De vera existentia corporis S.P. Benedicti in Cassinensi ecclesia deque eiusdem translatione. Auctore. R.A.P. Matthaeo Laureto Ceruariensi, Hispano, abbate. S. Saluatoris de Castellis

발행: 1607년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ςo De existentia Corporis S A.

inter alia, codicem Sanctae Regulae manu Sancti Patris Benedicti scriptum . Habebant ergo Regulam penes se. Adde quod B.Benedictus a Deo ad dirigendas animas spetialiter electus, atque ad conscribendam sanctam Regulam ab ipso impulsus: non bene munus suum adimplesset, si Regulam Monachis, propter quos illam scribebat, occultasset. Quid Z Reliquit Monachis, & ostendit pondus panis, & mensuram vini ad refectionem corporis adhibenda: Regulam autem, qua spiritualem vitam instituerent , non reliquit, ne promulgauit Abiit de tali, ac tanto viro hoc credere. Sed dicendum omnino, B. Patrem Benedictum, normam Monasticae disciplinae, quam ab ipso Deo per internum Spiritus Sancti magisterium, sine fictione didicerat, sine inuidia in sua Regula uniuersis communicasse, & honestatem illius non abscondisse . Qui autem

Contrarium astruere conantur, telas a riurnearum texunt, quibus muscas forte capere possunt,homines autem non poliant.

62쪽

D Monasteris Osfinens. 3 I

C A P. VIIII.

VINTVM in hoc Quintum Zachariae priuilegio an V' notandum est: palam ex huius Pontificis te- : Υ- stimonio constare, Corpora S. Patris Benedicti Virginisque, ac sororis eius Scholasticae fuisse tunc temporis apud Casiinense Monasterium ea enim asserit, se vidisse, ac intemerata inuenisse, proq; reuerentia tanti Patris minime pertingere ausum fuisse. Constat autem post Tachariae tempora

numquam beata illa ossa inde fuisse subla. ta; Scriptores enim qui de Beati Benedicti

translatione tractant, Omnes in uniuer sum facta fuisse multis ante Zachariae Pontificatum annis affirmant: nos etiam con- stare faciemus multorum Summoru Pontificum testimonijs, qui usque ad nostra fere tempora , huic veritati testimonium constans perhibuerunt, Corpus B. Patris G , Bene-

63쪽

r i.

Greg. IX. vlban. v. yonis. IX.

De existentia Corporis S. B. Benedicti in praefato Cassinensi Monasterio requiescere.

Hanc Zachari; Bullam tres summi Pontifices postea confirmauerunt, eam de verbo ad verbum suis litteris inserentes: ut nemini dubium esse possit de quo Zachariae priuilegio loquantur. Ρrimus fuit Gregorius Nonus, cuius litterae confirmatoriae datς fuerunt Laterani , tertio Idus Aprilis, Pontificatus sui anno Quinto. Secundus fuit Vrbanus Quintus, qui bis easdem

litteras Zachariae confirmauit: Primum una cum confirmatione earundem litteraru a Gregorio Nono facta deinde seorsum Vrbanus ipse easdem litteras confirmauit. Priores Urbani litterae datae fuere Romς apud Sanctum Petrum, decimoquinto Calendas Februarii, Pontificatus ipsius anno septimo. Posteriores vero, apud Mon tem Flasconem, Calendis Augusti, anno octauo. Tertius fuit Bonifacius Nonus , sub Datum Romae apud Sanctum Petrum, Calendis Februari), Pontificatus ipsius anno Decimo: asserens in suis litte-

xia , praedictum Zachariet Diploma fuisseo prius

64쪽

In Monasterium Casinensi. prius confirmatum a pr dictis Gregorio Nono, &Vrbano Quinto. Haec autem uniuersa Diplomata auctentica vidi oculis meis, ac diligenter inspexi, legi, & perlegi, in scrinioque praefati Monasteri; Cassinensis, ubi simul cum alijs scripturis dili gentisiime, Ut par est, asseruantur,reposui.

chariae Bullam insum git Antonius Gallonius, in Apologetico aduersus Constatinum Bellotum Monachum Congregationis Cassinensis, exculso Romae anno millesimo sexcentesimo quarto: totoque annisu, &Conatu veritatem eius infringere nititur, ad quod efficiendum sex admouet argu menta, quasi sex en ea tormenta, sed quae globos emittant bombycinos . Miraberis profecto lector, clam nullo negotio ea Uideris dissipata: ridebis autem , cum super

nihilum

65쪽

σι De existentia Corporis S. B.

nihilum,& inane innixam aeream molem, videris penitus evanescere. Dimum argumentum eius est. Leo

Ostiensis lib. 1.Chron. Cassinensis cap. 4. mentionem faciens huius Zachariς priuilegij, non meminit multorum,quq in ipse continentur,ergo priuilegium hoc falsum esit, atque fictilium. Argumentum est ab authoritate negative . Non dixit, ergo

non fuit. Quid si de illo penitus tacuisset Propterea falsum esset priuilegium

Friuola profecto, vana,& futilis argumentandi ratio . Si ita argumentari licet, dicam ego. Sacri Euangelist , qui rerum a Christo gestarum historiam texuerunt, non dixerunt, illum post Resurrectionem suam apparuisse Iacobo minori ; ergo non illi apparuit: nego consequentiam, quia id Paulus scripsit i. Corint. i s . Similiter nullus eorum retulit,Christum dixisse: Beatius est dare, quam accipere. At retulit Paulus Acto. Eo. Nunquid Leo

Ostiensis priuilegia, & Pontificia Diplo

mata transcribebat in illo libro, ut omnia in eis contenta scribere debuerit Sed ut semel

66쪽

semel pro semper huiusnodi ratiocinandi

modus explodatur, audi Cardinalem tuu

Illustrisimum Baronium, cuius defensionem, siue patrocinium asseris te in libro illo suscepisse, ac vel ex ipso disce, quam sit nullius roboris, & momenti, istiusmodi argumentandi ratio. Tomo primo

Annalium ad annum Christi quadra- Ad annum gesimum septimum,agens de D. Theelae '' PM 337 actis, quae B. Hieron. inter apocrypha annumerat, adducit eundem Hieron. in lib. de scriptoribus Ecclesiasticisca. r. in L. Ca, ita acta illa improbantem . Igitur periodos Pauli, in Thecia, 'totam baptiZati

Leonis fabulam inter apochryphas scripturas computamus . Quale est enim mi individuus comes Apostoli, inter caeteras eius res, hocsolum ignorauerit ρ R efellit Baronius,& optime, hunc argumentandi modum, dices. Multa, eademque perinsignia , esse a Luca praetermissa, quorum ipse de se Paulus meminit: adeo ut inanis prorsus reddatur illa argumentatio, sua natura alioquin inualida. Lucas non scripsit, igitur non sunt facta. Ponit exemplum in peruulgata

67쪽

ta illa inter Petrum, & Paulum oborta Antiochiae contentione: de qua idem Paulus Galat. a. quam Lucas silentio praetermisit, ut nec per nutum eius meminerit , unde idem ipse Hieronymus in cap. a. ad Galat. de ea disserens, sic ait. Nec mirum s Lucas banc rem tacuerit, cum M alia mulinta, quά Paulus sustinuisse se repἷcat, his rio grvbi licentia praetermiserit: in non se contrarium, se quod alius dignum putarit relatu, alius inter caetera dereliquit. Denique primum Episcopum Antiocbente Ecclesie Petru fuisse accepimus , Romam exinde translatiam, quod Lucas penitus omisit. Id c Hierons apud Baronium, ubi supra. Quotiescum' que ergo, siue tu Galloni, siue alius quilibbet , contra nos hoc usus fuerit argumentandi modo, ad eum refutandum satis erit respondere, Argumentum procedere ab authoritate negativa, ut nullum esse conuincatur.

i. Secundum Gallonianum argumentum est. Leo Ostiensis lib. 1. Chron. Cassi nen. sap. 4. & s. disputat contra asserentes, corpora Sanctorum Benedicti, & Scholosticae

68쪽

In M. Onasserio Cassinensi. 3 7sticae translata fuisse e Casiino in Gallias e& tamen non1meminit huius Zachariae priuilegij, in quo asseritur expresse, Venerandailla Corpora in Monasterio Cassinensi quiscere , ergo falsum est priuilegiu. Petrus etiam Diaconus Cassinensis libr. .

Chro. Cassin. a cap. i ro .ad II 4. disputanseoram Lothario tertio Imperatore cum

Gerardo S. R.E. Cardinali, de iuribus, &priuilegijsbCassinensium Monachorum, nullam de hoc priuilegio mentionem fecit , igitur1est falsum. Mirum quantum isti placeat argumetari ab authoritate ne gative . Respondeo ergo Vt supra. I iRespondeo secundo. Diploma istud

non fuisse incognitum Leoni Ostiensi,nec Petro Diacono: eius namq; meminit Leo lib. I.Chro. Cassin. Cap. 4. Petrus vero in suo registro fol. 1. num. a .illud de verbo ad verbum,ut a nobis supra positum est,transcripsit. Cur autem neuter ipseru eo usus fuerit,in locis a te allegatis,fateor me ignorare: quamuis facile fieri potuerit, ut Leo non aduerterit, probari hoc priuilegio

corpus Sancti Patris Benedicti, non fuisse H e Casib

69쪽

s8 . De exissentia Corporis S B. e Casino Monte ranslatum nec enim quilibet omnia videt j propterea que illuditi suum fauorein non adduxisse. Petrus autem Vt apparet ex tota ill a disputatione)videtur noluisse agere priuilegijs , sed rationibus tantum. Constat enim ex eiusdem Petri registro, Monasterium Casi1nense, ante illud tempus, multa eaq; Praeclara a SummisPontificibus & Imperat ribus accepisse priuilegia , quorum nulluin illa disputatione , Petrus in patrociniuac defensione iuriam Cassinensis Coen hy, allegauit . . Non' ergo mirum , si in istius Zachariae priuilegij meminerit . 7, 3

tum inspiciamu , anthmod Gallonius ista ρος fatur. At qua snt illa , quae id ipsum 'priuilegium manifestae redare gitant falsitatis , se impostarae certae con- incant, se accipe r Vidisti Galloni , duo

70쪽

. In M onasterio Cassinensi. ις; superiora argumenta nihil omnino efficere ad labefactandam huius priuilegh fibdem , & authoritatem , quocirca tertium excogitasti, quo,tuo iudicio, idem man, festae falsitatis, ac certae imposturae Conuinceres, quod an prestiteris, alioru esto iudicium uri Arguis itaque tertio loco sic. Extant eiusdem Zachaliae Papae complura Ter.AH scriptorum monumenta, imo eiusdem gFneris priuilegium ab eo concessum notas o Fuldensi Monaseris tune erector In quorum omnium sine ad nificandum tempus, quo ipse data noscantur,praeter indictione,pom Am- per cotisueuit certus annus tunc Regnantis Imperatoris et Aut inter adia exprestim bases

latriuitigio concesso Fuldensi Monasteris in cuius fine leguntur sa, Datum pridie Nonas Novembris , Imperante Domino Atigmso Constantino, anno trigesimo seundo Im. perj eius. Indictione quinta. Sic ibi, sicut in caeteris eiusdem Pontificis Diplomati

SEARCH

MENU NAVIGATION