장음표시 사용
21쪽
QVoniam in miraculis ostenditur maxime nedu, potentia Dei,
sed etiam eius sapientia: ideo quinto loco vide dum est, an in Deo sit scientia. Ad quod resp. quod cum Deus sit in summo immaterialitatis, sequitur quod ipse sit in summo cognitionis, unde ad Rom. a. O altitudo diuitiarum sapientiae, & scientiae Dei, ita ut se per se ipsum dicatur intelligere, iuxta illud I.Cor. a. Quae sunt Dei nemo nouit,nisi spiritus Dei; & se ipsum dicatur com p te hendere. Omnis enim qui se intellisit, se coprehendit. Aug. in lib.83. qq. in
q. I . Et eius intelligere dicitur eius substatia: nam ut inquit Aug. IIb. .de Trin.c. . Deo hoc est esse,quod sapientem est. Hoc autem
est sapientem esse,quod intelligere, ideo Deo hoc est esse quod intelligere , sed esse Dei est eius substantia, ergo intelligere Dei est
eius substantia, qui dicitur cognoscere etiam alia a se, cum omnia nuda sint oculis eius Hebr. . Eaque cognoscit propria cognitione. Nam habere propriam cognitionem de rebus , est cognoscere res,non solum in Communi, sed secundum quod sunt inuicem distinctae: sic autem Deus cognoscit res; unde dicitur Hebr. . quod pertingit usque ad diuisionem spiritus, di animae compagum quoque & medullarum; & discretor cogitationum, & intentionum cordis, & non est ulla creatura inuisibilis in conspectu eius , nec eius scientia dicitur discursiua ,sed omnia simul perfecte intelligit. unde Aug. lib. 3 .de trin. c. I . Deus non particulatim , vel sigillatim omnia videt, velut alternan te conceptu hinc , illuc , inde , huc , sed omnia videt simul; & eius scientia est causa rerum , cum esse & intelligere in Deo sint indistincta , unde Aug. lib. Is .de trin. cap. I s. dicit uniuersas creaturas & spirituales & corporales, non quia sunt, ideo nouit Deus , sed ideo sunt, quia nouit. Nouit quoque non entia , ut dicitur ad Rom. . Qui vocat ea, quae non sunt,tanquam ea,quae sunt. Et ne dum bonorum, sed etiam malorum cognitionem habet,ut dicitur Prou. Is . Infernus & perditio cora Deo, item ne dum uni uersalium, sed etia singularium est ei cognitio, iuxta Prou. 26. Omnes viae hominum patent oculis eius. Nec nonne dum finitorum, sed infinitorum est cognitor ; ut dicit Aug. lib. I a. de Ciuit.De I c. I 8..Quamuis infinitorum numerorum nullus sit numeruS; non tamen incomprehensibilis ei, cuius scientis non est numerus , sicuti non tantum prssentia, verum quoque futura cognoscit Psal. 32.
Qui finxit sigillatim cor eorum,qui intoligit omnia opera eorum, scilicet hominum, qui sunt contingentia, utpote libero arbitrio. O e subie-
22쪽
subiecta S. Thom. I. pari. q. I . art. I. & seq. Praeterea sciendum est , quod Deo conuenit nedum scientia, sed etiam prouidentia,cum in eius mente diuina praeexistant omnium rerum rationes , prout in finem , & precipue ultimum ordinantur, in eo prouidentiam esse necesse est, qui est ratio ordinis rerum in finem: unde Sap. I . Tu autem pater gubernas omnia prouiden
tia,& ne dum in uniuersali; sed etiam in particulari prouidet; Sap. S. Dicit de diuina sapientia,quod attingit a fine usque ad fine so
titer , & disponit omnia suauiter , qui immediate omnibus prouidet quoad ordinis rationem, Iob.3 . Quem constituit alium super terram Z aut quem posuit supcr orbem, quem fabricatus est, super quo dicit Greg. lib. 2 . Moral. c.a6. Mundum per se ipsum regit, quem per se ipsum condidit. Quo vero ad executionem ordinis per aliqua media prouidet; cuius prouidentia non omnibus rebustae cessitatem imponit, sed ciuibusdam, quibus prς parauit causas
necessarias, non excludens cotingentia ἱS.Th. I.p.q. 22.ar. I.& seq.
Ex quibus sequitur,quod cum omnia,qus sunt in mundo certOS, determinatos fines consequantur, necesse est.quod a diuina sapientia gubernentur: dicitur enim Sap.r . Tu autem pater gubernas omnia prouidentia,& Boet.lib. 3.de consol. Metro. 9. O qui perpe tua mundum ratione gubernas, cuius finis est bonum exir insecum ab uniuerso,quod est Deus finis enim debet respondere principio. Cum igitur principium uniuersi sit ipse Deus , necesse quoque est, quod etiam ipsarum finis sit ipsemet Deus: unde Prou. I 6. Vniue sa propter se operatus est Dominus. Qui solus dicitur gubernator
totius mundi, unum enim Deum, & Dominum confitemur, secundum Apost. I. Cor.8. Nobis est unus Deus pater, & Dominus unus, quorum utrumq; ad gubernationem pertinet. Nam ad Dominum
pertinet gubernatio subditorum,& Dei nomen ex prouidentia sumitur, optima quidem gubernatio est, qui fit per unum : cuius ratio est,quia gubernatio nihil aliud est, quam directio gubernatoruad finem, qui est aliquod bonum unitas autem pertinet ad ratione bonitatis; dicit enim Philos. in lib. I a. Me thaph. Entia nolunt male disponi, nec bonum pluralitas principatuum; unus ergo princeps. Prsterea sci cndum est, quod Deus non solum est solus guberna tor uniuersi , sed etiam singularum rerum , nam secundum eandem
rationem competit Deo esse gubernatorem rerum , de causa caru,
quia eiusdem cst rem producere, ε ei perfectionem dare, quod ad gubernationem pertinet, Deus autem est causa non quide par ticularis unius generis rerum, sed uniuersalis totius entis, unde sicut nihil potest esse, quod non sit a Deo creatum , ita nihil potest esse quod eius. gubernationi non subdatur, Ideo Aug. 3.de Ciust.
23쪽
Dei c. I r. dic si quod Deus non solum cstu & terram, nec solum lio, minem & Angelum , sed nec exigui, & contemptibilis animantis
viscera , nec avis penulam , nec herbs flosculum , nec arboris fo- Iium,sine suarum partium conuenientia derelinquit. Cubernantur autem a Deo omnia immediate secundum rationem gubernationis, quo vero ad executionem , qusdam mediantibus alijs, gubernantur , unde Aug. 3.de Trin. c. q. dicit , queas modu corpora grossiora, & inferiora per subtiliora & potentiora quoda ordine reguntur,ita omnia corpora per spiritu viis rationalem , & spiritus vitae rationalis desertor , atque peccator per spiritum vitae rationalem pium , & iustum ; & illae per ipsum Deum . Prsterea sciendum est, quod prςter ordinem diuinae gubernati nis, potest euenire aliquis effectus particularis alicuius causi, non autem praeter ordinem causae uniuersalis, unde Hester. I 3.dicitur, Domine Deus Rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita,& non est qui possit resistere tuae voluntati, unde sequitur quod nihil reniti potest contra ordinem gubernationis diuinae, secundum B Oet. lib. 3. de consol. prosa 11. Non est aliquid quod summo huic bono, vel velit,vel positi obsistere : est igitur summum bona quod regit cuncta fortiter, suauiterque disponit,ut dicitur Sap. 8. quod intelligitur ut non contrarietur ordinationi diuinae in. generali, sed bene in speciali, quo casu transgressores Iuste punititur a Deo: Similiter ex hoc quod una res alteri contra pugnat, osteditur quod aliquid reniti potest ordini, qui est ex aliqua causa particulari, noautem ordini qui dependet a causa uniuςrsali totius S.TOm. I . par.
Praeterea notandum est, quod res creatae, non solum subiacent prouidentiae, & gubernationi diuinae, sed si a Deo non conseruantur ad nihilum reducerentur,dicitur enim ad Hsbr. i. Portans omnia verbo virtutis sus, Dependet cnim esse cuiuslibet creaturae a Deo, ita quod nec ad momentum subsistero possent, nisi operatione diuinae virtutis conseruarentur in esse,cum omnis effectus depe-deata sua causa, secundum quod est causa eius , sic autem se habet omnis creatura ad Deum , sicut aer ad solem illuminantem, sicut enim sol est lucens per suam naturam, aer autem fit luminosus participando lumen a sole ; non tamen participando natura solis : ita solus Deus est ens per essentiam suam, quia eius essentia est suum esse, omnis aute creatura est ens participatiue,non quod sua essentia sit eius esse ; & Ideo Aug. in lib. . Gen. ad litteram. c. I a. dicit virtus Dei ab eis, quae creata sunt regendis, si cessaret aliquando, simul dc illorum cessaret species, Omni Sque natura concideret , & 8.eiusdem lib. cap. ia. dicit quod sicut aer praesente lu-
24쪽
mine fit lucidus, sic homo Deo sibi praesente illuminatur, absente
autem continuo tenebratur. δ a P Ii C
Deus tamen non omnia immediate construat in esse ; per idem enim conseruatur res, per quod habet esse, sed Deus dat esse rebus mediantibus aliquibus causis med ijs. ergo etiam res in esse eun seruat mediantibus aliquibus causiς, Manifestum est enim quod etiam in rebus corporalibus multa sunt, quae impediunt victiones corrumpentium , di per hoc dicuntur rerWm cons ruatiua; sicut satim pedit carnes a putrefactione , & suove' iii multis S;
Notandum est praeterea, quod Deus dicitur esse in omnibus rebus , ubicumque enim operatur aliquid ibi cst, sed Deus operatur
an omnibus , secundum illud Ita. 26. Omnia opera nostra operatus
es in nobis Domine, unde dicitur esse in omnibus rebus , non qui dem sicut pars essentiar,vel sicut accidens , sed sicut agens adest ei in quod agit, oportet enim omne agens coniungi ei, In qua immediate agit, & sua virtute illuci contingere, unde mouens S motum apparet esse simul, 7. Phisic.textu Io. Cum autem Deus sit ipsum esse per suam essentiam, oportet quod esse creatu sit proprius effectus eius,sicut igni re est proprius effectus ipsitus Ignis . Hunc autem effectum causat Deus in rebus , non solum quando primo esse incipiunt, sed quamdiu in esse conseruantur, ii cui lumen causatus in aere a sole, quandiu aer illuminatus manet 'quandiu igitur res habet esse , tandiu oportet, quod Deus adsit ei secundum modum quo esse habet. Esse autem est illud , quodest magis intimum culibet, & quod profundius omnibus
mesticum sit formale respectu omnium, quae in re sunt, unde Oportet quod Deus sit in omnibus rebus, & intime . Non obst. quod Deus sit super omnia , ut In Psal. excelsus super omnes gentes Dominus , Nam Res p. quod Deus cst super omnia per excellentiam suae naturae ,&itamen est In omnibus rebus , ut caulans omnium esse. Non obst. quod esse in aliquo , dicatur contineri ab eo , Deus autem a rebus non continetur , sed magis ipse continet res , Nam Resp. quod licet corporalia dicantur esse In aliquo , sicut in continente , tamen spiritualia continent ea, an quibus sunt, sicut anima continet corpus', unde di Deus est in rebus sicut continens res . Non obst. quod Deus non possit dici Indaemonibus, dicitur enim a. Cor. 6.Non enim est conuentio lucis
ad tenebras, Nam Resp. quod in daemonibus intelligitur natura , que est a Deo , & deformitas culps,qus non est ab ipso, & ideo non ei cendum ab solute , quod Deus sit in dsmonibus, sed cum has additione,in qi ritum sunt res quidam , In rcbus autem qus nominant
25쪽
nant minitam non deformatam absolute dicendum est Deum esse . Dicitur quoque Deum esse ubique , dicitur enim Hyrcm. 23. Cf-lum , & terr m ego Impleo, est autem in omnibus locis, quibus
confert virtutem conseruatiuam locati,& replens omnia loca, non
sicut corpus impediens alia locari, sed causando quod omnia alia sint in loco ,iS. illumiepleant, unde sicut anima est tota in quali bςt par xe wrpopli , ita Deus totus est in omnibus & singulis, non quidem pς ς optactum quantitatis dimensius , sicut corpora, sed percoma uinxi Iutis. α dicitur esse ubique & in omnibus per potentiam in quantum omnia eius potestati subduntur . N per prς- sentiam in omissibus, in quantum omnia nuda sunt & aperta oculis eius , & per essenti m in Omnibus dicitur, in quantum adest omnibus , uti cause essendi, tamen familiari modo dicitur esse in aliquibus per gratiam . Greg.in Homil. 8. super EZech. Non obst. i quod idem sit per esentiam esse in aliquo, quod essentialiter cst in eo, Deus antem non est essentialiter in rebus , non enim est de eissentia alicuius rei ; Nam Resp. quod Deus dicitur esse in omnibus rebuς per e sientia no quidem reru quasi si de essentia caru, sed per esse tiam suam , quia iubstantia sua adest omnibus , ut causa essendi. Prsterea sciendum est, quod esse ubiq; est proprium Dei,ut dicio Ambr. in lib. I .c. .de Spiritu sancto. Quis audeat creaturam dicere Spiritu sanctum, qui in omnibus, S ubique,& ssemper est Quod utique diuinitatis est proprium, quia quotcunque loca ponantur, etiam si ponerentur infinita, prster ista quς sunt,oporteret in Omnibus csse Deum; quia nihil potest esse nisi per ipsum, & est ubique
non secundum partem, sed secundum se ipsum. No obst.quod uniuersale, & materia prima di catur esse ubique; nam licet sint ubique, non tamen secundu idem esse . Similiter non obst. quod numerus sit in numeratis,& totum uniuersum est constixutu in numero, Sap. a. Nam resp.quod numerus cum sit accidens, non est per se , sed per accidens in loco. Nec est totus in quolibet numeratorum, sed secundum partem, sicuti dicitur, quod totum corpus uniuersi est ubique, sed non primo. quia non totum est in quolibet loco, secundum suas partes. Nec iterum per se, quia si ponerentur aliqua alia loca,non esset in eis,sicuti est Deus. S.Tho.
SExto quaeritur de bonitate Dei in qua maxime relucent mira cula cius. Et primo dicendum est, quod dicitur Prou. I 6. Vni-Wrsa propicr semctipsum operatus est Dominus . iam si alicuiuS
26쪽
De Mir. Oper. Dei Lib. I. IT .
totius , & partium eius velimus assignare sinem , inuc nimus primo quidem , quod lingulae partes sunt propter suos actus , sicut oculus ad videndum , secundo vero, quod pars ignobilior, est propter nobiliorem, sicut sensus propter intellectum , & pulmo propter cor.Tertio vero omnes partes sunt propter persectionem totius , sicut & materia propter formam. Partes enim sunt quasi materia totius,ulterius autem totus homo est propter aliquem finem.
extrinsecum, puta ut fruatur Deo: sic igitur & in partibus uniuem si una qusque creatura est propter suum proprium actum, S persectionem, secundo autem creaturae ignobiliores sunt propter nobiliores , sicut creaturae, quae sunt infra hominem, sunt propter hominem . vlterius autem singulae creaturae sunt propter perfectio nem totius uniuersi,& totum uniuersum cum singulis suis partibus ordinatur in Deum sicut in finem , in quantum in eis per.quandam imitatione diuina bonitas repraesentatur ad gloriam Dei, qua metuis craeaturae rationales speciali quod ad modo super hoc habeant finem Deum , quem attingere possimi sua operatione cognoscendo, N amando, S sic patet quod diuina bonitas est finis omnium,
quae Operatus es Deus . S.I om. I. p.q. 63 . art. a.
Ideo dicendu est,u, bonu esse prscipue conueniat Deo, nam bona aliquid est sucudi quod est appetibile, viiii quodq; aute appetit sua perseetione. Perfectio aute , & forma effectus est qusda similitudo agentis,cu omne agens, agat sibi simile,unde ipsum agens est appetibile,& habet ratione boni,hoc autem est quod de ipso appetitur, ut eius similitudo participetur. Cum ergo Deus sit causa effectiva omnino, manifestii est, quod sibi copetit ratio boni dc appetibilis; unde Dion. in c. .de Divin. nom. attribuit bonum Deo sicut primae causae efficienti , dicens quod bonus dicitur Deus, sicut ex quo omnia subsistant ,&Tren. 3. Bonus est Dominus sperantibus in eo animae quaerenti illum; Deus aute no solum dicitur bonus, sed etiasummum bonum, cum bonum sit in Deo sicut in prima causa , unde Aug.in I. dc Trin. Dicit, quod Trinitas diuinar am personarum est summum bonum , quod purgatissimis mentibus cernitur; est ςtiam bonus per suam essentiam , dicit enim Boet. in lib. de Hebd quod alia omnia a Deo sunt bona per participationem, nam unuquodque dicitur bonum secutritum quod est perfectum, perfectio autem alicuius rei triplex est. Prima quidem secundum quod in
suo est e constituitur. Secunda vero pro ut ei aliqua accidentia si per adduntur ad suam perfectam operationem necessaria, tertia.
per hoc quod aliud attingit sicut finem : ut pote prima perfectio ignis consistit in esse , quod habeat per suam formam substantiale.
Sucunda vero eius persectio consistit in calidi tate , Icuitate, di si i C citate p
27쪽
citate,& huiusmodi. Tertia secundum quod in loco suo quiescit: Haec triplex perfectio nulli creato competit, secundum sua me si sentia sed soli Deo, cuius solius essentia est suum esse,& cui non adueniunt aliqua accidentia, sed quae de alijs dicuntur accidentaliter,sibi conueniunt essentialiter,ut esse potentem, sapientem,& huiusmodi; Ipse etiam ad nihil aliud ordinatur, sicut ad finem, sed ipse est ultimus finis omnium rerum . Vnde manifestum est, quod solus Deus habet omnimodam perfectionem , secundum suam essentiam , & ideo ipse lus est bonus per suam essentiam , & unumquodque dicitur bonum bonitate diuina, sicut primo principio exemplari effectivo, & finali totius bonitatis; Nihilominus tamen unumquodque dicitur bonum simia litudine diuinae bonitatis sibi in haerente, qus cst formaliter sua bonitas denominans ipsum, unde est una bonitas omnium, qui est Deus, & etiam multi bonitates. ET quia in omnibus operibus Dei reperitur misericordia,& Iustitia, Iuxta illud Ps. Σ . Omnes vis Domini misericordia & veritas, & prscipue in miraculis,ut infra patebit suo loco, ideo congruenter dicendum est de iustitia & misericordia Dei, & primo notandum est , in Deo e ne iustitiam ut in Psal. t o. Iustus Dominus,& Iustitiam dilexit, quod intelligitur de Iustitia distributiua , secundum quam dat unicuique dispensator, secundum suam dignitatem , unde sicut ordo congruus familiς, vel cuiuscumque multitudinis gubernais demonstrat huiusmodi Iustitiam in gubernante
a & ordo uniuersi, qui apparet tam in rebus naturalibus, quam in rebus voluntarijs , demonstrat Dei Iustitiam ; unde Dion. in c. S. De divin. nom. oportet videre in hoc veram Dei esse Iustitiam , quod omnibus tribuit propria secundum viatiis cuiusque existentium dignitatem, & unius cuiusque naturam in proprio saluat o dine , & virtute. Iustitia vero commutatiua , non competit Deo , quia ut dicit Paul. ad . Rom. tr. Quis prior dedit illi & retribuetur ei, Deus enim operatur Iustitiam quando dat unicuique quod ei debetur, iacundum rationem suq naturq , & c ditionis , & licet Deus hoc modo debitum alicui det, non tamen ipse est debitor , quia ipse ad alia non ordinatur , sed potius alia in ipsum, Et ideo Iustitia quandoque dicitur in Deo condecentia, siue bonitas, quandoque vero retributio pro meritis, unde ci. in punit malos iustus est,quia illorum meritis conuenit, cum vero parcit malis, iustus est quia bo
28쪽
Misericordia quoque dicitur competere Deo ; ut dicitur in Ps.lio. Miserator & miselicors Dominum , non quidem secundum passionis affectum , sed secundum effectum, nam elargiri perfectiones rebus pertinet quidem, ad bonitatem diuinam , di ad Iustitiam , & ad liberalitatem , & misericordiam ἔ tamen secundimi
aliam,& aliam rationem. Communicatio enim perfectionum absolute considerata pertinet ad bonitatem, sed in quantum persectiones rebus a Deo dantur secundum earum proportionem pertinet ad Iustitiam In quantum vero non atribuit rebus perfectione pro
ζter utilitatem suam sed propter suam bonitatem , pertinet ad l
eralitatem . In quantum vero perfectiones datae rebus a Deo omnem defectum expellunt, pertinet ad misericordiam , & licet misericordia sit relaxatio Iustitiae, du tamen Deus misericorditer agit, non tamen facit contra suam Iustitiam , sed aliquid super eam operando , sicut si alicui, cui debentur centum denarij, aliquis ducentum det de suo, tamen non contra Iustitiam facit, sed liberaliter. vel misericorditer operatur, & similiter si aliquis ostensam in se comissam remittat, qui enim aliquid remittit quodam odo donat illud, unde Apostolus remissionem donationem vocat ad Ephes. 3. Donate inuicem, sicut di Christus vobis donauit Ex quo patet quod misericordia non tollit Iustitiam,sed est quς-dam Iustitiae plenitudo : unde Iac. Σ. dicit quod misericordia. per exaltat Iudicium, est igitur in Deo Iustitia & misericordia, ita ut in omnibus operibus eius reperiatur , ut dictum est misericordia & Iustitia, & licet quaedam opera Dei attribuantur miserico diae , ut Iustificatio imp ij, quaedam vero Iustitiae ut damnatio Impiorum , ut dicitur Iac. a. Iudicium sine misericordia fiet ei, qui non fecerit misericordiam , hoc prouenit quoniam in quibusdam vehementius apparet iustitia , in quibusdam misericordia. Et tamen in damnatione reproborum apparet misericordia, non quia dein totaliter relaxanS , sed aliqualiter allevians , dum punit citra condignum: Et in Iustificatione impij apparet iustitia dum culpas retexat propior dilectionem, quam tamen ipse misericorditer infundit , sicut de Magdalena legitur . Luc.7. Dimissa sunt ei peccata,multa quoniam dilexit multum, similiter, licet aliquando Iusti puniantur in hoc seculo, apparet tamen iustitia & misericordia, inquantum per huiusmodi afflictiones aliqua leuia in eis purgantur,
di ab effectu terrenorum in Deum magis eriguntur; unde Greg. in Lib. 21. Moral. c. V. Mala quae in hoc mundo nos praemunt, ad Deunos ire compellunt, Increatione quoq; huiusmodi, licet non prs- supponatur aliquid in rerum natura,praesupponitur tamen aliquid
in Dei cognitione, & secundum hoc etiam saluatur ibi ratio Iu-C a stitiae
29쪽
stitis in quantum res in esse producitur, secundum quod conuenit diu ins sapientis , & bonitati,& saluatur quodamodo ratio miser,
cordis, inquantum res de non esse in esse mutatur.
. Et quoniam Iustitia Dei dicitur veritas , ut habetur in Psal. 8 . Misericordia & veritas abutauerunt sibi,& ponitur ibi veritas pro Iustitia S. Thom. I.p.q.M.art. I. & seqq. & quoniam Miracula quq sunt virtute diuina dicuntur vera , & alia falsa, ut patet de factis per Moyse m& Magos Pharaonis, ideo congruum erit aliquid de veritate dicere & hoc maxime supponendum est, Deum veritatem esse Iuxta illud Ioan . t . Ego sum via veritas , & vita, veritas enim inuenitur in intellectu, secundum quod apprehendit rem ut est, &in re secundum quod habet esse conformabile intellectui. Hoc autem maxime inuenitur in Deo , Nam esse suum, non solum est conforme suo intelle elui, sed etiam est ipsum suum intelligere , & suu intelligere est mensura & causa omnis alterius esse , & omnis alterius intellectus ipse est suum esse & intelligere, unde sequitur
quod non solum in ipso sit veritas, sed quod ipse sit ipsa summa , dc
lum Resp.quod miraculum est aliquod arduum & insolitum prster facultate naturet , S spem ad mirantis proueniens S. Thom.-
duum , non propter dignitatem rei, in qua fit, nam quandoque re peritur factum in re minima, sed quia cxccdit facultatem natur , smiliter insolitum dicitur,non quia frequenter non inueniatur, si cuti infirmi ponebantur in plateis ad umbram Petri ut sanarentur; sed quia prster naturalem consuetudinem ; supra facultatem autem naturς dicitur aliquid non solum propter substantiam facti,ut cum aliquis sanatur a febribus , sed etiam propter modum & ordii nem faciendi, supra spem etiam naturq miraculum esse dicitur,
non supra spem gratiae,quae est ex fide per quam credimus resurrectionem futuram De qua Paul. ad Rom. .c. qui contra spem. s. naturae in spem. s. gratiae credidit; nde Aug. contra Faustum lib. 26. cap. 3. Cum Deus aliquid facit contra cognitum nobis cursum s litumque naturae , magnalia, vel mirabilia nominantur , nomen enim miraculi ab admiratione sumatur. Admiratio autem consur- git cum estectus sunt manifesti , ct causa occulta, sicut aliquis admiratur cum videt Eclipsim solis , S ignorat causam ; ut uicitur I. Metaph.c. a. Poecit autem causa effectus alicuius apparentis aliq
30쪽
cui esse nota, quae tamen est alijs incognita. Vnde aliquid est miravni, quod non est mirum alijs, sicut eclipsim Solis miratur rusticus. non autem Astrologus . Miraculum autem dicitur quasi adin iratione plenum, quod scilicet habet causam simpliciter, & omnibus occultam, haec autem est Deus : unde illa quae fiun t a Deo praeter causas nobis notas, miracula dicuntur. . Non obst.quod creatio mundi,& etiam animarum iustificatio impii fiant a Deo praeter ordinem naturalem, & tamen haec miracula non dicuntur . Nam resp. quod etsi praedicta a solo Deo fiant, non tamen proprie loquendo miracula dicuntur, quia non sunt nota fieri per alias causas, & ita non contingunt praeter ordinem naturs,cum haec ad facultate naturae non pertineant. Non obst. quod miraculum dicatur ab admiratione , & admiratio sit de rebus sensui manifestis,& quandoque accidant aliqua preter ordinem uatu ratem in rebus sensui non manifestis: sicut cum Apostoli facti sunt scientes, neq; inuenientes, neq; discentes. Nam res p. quod scientia Apostolorum,quamuis secundum se non fuerit manifesta , manifestabatur tamen in effectibus,ex quibus mirabilis apparebat. Et nota disterentiam esse inter mirabile, miraculum, virtutem, signum, portentum, & prodigium . Nam omne miraculum dicitur mirabile, sed non e contra: nam mirabile dicitur illud cuius causa alicui est nota,& alii ignota,ut dictum est de eclipsi Solis. Miracula enim proprie dicuntur, quae sola virtute diuina fiunt in rebus illis,in quibus est naturalis ordo admodum contrarium faciendi. Ea
vero quae natura facit, nobis alicui nostrum occulta,ut sunt monstra dicuntur mira, sed non miracula : nam licet sani contra natu-xam particularem, non tamen contra naturam uniuersalem, ut sudmiracula. Virtus dicitur respectu illius a quo fit, ita quod in quantum miracula excedunt facultatem naturae,dicuntur virtuteS, quae
a solo Deo principaliter sunt, signum est respectu eius ad quod fit,
scilicet ad ostendenduin virtutem , S sapientiam facientis . Vnde in quantum miracula fiunt ad manifestandum aliquid supernaturale,scilicet virtutem diuinae potentiae,& sapientiae, ideo miracula communiter dicuntur. Portenta dicuntur miracula in quantu continent, vel habent excellentiam magnam. Prodigium vero dicitur miraculum in quantum ostendit aliquid a remotis , dicuntur
enim prodigia quasi procul aliquid ostendentia ; est igitur prodi ginni miraculum quod signat tantum aliquid in futuro, Ra n .ver.
miraculum. c. I. in fine. S. Tho. a. a. q. 178. art. Irad a.
Nono qusro quotuplex sit miraculum,& an unum sit maius alteroὶ Res p. quod Dominus dicit Ioan. I . De operibus miraculosis