccatum mors. In Christo autem nullum peccatu fuit, qui nec omnes defectus corporales hominum assumpsit, quoniam contraria non possunt simul fieri in eodem . Sed quaedam infirmitates sunt sibi ipsis contrariae, utpote ex contrarijs principijs causatae , ergo omnes infirmitates humanas non a sumpsit. Nec minus fuit peccatum in eo Ioan . s. Quis ex vobis arguet me de peccato, & I. Pet. a. Qui peccatum non fecit, neque fomes peccati, dicit enim Mati. i. Quod in ea natum est, de Spiritu sancto est. Sed Spiritus sanctus excludit peccatum, & inclinationem peccati,quae importatur nomine fomitis,sicuti nec etiam ignorantia fuit in eo. Nam ignorantia per ignorantiam no tollitur. Christus autem ad hoc venit,ut ignoratias nostras auferret: venit enim

illuminare his qui in tenebris, S umbra mortis sedet. Ideo in Christo non fuit ignorantia. Fuit tamen in eo anima passibilis,ut dicitur in Psal. Ex persona ipsius, repleta est malis anima mea . Non quidem peccatis,sed humanis malis,idest doloribus,ut gi. ibi exponit,& fuit in eo dolor passibilis, tristi ia, timor, admiratio,& ira, unde ΙΔ. 3. Vcre dolores nostros ipse tulit ; & Mati. 16. Tristis est

anima mea usque ad mortem & Marc. I . Coepit Iesus pauere, M tedere,& Matt.7. Audiens Iesus, scilicet verba Centurionis mira tus est: & Ioan . a. De co dicitur esse impletum , quod in Psal. legi

tur. Lelus domus tuae comedit me .

Fuitq; tamen si in ut viator,& comprehensor, ut dicitur Hierem. I . Quia colonus futurus est in terra , & quasi viator declinans ad

manendum: S.I ho. 3.p.q. II .art. I.&seqq. Praeterea notandum est,

quod istae duae naturae ita sibi sunt coniunctae, ut haec praepositio sit. vera si dicatur Deus est homo, & homo est Deus, ut dicitur ad Philip .a . Qiri cum in forma Dei esset, exinanivit semetipsum , formam serui accipiens in si in ilitudinem hominum faetus ,& habitu inventus ut homo, & sic ille qui est informa Dei est homo i sed ille qui est in forma Dei, est Deus ; ergo Deus est homo : similiter dici tur ad Rom. V. Ex quibus est Christus secundum carnem , qui eius per omnia Deus bcnedictus in secula: sed Christus secudum carm

34쪽

De tr. Oper. Dei Lib. I. as

nem est homo; ergo haec est vera. Homo est Deus; sicuti vera est .etiam haec praepositio, Deus factus est homo : de hoc enim dicitur .Ioan. I. Verbum caro iactum est; quod est idem , ac si dictum e set: Deus homo factus est,secundu Athan. iniEpist. ad Epithetiam. Fal- sa tamen est haec positio , homo factus cst Deus; ut dicit Damaso. lib. .c. a. orthod fidei. Non hominem deificatum dicimuς sed Deuhumanatum . Idem autem est fieri Dcum,quod deis cari. Ergo haec est falsa, homo factus est Deus; unde Christus secundum quod lic mo non dicitur Deus.Nam illud quod conuenit Christo,secun dum quod homo, conuenit cuilibet homini. Si ergo Christus,secundum quod homo est Deus,sequitur quod omnis homo sit Deus, quod pa

Cum igitur in Christo sint dias naturs , sequitur quod in co sintdus voluntates diuina, scilicen S humana; unde dicitur Luc. 22. Pater si .vis transfer calicem istum a me, veruntamen non mea voluntas,sed tua fiat; ubi Ambr. dicit. Voluntatem suam ad homines retulit, patris ad diuinitatem, voluntas enim hominis est temporalis,voluntas diuinitatis sterna;s militer quod in eo sint diis operationes, diuina scilicet& humana; unde Ambros. lib. a. de fide c. . dicit. Quemadmodum cadem operatio diuerss est potestatis, numquid sic potest minor quemadmodum maior operari, aut una operatio potest esse, ubi diuersa substantia est : ideo secundum humanitatem dicitur subiectus patri, & sibi ipsi, secundum quod dicitur

Ioan . I . Pater maior me est; unde Aug.lib. I.de Trin. c. 7. dicit.Noimmerito scriptura utrumque dicit squalem patri filium, & patre filio maiorem, illud enim propter formam Dei,hoc autem propter formam serui sine ulla confusione intelligitur; & Aug. in . . loco dicit . Veritas ostendit secundum istum modum , quo scilicet pater maior est Christo secundum humanitatem ,& seipso minorem filium,& sic accepta est a filio Dei forma serui, ut non admitteretur forma Dei. . Prsterea Christus secundum humanam naturam est seruus Dei patris; secundum illud Ioan .eto. Ascendo ad patrem meum patrem vestrum, Deum meum,& Deum vestrum.Sed quicunque est seruus patris est seruus filij; alioquin non omnia, qui sunt patris essent filij. Ergo Christus quatum ad humanam naturam est seruus sui ipsius,& sibi subditus.S.Tho. 3.p.q. 2C. art. I. N seq.Prsterea notandum est, quod licet in Christo sint diis naturs , ut dictum est, una tamen, & eadem adoratione adoratur diuinitas Christi,&eius humanitas,dicitur enim in Concit. Constantinop. a.

can. 9. Si quis duabus naturis adorari dicit Christum , ex quo diis adorationes introducuntur sed non una adoratione Deum verbis D incar-

35쪽

a 6 Sebastiani Medicis

incarnatum cum propria ipsius carne adorat, sicut ab initio Dei in Ecclesiae traditum est, talis anathema sit. S.ThOG.p. q. 23. art. I. SL militer notandum est , mediatorem Dei, & hominum csse proprium Christi,ut dicitur i.Tim. a. Vnus est mediator Dei,& hominum, homo Icsus Christus, qui secundum quod homo dicitur inediatur Dei,& hominum ut dicit Aug.lib. V .de Civit. Dei .c. I .Non ob hoc mediator est Christus, quia est verbum, maxime quippe immortale , & maxime beatum verbum longe a mortalibus miscrijs, sed mediator secundum quod homo. S.Tho. 3. p. q. 26. art. I.& 2. Ulterius notandum est, quod in Christo erant istae duae naturae , quae manifestatς sunt, primo in eius conceptione . Fuit enim conceptus de Spiritu sancto, ex quo denotatur natura diuina; dicitur Luc. i. Spiritus sanctus superueniet in te et & Mati. r. Antequam conuenirent inuenta est in utero habens de Spiritu sancto . Natus tamen est de Spiritu sancto, non sicut filius, & de Natre virgine sicut filius. Ex qua assumpsit naturam humanam, non quod beata Virgo aliquid active egerit in conceptione corporis Christi, quia ut dicit Aug. in lib. Io. c. ao. super Gene Lad littera. Corpus Christi in sola materia corporali per diuinam concepti nis, formationi Sq; rationem de Virgine assumptum est, non autem secundum aliquam rationem seminalem humanam : principium autem activum in generatione dicitur ratio seminali S. s. Tho. 3. p. q. 3 2. art. I. & seq. Ex qua ratione concluditur , quod conceptio Christi fuerit miraculosa; dicit enim Dion. in Epis. ad Caium monachum . Super hominem operabatur Christus ea, quae sunt hominis ; & hoc monstrat Virgo supernaturaliter concipiens . Nam ut dicit Ambr. in lib. de Incarnatione c. 6. Multa in hoc misterio , &secundum naturam inuenie S,& vltra naturam. Si enim consideremus, id quod est ex parte materiae conceptuS,quam mater ministrauit, totum est naturale . Si vcro consideremus id quod est ex parte virtutis activae , totum est miraculosum . Sed quia unumquod lucmagis iudicatur secundum formam,quam secundum materia, inde

est quod conceptio Christi debet dici simpliciter miraculosa,&supernaturalis, scd secundum aliquid naturalis, unde cOceptio attribuitur Virgini beatae, non tanquain principio activo, sed quia

ministrauit materiam conceptui. Secundo ostenditur haec duplex natura ex eius natiuitate, dicit enim Damas. in 3.lib. orthod. fidei c. 7. Confitemur duas Christi natiuitates,una quae est ex patre aeterna, S una, quae est in ultimis teporibus propter nos , unde beata Virgo dicitur mater Christi, secundum eius temporalem natiuitatem; ut dicitur Mail. I. Cum esset desponsata mater usu Maria Ioseph: di vere dicitur etia ma-

36쪽

quia eicit

De Mir. Oper. Dei Lib. I. 27

ter Dei , secundum Ephesinum Conci l .can. I.:Si quis non confitet lac DC iam esse secundum veritatem Emanuel, & propter hoc Dein Critici Cena sanctam Virginem genuit enim carnaliter carnem factam ex Deo verbum anathema sit. In natiuitate quoque tem p xa Ii oneri ditur natura diuina, ex quo, ut dicit Aug. inserin. I . de Hatio ita te alloquens Virginem matrem. Haec in conceptione, in RHIt, in Denta es sine pudore , nec in partu inventa es cum dolore; immo fixit ibi maxima iucunditas, ex hoc quod homo Deus est natias in miandum, iuxta illud Isa. 33. Germinans germinabit sicut ii Ilom , N exultabit laetabunda, & laudans . Natura quoquc humana

onericlittar ex quo nasci voluit in Bethelem, quia factus est ex semi- De David secundum carnem; ut dicitur ad Rom. r. Idco Euangelissa dicit eo quod esset de domo Dauid . Item manae statur haec du-PIEx natura in natiuitate temporali, diuina, scilicet dum per A gelos, ει Stellam fuit manifestata: humana vero, ut dicit Go Papa in sermone . de Episan. Quod Magi inuenerunt puerum Iesum nulla ab humanae infantis generalitate discretum. Natiuitas enim Christi ad humanam salutem ordinabatur,quae quidem est per fide. Fides autem salutaris diuinitatem , & humanitatem Christi confitetur. Oportebat igitur ita inanifestari natiuitatem Christi,ut demonstratio diuinitatis eius , fidei humanitatis ipsius non praeiudicaret. Hoc autem factum est, dum Christus in se ipso natiuitatem similem infirmitati humanae exhibuit, & tamen per Dei creaturas

diuinitatis virtutem in se demonstrauit. S.I ho. 3 .p. q. 36. art. . Tertio ostendit naturam humanam dum fuit circumcisus, ut ostenderet veritatem carnis humanae, & se esse de genere Abrahae, Luc. 1. Postqua consumati sunt dies octo,ut circumcideretur puer. Diuinam autem dum sibi fuit impositum nomen Iesus, quod Saluatorem lignificat,unde dicitur ibidem. Vocatum est nomen eius Iesus. S.Tho. 3. p.q. 37.art. I.& seq. Quarto ostendit naturam humana dum voluit baptietari a Ioan . Baptista, ut Mail. 3. Venit Iesus a Galileain Iordanem ad Ioanne ut baptizaretur ab co,quia etsi non esset peccator, naturam tamen

suscepit peccatricem, S similitudinem carnis peccati. Propterea etsi pro se baptismate non indigebat, tamen in alijs carnalis naturira opus habebat. Diuinam autem naturam ostendit, quoniam in eius baptismo coeli aperti sunt, & Spiritus sanctus super Christum baptizatum descendit in specie columbae. Luc.3. Iesu baptizato,&orante apertum est coelum,& descendit Spiritus sanctus corporali specie,sicut columba in ipsum . Voluit enim bapti Eari, ut suo baptismo consecraret baptismum, quo nos baptizaremur, per quem

aperitar nobis introitus regni coelestis, qui primo homini praeclu-D 1 sus

37쪽

28 I Sebastiani Medicis

sus fuerat per peccatum. Descendit etiam Spiritus sanctus, quia omnes qui in baptismo Christi baptizantur Spiritum sanctum recipiunt, nisi ficte accedant, iuxta illud Mail. 3. Ipse vos baptizabit Spiritu sancto.Similiter eius diuinitas ostenditur dum bapti ratur. quod dicitur a patre. Mati. 3. Ecce vox de coelis dicens. Hic est fi- Iius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. In baptismo enim Christi demonstratur ministerium Trinitatis; Dominus enim in natura humana bapti Eatur , Spiritus sanctus descendit in habitu columbae,patris vox testimonium filio perhibetis auditur. Bapti L.

muS autem quo nos bapti Zamur, perficitur, & consecratur in vocatione,& virtute TrinitatiS. S.Tho. 3.P.q. 39. art. .& seq.: Quinto hanc duplicem naturam ostendit humanam , scilicet in ter homines conuersando, ut adimpleretur quod dictum fuit per Baruch. 3. Post haec in terris visus est, & cum hominibus conuersatus est ; diu i na vero miracula faciendo, ut dicit Ioan . II. Quid facimus, quia hic homo multa signa facit,ut dicam infra suo loco. S.

Tho.3. p. q. O. art.q.& q. 3.& qq. . Sexto ostenditur natura eius humana in eius passione, quae non

eius diuinitati, sed humanitati est attribuenda; unde Atha. in Epis. ad Epite tum dicit. Natura Deus manens verbum est impassibile.

S.Tho. 3. p. q. 6. art. Ia. DiuinitaS autem, seu eius diuina natura in morte apparuit ex signis que acciderunt, quando velum templi scisum est,terra tremuit, tenebrae factae sunt, S multa corpora Sanctorum , qui dormierant resurrexerunt, & causando nostram

salutem per modum meriti,& per modum satisfactionis,& per modum sacrificii, & redemptionis, ita ut esse Redemptorem, dicatum cssu proprium Christi, cuius passio, operata est noltra salutem per modum efficientiae. S.I ho. in 3.p.q. 8.art. I. &seq. Vnde per Pasisionem eius liberat1 sumus a peccato; dicit enim Apocal. I. Dilexit nos, S lauit nos a peccatis nostris in sanguine suo, ac sumus liberati a potestate diaboli, Ioan . I 2. Nunc princeps huius mundi cij cietur foras,& aps na peccati, Isa. 3. Vere languores nostros ipse tulit,& dolores nostros ipse portauit, nec non Deo patri reconciliati ad Rom. 6. Reconciliati sumus Deo per mortem fili j eius,&tandem sua passione aperuit nobis ianuam coeli, ad Hebr. Io. Habemus fiduciam in introitum sanctorum,scilicet coelestium in sanguine Christi. S.I ho. 3. par. q. 8.arp. I. &1eq. in eius tamen morte non fuit separata cius diu inita& a carne, neq; ab anima, secundum

Septimo ostensa fuit natura humana in sepultura,qus facta fuisad comprobatam veritatem mortis. Diuina autem, quia eiu S corpus integrum, & incorruptum seruatum fuit ; nam putrefactio

38쪽

De Mir. Oper. Dei Lib. I. 29

cui oscunq; corporis prouenit ex infirmitate naturae illius corpo-TiS,Roia non potest amplius corpus continere in unum. Mor S autecti ricti rion debuit esse cx naturae infirmitate , ne crederetur non Caci vo Iraritaria, & ad ostensionem virtutis diuinae voluit corpus il-Ita ct iri corruptum permanere. S.Tho. 3. p. q. 3 I .art. 2.& 3. O Ralao ostensa fuit utraq; natura in resurrectione ipsius, humaria, fCi Ii Cet quando dixit, Luc.vit. Palpate, & videte , quia spiritus cauriem, S ossa non habet, sicut me videtis habere . Corpus enim Christi in resurrexione suit eiusde naturae, sed alterius gloriae: vncte quicquid ad naturam corporis humani pertinet, totum suit in corpore Christi resurgentis . Diuina autem natura dc monstrata

fuit poc miraculum quod fecit in piscibus capi edis, & ulterius per hoc quod eis videntibus ascendit in coetu propria virtute. Isai. 63. Iste formosus in sola sua gradiens in multitudine sortitudinis sustta cum corpus Christi gloriosiim persectissimo modo diuinam participauit bonitatem, decuit ut super omne S coelos eleuaretur: vnde ad Ephes. 3. Ascendit super omnes coelos,ut adimpleret omnia, di ascendit super omnem spiritualem creaturam, ad Ephes. I . Constituit illum supra omnem principatu, S potestatem, S supra Omne nomen,quod nominatur, siue in hoc seculo, siue in futuro . Nono utraq; natura ostenditur in coelo, diuina, scilicet dum sedet ad dexteram patris, Marc.vit. Dominus quidem Iesus postquaIocutus est eis, ascendit in coelum , S sedet a dextris Dei, quod ei conuenit, non solum secundum quod Deus, ut dicit Damast. lib. . orthod. fidei c. r. Dexteram patris dicimus gloriam,& honorem diuinitatis,in qua filius Dei extitit ante secuta,ut Deo, & Patri consubstantialis, sed etiam secundum quod homo; unde Aug. in lib. 2. c. .in sermone de symbolo dicit. Ipsam dexteram intelligite potestatem, quam accepit ille homo susceptus a Deo,ut veniat iudicaturus,qui prius venerat iudicadus. Sedere autem ad dexteram patris dicitur in quantum secundum diuinam naturam est in aequalitate patris . Secundum autem humanam naturam in cxcelleti possessione diuinorum bonorum prae ceteris alijs creaturis . Utrumq; autem soli Christo conuenit,unde nulli alij, nec Angelo, nec homi ni, conuenit sedero ad dexteram patris, nisi soli Christo;cuius quoque uterq; natura in sacramento Altaris comprehenditur, in quo totus Christus sub utraque natura continetur cum corpore , scilicet tisanguine, anima, & diuinitate, cum hoc pertineat ad perfectionem fidei, quae sicuti est de diuinitate Christi, ita est de humanitate,secundum illud Ioan . I . Creditis in Deum, & in me credia.

os ir

39쪽

3o Sebastiani Medicis

mana, scilicet quia in forma humanitatis iudicaturus est. Ioan . s. Potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est: in diuina, quia iudicando auctoritate diuina usuS erit. S. ThO.3. par. q.

so. art. 2.& 3. in supplemento.

VAESTIO XII. CVm igitui in Christo sint duae naturae,ut dictum est, sequitur videre de potentia ipsius : ideo quaeritur, utrum anima Christi habuerit omnipotentiam simpliciterλ Resp.quod cum anima Christi sit pars humanae naturae, impossibile est, quod omnipotcntiam habeat , quod enim est proprium Dci, non potest alicui creaturae conuenire , sed proprium cst Dei esse omnipotentem , ergo anima Christi cum sit creatura non habet omnipotentiam , licet persona Christi dici possit omnipotens cum sit Deus, & homo: unde anima Christi non habuit omnipotentiam respectu immutationis cre turarum , ut dicetur inferius suo loco . Iudiciaria tamen potestas specialiter attribuitur Christo,qui cum sit filius, idest sapientia genita,& veritas a patre procedens , & ipsum perfecte representans, ideo proprie iudiciaria potestas attribuitur filio Dei; unde dicitur Act. io. De Christo, qui constitutus cst a Deo iudex vivorum,& mortuorum , quae potestas conuenit ei quoque secundum quod est homo,ut dicitur Ioan . . Potestate dedit in iudiciu facere,quia filius hominis est. Cum enim Christus secundum quod homo fuerit caput totius Ecclesiae , ei secundum quod homo conuenit habere iudiciariam potestatem ; & licet cognoscere occulta cordium , &diiudicare per se pertineat ad shlum Deirin Hyer. I . Quod pertinet ad iudiciariam potestatem ; ut dicitur ad Cor. . Ex refluentia tamen diuinitatis ad animam Christi, conuenit etiam ci cognoscere,& iudicare occulta cordium ; unde dicitur ad Rom. a. In die iudicabit Deus occulta hominum per Iesum Christum, quam iudiciariam potestatem adeptus est ex merito; dicitur enim Iob. 36.

Causa tua quasi impij iudicata est, iudiciu causamq, recipiens, &Aug. in lib.de verb. Domini serm .vit. Sedebit iudex, qui stetit sub iudico; damnabit vero reos, qui falso factus est reus, ut scilicet secundum Dei iustitiam iudex esset, qui pro Dei iustitia pugnauit, di vicit, & iniuste iudicatus est. Competit enim huiusmodi potestas Christo propter diuinam personam, secundum quam omne iudicium patris pertinet ad filium, sicut enim pater omnia fecit verbo suo,ita & omnia iudicabit verbo suo. Si vero loquamur de Christo secundum naturam humanam , omnes res humanae subdunciarcius iudicio; unde dicit Ioan. 1. Pater omne iudicium dedit filio;

40쪽

De Mir oper Dei Lib. I. 3 i

ita ut eius iudiciaria potestas se extendat etiam ad Angelos, dicitur enim I. Cor. An nescitis quonia Angelos iudicabimus, quod fieri dicitur authoritate Christi. Ergo multo magis iudicabuntur a Christo cui Angeli subduntur, non modo secundum diuinam na

V AE S T I O XIII. S Equitur modo videre, an anima Christi habuerit scientiam 3 Pro

cuius q. solutione plura notada sunt. Primo quod anima Christi in verbo cognouit omnia, dicit enim gl. super illud Apocal. s. Dignus est agnus , qui occisus est accipere diuinitatem , di sapientiam, idest omnium cognitionem , cognoscit etiam anima Christ itotam suam potentiam,& omnia quq potest,Vnde licet non cogno- scat infinita in actu. Scit autem infinita in verbo in potentia, quasi quadam scientia simplicis intelligentiae, non autem scientia visi - nis,& vidit verbum, seu diuinam essentia clarius qualibet alia creatura: dicitur enim ad Ephes. i. Quod Deus constituit Christum ad dexteram suam in coelestibus, supra omnem principatum, & potestatem,& virtutem,& dominationem,& omne nomen, quod nomia natur, non solum in hoc seculo,sed etiam in futuro. Sed in illa coelesti gloria tanto aliquis est superior, quanto perfectius cognoscit Deum ; ideo anima Christi persectius vidit Deum , quam quaevis

alia creatura , non tamen comprehendit diuinam essentiam ; unde

Aug. in lib. 83. quaest. inq. I . dicit. Quod se comprehendit finitum est sibi, sed essentia diuina non est finita in comparatione ad anima Christi, cum in infinitum eam excedat, ideo anima Christi non coprehendit verbum. S. Tho. 3. p. q. IO. art. I. & seq. Secundo notanduest,quod Christus secundum scientiam inditam,vel infusam habuit omnium scientiam; dicitur enim Isai. II . Quod repleuit eum spiritus sapientiae, & intellectus, scientiae & consilij: cum quibus com

prehcnduntur omnia cognoscibilia : nam ad sapientiam pertinet cognitio omnium diuinorum : ad intellectum autem pertinet cognitio omnium immaterialium : ad scientiam autem pertinet cognitio omnium conclusionum : ad consilium autem cognitio omnium agibilium. Vnde apparet quod Christus secundum scientiam inditam sibi per Spiritum sanctum habuerit omnium cognitione, qui cum fuerit viator,& comprehensor,per scientiam inditam potuit intelligere, non conuertendo se ad phantasmata, S liaec scientia in Christo fuit maior scietia Angeloru: dicitur enim ad Heb. a. Eum autem , qui modico quam Angeli minoratus est, videmus le- sum propter passionem mortis, gloria, & hono F coronatum. Ex quo

SEARCH

MENU NAVIGATION