장음표시 사용
71쪽
6o I De existentia Corpori S. S.
plomate commentitis Zachariae ibi musis profis mentio Imperatoris, quis non inteliarigat imposuram Praeter diuersam in nomine
Notar', in muneris eius nomenclaturam ,
quae diuerse ponitur in utrisque. Sic abi . Semper sub eadem pelle inanes: semper eidem luto inhaeres: magna promittis , sed nec modica praestas. Attende lector, Vna mecum huius argumenti vim,& ene giam considera . Duplici medio procedit in hoc argumento Gallonius: unde , & in duo capita est diuidendum, ut vis, & robur eius melius perpendatur.'Procedit primo ex desectu nominis, & anni Imperatoris tunc regnantis; secundo ex diuersa Notarij nomenclatura, & munere. EX primo cap. arguit sic . In omnibus alijs Zachariae scriptis, praeter Indictionem semper ponitur nomen, & annus Imperatoris tunc regnantis: in hoc autem priuilegio Castinensi non ponitur,ergh est fictilium. Maiorem probat, quia sic habet priuilegium Monasterio Fuldensi concessum. Miror te non vidisses aut ceteros non visuros credidisse huius argumenti dese-
72쪽
desectum. In primis falsum omnino asse. ris, dum dicis, in omnibus Zachariae scripti , praeter indictionem, semper poni consueuisse' nomen, & annum Imperatoris tunc regnantis. Nam in eodem tom. 9. Annal. a te citato , plura inueniuntur huius Pontificis scripta absque aliqua Impe ratoris nota. Primum est uniuersis Epi copis,Ρrςsbyteris,Diaconibus,Abbatibus, cunctis etiam Ducibus,Comitibus, omnibusque Deum timentibus per Gallias, &Francorum Ρrouincias constitutis .: Ab rerum longissimum ad eosdem scriptum, quod incipit pag. 16 i. & protenditur usq; ad 166. Tertium ad Sanctum Bonifacium Germanorum Episcopum . Quartum denique ad complures Galliae Episcopos in quadam Synodo congregandos. Vides lector quam falsus est Gallonius,& tamen non Ueretur, alijs impostvrq notam falso imponere λ Exemplum autem, quod in suum patrocinium adducit, de priuilegio Fuldensi Coenobio concessis, quid ad rem Nunquid priuilegium istud est metrum , & mensura caeterorum priuilegiorum a
73쪽
ε, De exissentia Corporis S.B. Zacharia concessorum: ut si quid in isto sit, quod in alijs non reperiatur, statim salsitatis, &im posturae conuincantur Apage . Quare ergo ex hoc Fuldensi priuilegio , in quo annua habetur Imperato ris, insers, priuilegium Casiinense commentitium esse , quia eandem notam non habet Vnde hςc consequentia deducitur Ex loco a nullitate, unde &ipsanu laest. Secunda pars eiusdem argumenti. Nomen, & munus Notari; huius priuilegh Cassinensis, diuersum est a nomine, domunere alterius, qui Zachariae Diplomota scripsit, & subsignauit, igitur Cassinense priuilegium est falsum: nego consequentiam. Numquid unus fuit Zachariae Notarius toto sui Pontificatus tempore N quid Pontifices unico tantum utunturNotario ad res suas conscribendasZ Tom. I I.
Annal. ad annum Christi millesimu duo decimum reperies duo Benedicti Octaui Diplomata: Alterum scriptum per manu Benedicti Notari; regionarij ,& scriniarij .R.E. Alterum seriptum per manu Stephani Notari; regionarij S. R. E. Datum
74쪽
vero per manus Benedicti Episcopi Por tuensis,& Bibliothecarij Sanct e Apostoli car Sedis. En tibi sub codem Pontifice,&diuersos Notarios, & Datarios. Quid ergo inde Z Si quid contra nostrum priuilegium ex hac diuersitate intendebas inferre : probandum tibi erat, toto Zachariae tempore unum tantum fulisse Notarium , eundemque a nostro diuersum: quod cum non probaueris, nec probare politi , conuincitur argumentum tuum , esse nullius
soliditatis, & momenti. - Arguit quarto ab errore indictionis,&anni Pontificatus appositi in hoc priuilegio: quς nullo modo cohaerent inter se. Siquidem indictio prima concurrit cum anno Zachariae septimo: annus autem primus cum decima Indictione. Cum igitur in hoc priuilegio alteratur scriptum,& datum fuisse Indictione prima, & anno etiaprimo Zachariae, aperth colligitur 9 alterum illorum esse sal sum. Dieendum enim erat sic. Datum Indictione puma anno septimo: vel sic. Datur,anno primo Indictione decima. Priuilegium itaque istud
75쪽
si. De exissentia Corporis S. B.
falsum est. Ad hoc argumentum ingenue fateor, irrepsisse errorem in hoc Diploma
te in altero illorum numerorum crediderim tamen, errorem istum, non Indictionis, sed anni Pontificatus esse: ita ut Indi ctio prima sit optime posita, corrigendus vero sit annus Pontificatus, ut loco primi, legatur septimus. Moveor ad ita creden dum ex eo, quod in drina bulla ter repetitur Indictio prima semel in corpore ipsius, circa finem , ubi dicit Pontifex. Quod a praesenti prima Indictione irreuoc abiliter,
, &in perpetuum stabilimus retinendum. Iterum in subscriptione Notari): ac tandem tertio in fine Dataru: nec videtur verosimile, toties erratum fuille in Indictione: at Vero annus Pontificatus semel positus est, & semel labi facillimum est. Adde quod Zacharias fuit creatus Papa qninta die Decembris, Diploma autem fuit scriptum de mense Ianuario. Et quamuis statim ad Montem Cassinum venire potuerit; tamen non fit probabile,potuisse tam breui temporis interuallo ea facere,quς in Diplomate asseruntur. Inter alia namque, dicit.
76쪽
In Monaserium casinensi. Hue dicit. Opus restaurationis Monasserij Cas
Uis a Gregorio tertio c*ptum , adiuuante Domino, ad finem usque perduximus. Quid autem potuerit facere Zacharias in restauratione Cassinensis Carnobij, tam paucis diebus, non video . Dicendum ergo, Zachariam priuilegium illud Petronaci concessisse in exordio septimi sui Pontificatus anni. Est igitur error in anno Pontificatus Zachariae, concedo , ergo falsum est Diploma, nego. Nec enim error iste talis, ac tantus est, ut possit ex se vitiare scriptum Apostolicum .
meri , de quibus agitur, ponut scriin scripturis,sunt in du ρ - , plici differentia. Qui dam sunt de substantia ipsius scripturae, qui si
varientur, aut immutentur, falsam reddunt totam scripturam huiusmodi sunt 1 caum
77쪽
cautiones, siue negotiorum contractus, iis quibus agitur de pecunia mutuata, de em ptione, aut venditione, siue de alicuius debiti solutione . v. g. mutuatus est mihi ritrum centum aureos: si pro centum scripseris quinquaginta,vel ducentos cororuit uniuersa seriptura j quia numerus ille centenarius erat de illius veritatis elisin tia, cum circa illum ipsa tota vertaretur.
Aly vero nnmeri apponuntur scripturis, non quidem tamquam partes illarum principales quippe cum scripta illa in illi; praecipue non fundentur 2 sed velut quadam adminicula,& fulcra, quibus illarum scripturarum veritas fulcitur,& roboratur,&quasi quaedam signa , & notae certitudinis eatum : Huiusmodi sunt in publicis monimentix sed ruri annus Domini, me sis,&Seb, nomen, & annus Pontificis, siue
Imperatori . &in chronologia aetas, qua
quisquam vixit, vel t. Hi ergo sunt eiusmodi, ut si unum, aut alterum desit , sue alicuius vitio, aut oscitantia, aliter appositum sit, quam opportet arguendus quidem iure sit auctor, suhicriptor in cu- riae
78쪽
riar, siue malitiae, non tamen proptere scriptura est rehcienda. Exemplia rem il-ilustremus . Magna est apud uniuersos Catholicos, dc merito, septuagintὸ inter- praetu auctoritas & tamen in eorum tractatione Diuinarum Scripturarum , siue incuria,sive ignorantia vel vitio aliquo scriptorum aut librariorum, innumeri penenumeri mendo si reperiuntur. Scrutare
diligenter eorum Chronologiam ab 0ririgine mundi usque ad diluuium, & probabis quae dico. In praedicatione Ionae ad Niniuitas, in omnibus quotquot reperiuntur septuaginta Interpretum eXenis plaribus, pro quadraginta diebus, tres inuenies scriptos dies . Numquid propterea septuaginta illaru viorum translationem, qua usus est Christus Dominus, usi Apostoli, via uniuersa Ecclesia per multa se cula, statim reiicies, atque damnabis Abst. Quod si de humanis loquamur historijs, saepe, adeo temporum notae, & alia- um rerum numeri deprauati inueniuntur; ut qui eos ad veram calculi rationem reuocare volueriti, is, non dico in stopu
79쪽
σω De existentia Corporis S. B. Iosis locis, arduisque verseturi sed in labe-rynthum inexplicabilium quaestionum intret, necesse sit,unde exire non valeat, nec
si Thesei quidem filum habeat. Exempla obuiassent pasim plurima apud eos,'qui
de pontificum, Imperatorum,uel Regum gestis historias conscripserunt. Variant enim sepius in numerandis annis Pontifi' catus, seu Imperij, in assignando creatio nis, & obitus tempore : imo & in numero Pontificum, siue Imperatorum eiusdem nominis, ut qui apud istum est tertius, vel quartus,apud illum si quintus, vel sextus.
Quid ergo dicemus t Numquid quia in
aspgnandi, certis temporum notis errant
seriptores,ided ipsa rei gestae historia prorsus eliminanda erit ρ Minime quidem. Alioquin uniuersae ferh historiar essent improbandae.=Sed accedamus' propius ad rem, de qua agimus, Si inspiciamus, num ex Indictionis yi vel alterius sinitis notae temporis' errore, Ponti se ali a, seu alia Eeclesiastica scripta, sint tanquam falsa, &fictilia statim reij cienda, & eondemnanda. Gallonius asserit, ego ero nego. r i. Probo
80쪽
Probo ego meam sententiam auctoritate Innocenti; Tertij in sacros Canones relata cap. licet ad regimen; cap. Quam graui. & cap. ex conscientia. de crimine falsi,
adiuncta Glosa. In his locis Summus pontifex , ad quem spectat iudicare de falsit te litterarum Apostolicarum; praesicribit notas, & signa, quibus hujusmodi falsitas
valeat deprehendi,hanc autem notam numeralem de Indictione, Vel anno, cum non expraesserit, exclusit,ergo nemo illam
praefigere potest, nis sit eiusdem auctori. tallu, qualis non est Gallonius υ Praeseribit Ecclesia Christiano populo dies fe- '
riandos, & ieiunandos, ad Caeteros non te netur, quia censentur exclusi. Si enim voluisset alios, praeter illos, coli, expressisseti similiter dicendum in casis nostro, videlicet Papam exclusisse notam illam tem 1 iporum a notis falsificantibus litte=as Apo- stolicas, quando illam inter alias non expressit.