장음표시 사용
11쪽
tur,si ad insera loca descendit,spiritu subtilissImo vestitur,ut similibus, vel eisdem affectibus quibus antea in vita,torqueatur,sic igitur affecta ad loca poenarum ruit,& secum dissidentibus perturbationibus agitatur; nempe si cupiditate,dum aura fruebatur is retiebatur, dolore iam contabescit, ac igne ab his maculis expiatur;donec absumpto corpore,ab omnibus animi perturbationibus abseluta, in coelum eu Iet.Caeterum per longa secula haec expiatio durat,&interea temporis sub variis figuris circum sepulcra, se offert hominibus : nutriturque aereum illud compus vaporibus,quos Veluti spongia attrahit,& combibit,corpore vero eugnescete,nullibi apparet, sicque a poenis liberatur.Haec Grammaticus. Sententia Ioannis Grammaritarei tur. Cap. III
SI cum pbysico disputationem propositum est
inire , Theses & fundamenta communia esse debent:quod iis sublatis,cum eo rationes exquirere non debeamus illius disciplinae, cuius principia adii ersarius demolitur,ac destruit, nec in arenam cueo vlla ratione descendere: nam qui quaese tandem illi patrocinari, aut defendere possis; cum principia ex praescripto scientiae non liceat transilire,idque vel ex ipse nomine principii facere prohibeamur; nisi aliis altioribus veritate iis adstrucre velimus. Quod cum Ioan . Gramaticu in hac sua de Anima sententia& alios,qui cum illo consenserunt, philosephos facere videamus: eos certe naturales non appellabimus,
cum ne Geometram quidem eum qui principi a Geometriae demolitur appellare liceat. Nam cum hi Philosephi phy lica pronuntiata cum sanctissimis,& veris.
12쪽
Da MENTE HvMANA. simis nostrae religionis decretis confundant: quod ita de colligunt,ac concludunt,nec religiosum, nec physicum,minimeque cum rebus ipsis respondens fuerit: optimo igitur iure elusinodi ceu no naturales phil sophos schola Peripatetica reiicit. Sed ut haec tibi noabsque ratione dicta appareant illorum praecipuum fundamentum expendamus. Primum in quo robur,& totius opinionis stabilitur ratio,est,Deum huma
nam animam,nullius alterius causae, nec materiae,nec
inferioris efficientis, interuentu creare. Quod quideplacitu, nec physic si,nec superioris, scientiae qua post
naturalem dicimus,ese,ponendum est. Phylicu sancnullo pacto censendum ,quonia ex no ente, hoc est exeo,quod non est,nec actu, nec potentia quod Latini ex nihilo dicunt non fit aliquid per se, nec per accidens: no per se,quonia comuni co sensit eoru qui naturales rationes tracta rut, ex nihilo fieri nihil potest. Quod enim in lucem venit, operae precium est, Vt
priusquam si at, seri aptum natu sit, ut fiat, nam quod est aptum fieri,potest fieri: quod autem fieri nequit, non fit; quod igitur potest fieri ,est in potetia, ut sar. Atqui hoc quod in potetia, est ut sat,cum in suis causs,a quibus ortum nabet comprehendi debeat; aut erit in subiecto,& materia,quod illi negarunt, quod
nulla alia intercedat causa in creatione animae praeter ,
Deum. Aut oportet illos fateri, quod faciunt, esse aptum seri, ac in potentia, ut sat & producatur, in ipse agente Deo. Quod si hae duae facultates undi- quaque discrepantes, & diueris erunt in Deo benedicto,nem pe potentia ut faciat,& creet;& potentia, Vt res creetur, quae cdm sit aptitudo ad esse, passionem nobis significabit . In Deo igitur erunt diuersierationes,&patiendi,& agendi,quod quantum a Phi
13쪽
faciebat, simul esse materiam diceret: idque tanquam absilrdissimum notauit. Qii amobrem dissentientes esse causae, & extremae, materia, & agens ponendae sunt: ut ab una quidem res habeat potentiam,cur generetur,recipiatque esse: ab altera in lucem,& actum deducatur. Aduersatur igitur hic modus generandi, quam creationem dicimus,cuctis rebus naturalibus rquandoquidem quicquid generatur,& in actum v nit, e subiecta materia in actum depromitur vi agentis,ac materiam agitantis. Quare si creatio conceditur,tria oriuntur incommoda. Primum,non esse naturalium rerum principia,affirmare necessum erit,deficiet enim,deperibitque materia,& priuatio erit per se unum principium. Hinc &ad aliud absurdum δelabimur,nempe, Vnum contrarium , alteri subiici. si enim unum alterius esset materia, aperte dissideret contrariis qualitatibus,Album enim nigrum non recipit, nec illi subest: sc nec frigidum calido subste
nitur: longeque minus rationi, ac sensibus constat, quod priuatio formam suscipiat. Si igitur e medio tolleretur materia,contradictoria sibi inuicem subiic Tentur, quae omnia prima fundamenta philosephiae demoliuntur, quare cum his in philosephia non est disceptandum. Sed qui huius rationis perser utationem desiderat longiorem,quaestiones nostras Post naturales legat,in quibus rationem hanc ad viuum discussimus. Nec minus tertium aliud principium ene uatur, hac posita creatione in naturali philosophia, qua asseritu anima oriri,& nunquam occidere,nan
que id refragatur Aritaibro primo de Caelo docenti,
14쪽
omne quod ortum habet,aboleri necessario. Ruit &quartum naturale fundamentum, finem, ac formam seiungi a suo peculiari subiecto quod cum specie copositum constat,quo quide sundamento libro IIII. Phy. Arist. locum non esse veram speciem demostrauit,quandoquide speciebus omnibus materiam complentibus proprium est a suis materiis non separari; quare si abolentur,m5rs,non autem separatio ullo pacto appellanda erit. Hinc sunditus euertitur firmissimum aliud principium,compositum non fieri quod
est unum ac totum,formam vero per se generari, cuius oppositum sexcentis in locis nos docuit philosophus, sed ex institillo lib. XII. Post naturai. scientiae habet sermam si daremus per se generari, in immensas formas ratio nos duceret, quoniam ex priori alia forma fieret,ut ibidem probat Philosephus, si itaque anima crearetur per se subsisteret,separaretur, & per se produceretur, qua omnia purgatissimis Peripateticorum auribus indigna sunt. Sed vide alterius quoq. principii certam ruinam. Cum anima seiungitur corpore, in aliquo recipitu r loco; sed anima indiuis bilis substantia est igitur aliquod indivisibile moueri, fateri necessum erit, aut commentitiis mutationibus,ut Latini, sibi finxerunt sabiici concededum est. Quod aperte philosephus oppugnat lib. VI. Phy.
auscul. in quo omne mobile,esse corpus plane demonstrauit. Ad haec qui ita sentiunt, funditus euertunt quartum librum Physicae auscult. cum dicunt. Aliquod esse in loco quod incorporeum est, quum persuasum sit omnibus physiologicis, corpora in locis recipi.oportebit igitur in alio, praeter caelum, ac naturalem locum, spiritus istos descriptos esse, & definitos. Adhuc ridiculum est, hominis ortum, & interia
15쪽
tum longe diuersum a caeteris animantibus statuere Etenim uno,&eodem libro,qui de Generat.animal. inscribitur,hominis,& caeterorum animalium ortus ct interitus complexus est,qubd omni hi aequa sit conditio, atque idem gignendi & occumbendi modus. Sed si ea quae ipsi proserunt, admitteremus in plii loisphia, aliud de generatione hominis opusculu Arist.
desideraretur,deinde hominem duae euent generates causae, Pater qui materiam suppeditat,& Deus, qui specie indit, nec homo unus esset, duo enim actu ad
coagmentationem hominis coirent, cum tamen non
semel praeceptum sit,idem esse,& unum principium, quod materiam praeparet,& agitet ita ut forma in lucem prodeat. Sed omnem superat admirationem, quod anima cdma Deo optimo Maximo creata sit ab omni affectu immunis,intelligentiis aequalis,nuulam cum materia rationem habens, ita praecipitetur, ac veluti in caecum carcerem detrudatur' quandoquidem omni ex parte ἱ natura abhorret aeternum fluctuanti materiae,& dissidentibus qualitatibus connecti, sua deposita persectione . id enim nullis rationibus naturalibus innititur. Postremo ut in philosephiae iuuenum studio rum mentibus obliteretur, quodno ratione, sed fide verum esse & Christo reseramus acceptum accipiendum est, mundum ex Arist. praeceptionibus aeternum esse. Sed si cuilibet homini procreata esset anima; infinitae utique essent, & num rus infinito daretur infinitior, idemque numero aliquando ad nos rediret homo. quae sane cum nulla absurditate sunt comparanda. Optima igitur ratione philosophos Alexandrinos, non naturales Peripateticus nominabit. Haec si nostrae disputationis cum
Ioanne Grammatico,& aliis ita cum illo sentientibus prima
16쪽
II prima pars: quam quantum huic proposito satisfacit, in si mauimus . Venit iam discutienda altera pars huius opinionis; quae ut mea fert opinio nihil quod Aristotelem redoleat, cotinet. Siquid c m animas tres
substantia discretas in tribus subiectis propriis in homine constituit; quo nihil absurdius in philo phia,nihilque quod magis cum Aristot.dissentiat,defendi potet t. Sed nulli mirum videri debet, quoniam uno incommodo dato,innumera sequi solent, ut per belle philosephi docuerunt. Quaerendi im igitur est ex homine hoc leuissimo, si animae in homine sunt
actu tres,quo nam glutino inter se cohaerent, Vt unuanimal componant' hoc enim percunctatus est Aristoteles Platonem lib. I. de Anima .Quod si vegetalis est actu seiuncta a caeteris an inlabus in homine, adeo ut ipsa in crastitie,& corpulentia subiecti, in spiritu
vero sensua, rationalis autem in animato corpore locum suum obtineat: partes animae non erunt secundum rationem discretae, ut non semel docuit Phil sephus: Sed partibus corporis secernentur, non quidem organicis, ut priores philosephi senserunt, sed similaribus; quo nihil leuius, ac rudius cogitari
potest. Siquidem quoniam ad functiones exercendas utuntur organicis partibus; non est sane absenti, nec a ratione abhoi rens, si partes animi quas faculi tes Arist. nominat, in ipsis organis quod antiquiores fecere, constituantur. Sed ut in partibus similaribus nostri corporis tanquam in propriis subteistis,sacultates disponantur, nulla ratio, nec sensus persuadet. nam ut uegc talis utitur organis, iocinore,& ventriculo, ut praeparent alimentum caeteris partibus ita quoque de altis sentiendum est. Duos igitur errores
committit Philoponus: Primum, quod in distinctis
17쪽
18 g I M. PORTH DII VT. partibus similaribus animas collocat: alterum quod
nobis non explicat quo nam uniantur, ut Vnum animal constituant. Arist.libro de Partibus animalium,& in opusculo de Longit:& breuit. vitae, in uno subiecto,puta corde, has omnes facultates innasci tradidit: Vnamque asseruit esse animae substantiam , quae has facultates potentia in se complectitur 'ὁ aliter quam in circulo quadratum , & triangulum contineri d cuit Euclides .Rationalis enim anima potentia,& virtute sensuam, & vegetatem;sensu a verb,vegetalem continet: quod in superiori inserior, qua amplior &capaci or est contineatur. Atque his dictis rationem
addidit Philosephus eodem libello , quoniam si, ut
Ioannes,& Antiquiores crediderunt, essent loco, &subiecto discretae, possent utique una corrueta, aliae remanere;& hoc pacto esset superstes anima sensiua, corrupta vegetali. non nutriretur igitur, sed sentiret, non elici unum animal, essetq. actu planta.Nee de iis
quaerendum erat philo pho, an sint, vel possint esse animae,vel partes ; quia semper essent animae.& non animae partes. Amplius, s spiritus esset subiectum
scialiuae animae, esset uti cluae corpus animatum spiritus; nec anima, ut docuit Philosophus, esset serma organici sed similaris corporis. Hinc aliud absurdius oritur, sanguinem quoque animatum esse actu,qu
niam spiritus subtilissima pars sanguinis est, quodi enitus cum Arist.dissentit libro de Partibus animatum.Nec audiendus etiam est Ioannes, quὁd corpus praeditum anima sensua sit subiectu rationalis, esset enim accidens rationalis anima ; nec homo ab animar 'tionali esset animal, igitur nec homo. Illatio plane evidens est. Etenim si superior inferiorem animam, vel partem eius continct,ut iam superius patuit,cum
18쪽
Isn ivluentibus corruptioni obnoxiis non sit alia anuma rationali persectior, aperte prosectὁ,iacto hoc ceu fundamento colligimus, rationalem animam, quum sit principium,quo intelligimus,& id quo sentimus, non igitur discretis principiis lio mo est homo,& animal & vivens;sed una est anima,diuersis tame praedita facultatibus. quod si mihi quis obiiciat,ob id, lubdsensus est potentia, & subie mim animae rationalis, hac ratione non esse actu in homine animam: Haec sane instantia puerilis est, quoniam sensiua anima in homine,ut Ioannes affirmauit, suum peculiare subiectum format, estque illius actus per se,& sua natura ea ratione,qua serma est actus,& persectio.dicitur tamen in habitudine ad animam intellectivam potentia. Sed quum duo uni congruunt, ac de eo praed cantur; unum per se, alterum in habitudine dicitum potiusque conuenit id, quod sua natura illi competit,quam illud praedicatum,quod in respectu dicitur: Igitur potius dicendum est Animam esse actu in ho. mine, quam potentia. Sed haec vel parum exercitaris in philosephia,aperta incommoda sunt,nosque ea fis sius chi librum de Anima interpretaremur, explicauimus: quare his modo hactenus. Quae vero de anim rum purgatione postremo sensit, cum sint in Arist. commentitia, & principia naturalia corrumpant, ut superiori capite monuimus ; dedita opera silentio
THemistius nobilis Philosephus nec infimae
classis,in plerisque omnibus bretiis, & apertus est:at in hac disputatione de humana men
19쪽
te,ita parum firmus, parumque lucidus est, ut quid sibi velit,perdifficile ut intelligere. Nec minus Simplicius perplexus est,qui hominem multis intellecti-Dus onustum esse voluit. Ab his Averrois figmentum prosectum est. Sed ad Themistium redeamus, qui quum duos posuisset intellectus unum potentia,& alterum energia aeternos; de intellectu potentia,haec axiomata proposuit, nempe unum esse cunctis hominibus, intelligere que per vices & ut dicunt nostri diuisibiliter quae ab agente indivisibiliter reponuntur. Amplius,esse veluti effectum agentis. Intellectum autem agentem non est. Deum quum sit aliquid animae nostrae, in qua quemadmodu in omni natura,sunt differentiae, potentia, Sc energia verutamen duplicem esse nobis significat,qubd sit ut Sol,&vt lumen. Ad haec se ipsum comprehendere,nobisque Uniri:& pro ut nobis iungitur, in illo esse artes,& scietias diuisas,& varias. Atque quum sit limplex actus,
nec ratiocinari, neque componere,aut diuidere, sed tamen ab eo pro manare omnem actionem non secus quam a lumine; est que omnem essentiam, &, ut in summa dicam, ex his duobus intellectibus totam es.sentiam nostram conflatam esse. Verum eis aeternus nobis iungat tir, non semper tamen intelligere,quoniam admiscetur potentiae: minusque post mortentreminisci. Reminiscetia enim & intellectio sunt energia hominis,&totius compositi quod quidem aboletur. Haec sunt, quae hinc inde libro III de Anima deprompsit Themistius; quae si in unum componantur& inuicem conserantur, hoc ex eius sentcntia colligi poterit,intellectum agentem esse intelligentiam propriam humano orbi, qui homini unitur copleto iam a natura,& a causis generantibus, quique cum ratio
20쪽
nalem Acit Hunc porro, cum potentiae unitur,duas sertiri rationes,& agetis,& intellectus potentia, nam ut nos informat potentiae admisceri,atque hac ratione dici intellectum potentia, sed quum sua natura sit . actus simplex,& lumen,quo phantasmata redduntur intellecta uniuersilia, agentis nomen sumere, hinc ergo non esse duas stibilantias facile intelliges, sed una; verum ut cum homine coparatur, potentiae, & actus rationem subit. Nec ignoro alios aliter suisse intem pretatos,sed ii tanti philosephi dignitatem non tuentur. Simplicius vero sententias Platonis, & Aristotelis coaceruans,& varius, dc difficilis ab omnibus habetur,dum tres intellectus tribuit homini, intellectu potentia,qui cum aeternus sit, & ad inferiora haec descendat,extra se ipsum progreditur.& intelligibila rerum materialium comprehendit, illisque completur. Alium praeterea addit ratione, fortassis, non autem
substantia discretum a priori, qui se ipsum intelligit,& intra se se reuocatur, quodque alias metes superiores cognoscat, hac ratione intelle stus agens nominatur. Tertium deniq. aliquando visus est his connumerare,sortasse illum,quem Them. vocavit selem. Auerro es Themistium sequutus, quamuis illum mordicus reprehendat, propicr obscuritatem Verborum Themistit: tamen idem fere sentit. visus est autem Themistius, intellectum Agentem, possibilem, & factum quem speculatiuum Averro es nominauit dixisseq. unum esse,& ratione distingui. Uerum dubitationes, quae agitant Themistium,& Simplicium, Averro emquoque similiter torquent. Alexander denique desii. multum luminis verbis Arist. attulerit, quo apertius eius sententiam perciperemus; Duo tamen semper