장음표시 사용
21쪽
intellectus agens Deus sit,nam si Deus est,qlia ratione nobis corruptibilibus unitur. Quare cum ponat Alexander nouum effectum nullo alio intercedente
a Deo proficisci; prorsus a philosopho lib. VIII. Phys. dissentit, ut explicat quoque ibide Averroes. Alterum est,quὁd cum Aristoteles asserat, quod quicquid Deus operatur, motu ac lumine coeli id persciat si hoc ita est,quo pacto facultate nostra intelligedi illuminans perficiet, & non lumine coeli, sed propio,ac peculiari suae essentiae:& qua ratione Aristoti Agentem intellectum, lumini;& liabitui comparauit haec enim ut non fuerunt a prioribus explicata, ita neque posteriores nobis aperuerunt. De Methodo AH torsis,qua res aetemasscrutari . p. V.
QVoniam propositum nobis est disserere, an in
tellectus,& mens nostra arterna sit,nec ne: no - ab re est, ut consideremus, qua methodores aeternasArist.Venatus fuerit,quis veluti viam sternat ad tractationem de aeternitate mentis humanae ab luendam.In uniuerse porro quum sint tria, somma substantiae;corpus, siue materia;& motus. Formgquae sunt in materia sensibili,&tumultuaria,ut oriuntur, ita & abolentur. Sed forma,quae per se existit, noimmersa materiae, motoris ratione potius subit,quam Verae sormae,atque hanc aeternam esse demonstrauit Aristoteles libro VIII Physhac ratione. Prinatim, motum aeternum in communi esse docet: deinde probat eise immobilem. Hincque non generari,nec comxumpi concludit. Si enim oportet motum semper esse nec progressum in infinitum in mouentibus natura
22쪽
1I patitur;necessarium motus perpetuus est, ut si aliquod movens immobile, cum in immensum non progrediatur.Ratio igitur,& via ad demonstrandum
materiae expertes formas aeternas esse ex opere Philosepho petitutaverum quum stema nulla sint nisi principia,&quae rationem primi subeunt; iacit aliud sundamentum,nempe no esse processum in immensiam. Post haec docet corpus coeleste esse substantiam aeternam,ex ipse motu aeterno, qui in mobili aeterno necesse est, ut inst eiusque mobilis substantiam non
esse, nec elementum aliquod , nec ex clementis conflatam oportet. Quin etiam confirmat motum esse aeternum, communi ratione, quoniam alioqui ante motum, semper esset motus & proprie de motu circulari, quoniam non esset primus, quum tamen motus circularis si primus, ct continuus,&Vnus, sequitur ipsum nullam intercapedinem bere. Igitur in infinitum progredi erit rationi co
sentaneum, cum contrariis terminis non coerce
tur. Praeterea libro primo Phys materiam, aeternam esse demonstrauit,quum enim materia sit primu principium,ex quo fit alicuald primo quum insit; si neret ex aliquo, prosecto fieret ex se ipsa, atque ita esset priusquam orta fuisset. Adhuc, si corrumperetur quum corruptio sit transitus in materiam ) postquacorrupta esset, iam esset, haec sane ratio ponit dari primum in materiis, quoniam in omnibus modis &generibus cansarum,summa semper perquirenda est causa, ut plane in minori Alpha metaphisices Arist. persuast,& lib. II Physomnia itaque quae cogn uit esse aeterna,prima esse putandum est, ceu primam materiam, & primum motorem non si tum autem Deum vocat primum motorem, sed omnes mentes
23쪽
diuinas, a quibus caelum, & natura pentici lib.HII. Phys γ similiter & primim corpus, & primum motum circularem. Quare si per rationes, quibus ad haec perquirenda usus est Arist. licet mihi mentis humanae aeternitatem inuestigare: proculdubio nulla est quae aeternitatem eius probet, quoniam si mentem humanam , ut formam, & ut motorem accipia mus,cu formae conditiones ex sunctionibus,& actionibus cognoscantur;nulla prorsus est in homine motio, aut operatio quae continua , & perennis sit, sed omnes quiete intercipiuntur,& abolentur. Intellectio si quidem marcescit, pereunt scientis,opiniones; appetitiones, progressiones, senstis, & nutricationes. Itaque ut lib. III. de Coelo corruptibilium princia pia corruptioni obnoxia, & arternorum a terna esse clixit philosephus; simili quoque argumento, concludamus, perationes corruptibiles a sormis corruptiabilibus, Sabaeternis aeternas prodire. Cum igit in omnes operationes hominis interire sentiamus,lud candum ne est sne cunctatione,sormam quoque descere ' Nam si corpus spectes hominis, cum perpetuis obiiciatur mutationibus,&decrem Aa,incrementaque patiatur, & contrariis agitetur qualitatibus, quonam pacto eius forma, quae materiam informat, ct ut sc dicam,animat, assciturque simul cum corpo Te,aeterna esse positi, non video. Enimuero si ad ip-tellectum potetia propius accedimus,& illum ut subiectum, ac potentiam rerum intelligibilium perpendimus quoniam libro II de Coelo philosephus notauit,non est e rationabile mobile aliquod esse sempiternum, cuius non contingat esse motum sempitem Num . quod haec reciprocentur, nempe quibus non contingit secundum naturam motum esse sempite o num, Cooste
24쪽
num: iis quoque accidit, nec mobile quidem esse
sempiternum,nec facultatem mouentem. Cumque mullum actum,nullumque opus intellectus aeternum videamus,nec ipse etiam erit aeternus.Praeterea mens
humana inter prima principia uniuersi non adnum Tatur,quippe quae uni specieia natura destinetur;Sola autem principia uniuersi prima,aeterna esse Arist. statuit,ut diximus. Ad haec, & si Animam immobialem, nulloque motu cieri libro primo de Anima docuit Philosophus;animae nihilo minus nostrae rati nati,aut intellectui potentia, non tanta accedit immobilitas,ut inde aeternitatem nancisci liceat:quoniam,
. ut libro VIII. Pitys praecipit Philosophus, primus
motor nulla penitus agitatur mutatione . & quanquam posteriores orbes cum pluribus circumferuntur motibus, & ab alio quadam ratione moueri diiacuntur,Intelligentiae tamen posteriores nulla rati ne mouentur,quamuis orbes ab alio moueri dicatur,
nisi uti velimus longa aequivocatione:sed moueri peraecidens a se ipso, corruptibilibus selum competere asseruit eodem loeo philosephus.Huic subnectas,sed . animam hominis moueri contigit a seipsa per accidens,cum mouetur ad motum corporis; quare neces sario sequitur, ipsem corruptibilem esse. Quod autem moueatur non sua natura, sed motu quo corpus
cietur, docuit Philosbphus libro primo de Anima,inquiens, per accidens tamen, ut diximus,moueri potest,& se ipsam mouere,mouetur namque corpus in quo est,mouetur autem,Vt patet,ab anima. Alio v ro modo seri nequit, ut ipsa moueatur motu ad locum accommodato. Hinc colligamus,cum animae rationali, conditiones e regione distentientes,& contrariae aeternis sormis competant, sine controuersia
25쪽
illam esse corruptioni olmoxia credendum . Quoci ea qui aliter secundu Atiae senserunt,uelim ut huic rationi satisfaciant, quae breuibus sic formatur. Si rationalis anima aeterna est,igitur viae quibus usus est Phialosophus ad demonstrandas formas materiae expertes aeternas esse, non modo non demonstrant, sed falsae quoque iudicandae sunt, quod cum absurdissimum tit,necessario & positum erit falsum. Nec viae,& ratiationes , quae a separatione intellectus possibilis eius simplicitate,ac immixtione,cum illis non utatu- sumuntur,sufficiunt: cum illis non utatur Philoseephus,nisi praeposita aetemitate motus,& immobilit te sermae,quibus non concessis,vel positis, nec ratio quidem,quae ex illis nectitur;probabilis erit, ut posterius examinabimus. Huic accedit, intellectum potentia aequivocum esse, quare & proprietates illae aequivocae erunt, non autem verae. Igitur intellectus neque separabilis,neque immixtus dicetur; nisi separ tione diminuta,& non omnimoda immixtione.
DVos homini tribuit intellectus Arist. lib. III.
de Anima, unum potentia, qui omnia sit: alterum energia, qui veluti habitus , & lumen omnia facit;atque hos simplices,immixtos, separabilesque esse ponit. Hinc deaucunt alii ambos esse aeternos, atque ex iis animam rationalem conflari, illo ut materia, hoc ut agente,& serma;& cum conditiones sint longe dissentientes, substantias quoque eorum este disterentes,adeo ut duas esse substantes firmissime ci edidei tui,& quam plurimi in hanc sententiam
26쪽
venerint.C terum cum his,neque quod duae snt sub santiae aeternat;neque quod intellectus potentia noti sit desecturus minime consentio, atque his rationibus,primum eorum placitum duas unquam esse substantias aeternas,apertissime infirmamus. Intellectus potentia, & substantia aeterna longe diuersa sunt ab Agente. Igitur nulla necessitate, aut utilitate homini datur intellectus agens. Etenim ob duas utilitates comentus est Arist. agentem intellectum, priinum' viret intelligendae lumen praebeat,ut intellectus possibilis illam videat,& cognoscat deinde Vt intellectus potentia sermetur,& perficiatur fiatque res ipsa, quam comprehendit Quod si intellectus potentia substantia est,& intellectus: profecto erit intelligentia. Imq. longe superiore natura: quam sit ipsa res materiali intelligenda,obtinebit; & sua qu.de natura seipsem citra cuiusquam interuentu prius intelliget, quam materiales substantias; cumq. intus secum habitet, ante sese rimabitur, quam seras ad peregrinas substantias intelligendas progrediatur.Non igitur opus habet intellectit agete ,qui ipsum persciat intelligibilibus materialibus, cu eius substantia sit longe superior mat riatis, & abundet lumine ad cognoscenda illa,cumq. liropensiis & sufficiens ad hoc opus accedat,illi intelectu agete non est opus ut sermet phantasmata; quoniam nihil imponit intelligibilibus, quomodo nec lumen imprimit aliquid coloribus,ut visui obiiciantur, sed natura intellectus potetiae sufficies erit, emcereq. poterit totum illud, quod intellectui agenti adstribitur. Denique cum sit intelligentia quae sua substantia uniuersalia rimatur , intellectus, ab alio non mutua tur , sed sua propensione habet, ut intelligat uniuem
salia. Itaque quoniam se ipsum, non ope
27쪽
i8 si M. PORTO DISP v mctus agentis,comprehendit,poterit proprio iure, teriales quoque substantias cognoscere, nullius alis rius interuentu. Cumque intelligentiae sin eiusdem rationis omnia quae Arist.de intelligentiis inuestigauit libris Phys & Metaph.intellectui potentia; si aeternus est,tribuenda erunt,neque erit dicendus potentia, sed intellectus actu, quὁd immediatius, ut iam explicauimus esse actum, quam esse potentiam illi congrueret. Caeterum huic sententiae omnia priora argumenta,quae aduersus Ioannem Gramm .mrmavimus aduersantur,atque Averrois commentum satis huic
nostrae opinioni videtur fauere, qui eum silppositisset, intellectum potentia substantiam esse, illamq. longe differre tum a materiatis sermis, tdm a copositis: conclusi esse formam substantiae, in ordinem intellia
gentiarum adscriptam,atque ut earum rationes a primo maximoque ente distant,eodem paelio una est aut era tanto dc su perior,& nobilior, quanto propius ad Deum optimum maximu accedit. Intelle tus itaque potentia , cum noui si ima, ac in serior esse caeteris ab iis defendatur, superiorum omnium rationes ten
bit, prius quam ad sensibilia materialia, quae quidem alterius Ordinis sint,ac naturae,descendat. Erit ergo prius perfectus,quim ad materialia piogrediatur;neque erit similis id est, tabellae nudae: mentieturque Philosephus,qui nullam certam natuturam, nec ullum actum, sed puram potentiam ei est largitus; cum potius, ante quam intelligit, ea quae sunt, est et persectus. Proinde omnia, quae Arist. nos docuit,huic opinioni omni ex parte reclamant, quod Vel uno hoc argumento intelliges, quoniam ad Si plicii opinionem innumera absurda aperte sequutur,
vi ad hanc nulla.Quod sane signum est, illam opinio
28쪽
dam extreme interse dissentientibus intelligeret, si intellectus potentia, ut isti fabulantur,esset aeternus, acvna sitbstantia in ordinem intelligentiarum adscripta. Ex his enim, quae superius adnotauimus, pus xi intellectus se ipsum intueretur, ac Deo persimialis esset; ac idem, clim ad materiales formas proingrederetur, illas sane ignoraret, cum tamen mat riatae sermae in intellectu, utpote prima , ac nobilis sma forma , comprehenderentur, Ruoniam in s perioribus, ac absolutissimis sermis omnes in seriores actu continentur. Ex adverse materiae,omnes istet formae potentia insunt, ut docuit Auer. XII. Met ph.Itaque puer formas materiales nobilissime, ac a
Blutissime in seipsis inspiceret,& illas ignoraret modo impersectiori . quod philosophi de mentibus, &intelligentiis affirmarunt, nempe nobiliori modo haec sensibilia intelligere, ignorare autem illa modo imperfectiori, quoniam vilesceret, si qua ratione nos intelligimus, ipsae quoque cognoscerent. Sed & complura alia facile deducerentur incommoda, nisi m . do sat esset mostrasse locum; quare ad intellectum facientem a quo digressa est nostra disputatio redeamus.Cur quaeis isti Φιλοσισκάτοποι negant intellectum agentem materiata intelligere, & intellectum autem potentia eis descendere, ac illa intelligere fatentur. Nam vel alia est intelligentia intellectus agentis, ab Intellectu potentia, vel una amborum est substantia, sed ratione distinguuntur.QUM si altera erit, non iccirco ab intellectu agente tollemus materialium cognitionem , quoniam est actus,si enim per intellectu in actu cuncta intelligimus,prosectb magis ipse intel' liget,quia ex Misi praecepto, quicquid est causa, ut
29쪽
Ocaetera intelligantur, vel illud magis intelligitur,ae prius quemadmodum principia in demonstrationer vel principium,ob quod caetera intelligimus, primo,
ac magis intelligit,nam veluti lumen,quod est ratio, ut alia videamus, si facultatem videndi haberet,prius colores cerneret, quam nos: simili quoque ratione,si intellectus agens esset veluti lumen, propter quod intellecta in nobis in actu fiunt, cum vim intelligendi persectissimam haberet, utique prius ea intueretur, quam nos intelligeremus.Quod si quis obiiceret,intellectum agentem vilescere', si haec animaduerteret; dicerem eodem ferme pacto, intellectum etiam potentia, cum sit de numero intelligentiarum, licet postrema,vilescere, sunt enim eiusdem rationis,&supra naturam. Et quamuis inter illas sit ordo;tamen haec, esse abstractum ab materiatis sermis, & a viliori non perfici; in ratione generis, prout scilicet intelligentiqsunt,de illis affirmantur, quin etiam ut cum natura conferunt,rationem primi motoris omnes intelligentiae subeunt,ut saepe docuimus ex verbis Arist. libro
VIII. Phys ubi aperte de intelligentiis affirmauit,
omnes habere rationem primi motoris, ad haec inferiora comparatas, formetur igitur argumentum. Praedicata, quae conueniunt omnibus intelligentiis, in ratione generis, hoc est ut sunt intellectus abstracti, si de una dicuntur,& de omnibus dici neceste erit. Sed non perfici, nec moneri a materialibus sermis proprium est intellectui abstracto, secundum comunem rationem intelle tus abstracti. Igitur si de uno intellectu negandia de omnibus,& de toto ordine intelligetiarii negandu erit. At q.ut rem ex eplo apertius intellicas orbis I hine nouissimus ac postremus est omni ii,
differunt ue hi interse puritate,'t Ariliaibro primo
30쪽
Meteoru docuit. Atq. ut ab his sensibilibus,ae elementis non pati,cum sit comune predicatu couenitCoelo, ita & omnibus eius partibus;& ita Lunae, sicut aliis
superioribus,cdm no habeant materiam,in qua,cum elementis communicent. Eadem ferme ratione intelliges intelligentiis,quibus conuenit non perfici amaterialibus sermis, ut sunt intelligentiae, id vel omnibus, vel nullis dandum esse. Huic astipulatur Aueri qui aliquando omnes intelligentias eiusdem rationis ac speciei esse assirmauit.Nec te moueant, quae ab his passim dicuntur,intellectum agentem illuminaremo autem intelligere haec materiata,quandoquidem hec Aristin tr elationibus sitis nusquam docet: sed quoniam modus,quo Deus auctor nostrae est intellectionis,erat nobis obscurus, nec pene intelligibilis, usus est hae similitudine,dicens esse veluti habitum, ut lumen; nempe exemplo apertiori nobis declarans m
dum actionis intellectus. Inquit autem esse habitum, idest formam, quae ita operatur circa phantasmata, quemadmodum dc lumen circa colores,quod non facit quidem ut sint colores,Vt alibi a nobis probatum est; sed aliquo modo dicitur eos facere,quoniam in causa est ut videantur . Haud absimile accidit intellectui agenti qui nihil in phantasmatibus imprimi
nec iacit ut ipsa sint intelligibilia ab intellectu potentia; sed tantum ut comprehendantur uniuersaliter ab
intellectu.Adfert igitur exemplum de lumine,ut obscurissimum modum operandi intellectus agentis in
phantasmata, aliqua ratione nobis explicaret. Itaque Arist. per haec verba intellectum agentem materialium cognitionem obtinere non negauit,nec esse lumen affirmauit,sed eu esse veluti lumen ,ait. Nec mireris Arist. vocare habitum intellectum agentem,