장음표시 사용
2쪽
5쪽
s arsibus s0lutis in dialogomae senariis Misi hanis
7쪽
Trimetro ambico veteres poetas graecos praeter hexametrum maXim amore usos esse inter omnes constat. Sed ipso Archolochus, qui eum invenisse traditur, licentiam sibi indulsit in
pedibus solvendis ab hexametro plane alienam, ut longam syllabam ictu percussam in duas breves solveret. Atque inde, quo latius propagabatur hujus metri usus, eo liberius poetae numeros tractabant ac praesertim in longis dissolvendis majorem sibi sumpserunt libertatem. Quod quidem luculentissime apparet ex tragicorum hujus versus tractandi ratione. Etenim cum Aeschylus severius adhuc intra pristinae artis fines se contineat, Sophocles praesertim in sabulis extrema aetate consectis metri securiorem se praebet atquo Euripides in ultimis sabulis plane novas atque inauditas solutiones versibus intrudit. Maximus autem pedum
solutorum numerus occurrit in comicorum trimetris, qui tanta libertate versus condebant, ut genuina trimetri sorma nonnunquam prorsus evanesceret. Sine dubio ejus si causa indorepetenda est, quod comici poetae vulgari sermone fabulas composuerunt atque ad communis vitae sermonem quam maXime adaequandum omnes quamvis insolentes solutiones admiserunt. Neque vero usque eo comica licentia meliorum certe poetarum progressa est, ut omnes rhythmi leges neglegerentur, immo versus solutionibus scatentes ubique testimonio sunt, in maXima numerorum libertate semper valuisse quasdam concinnitatis leges, quas violare nisi certis condicionibus ne poetis quidem comicis
unquam licuit Quod optime perspicitur ex Aristophanis sabulis.
8쪽
Is enim pedum solvendorum tanta usus est licentia, ut paene nullis se cohibuisse videatur finibus. Novissimis demum temporibus accuratius inquiri coeptum est, quasnam solutionum formas maxime amaverit aut vitaverit. Atque Curtius Bern-hard quidem in disceptatione de incisionibus anapaesti coniici Graecorum' Acta societatis philol. Lipsiensis I, 24 sqq. de
anapaestorum usu accuratiorem disquisitionem instituit atque solutiones, quarum adhuc sub judice lis erat, ad certas normas redegit. Deinde homines docti dubitare coeperunt, num ferendi essent apud Aristophanem ictus in ultimis longiorum vocabulorum syllabis. Primus in hac re Engerus Aristophanis consuetudinem eruere conatus est in disputatiuncula De Ictus au de hurgen ultima sine mohrailbigen ortes in homischen Trimeter, us Rhen. XIX, 13 sqq.), sed cum nonnulla eum fugerint exempla, manca est ejus quaestio neque erroribus libera, quos per disquisitionem meam suis locis detegam. De cunctis Aristophanis solutionibus primus quaestions instituit Rumpelius
in sulaehii hilologo XXVIII, 599 sqq. sed ita, ut numeros
magis solutionum quam solvendi rationem perscrutaretur. Denique commemoranda est Widegrent psallensus disputatio donumero et conformatione pedum solutorum in senariis ristophaneis' Upsaliae 1868). Hic quoque similes tantum Omponens solutiones aliquam ex Aristophanis fabulis solvendi rationem eliciendam aliis tradit; praeterea dactylos in quaestionem
non vocat. Quamquam hi docti jam multum laborem consumpserant in Aristophane metro pertractando atque interius cognoScendo, tamen cum alia etiam manerent dubia novaque exspectarent studia, alia vel nimis audacter vel prorsus salse mihi viderentur pronuntiata, operae pretium esse existimaVi, denuo rem quam maxima diligentia pertractare atque imprimis investigare, quibusnam condicionibus Aristophanes longae syllabas duobus verbis tribuere sibi permiserit. Namque usque ad hoc tempus in Aristophaneis locis emendandis maxime e peccatur, quod hunc poetam omnes omnium generum solutiones sibi permisisse neque rhythmi majorem curam habuisse homines quidam docti existimant. atque satis praestitisse mihi videor, si certas
9쪽
0 Aristophanis solutionibus rationes elicui, emendationes nonnullas ab Aristophanea consuetudine abhorrentes refutavi, ipsum poetam in maxima libertate maximam diligentiam servavisse ostendi. Quod quoad exiguis meis viribus contigerit, alii judicent,atquo si quid inconsulto misi, ignoscant, cum tanta solutionum moles digerenda atque ordinanda fuerit, ut quamvis subtiliter rem inquirentem pauca me fugisse non mirum sit. Praeter libros supra citatos examinavi hos:
Goti D. Hermann, Epitome doctrinae metricae , ed. IV.Christ, Metri de Griechen und mer', d. II. Roasbach, Griechische etrili , ed. III. Carlariedr Militer, De pedibus solutis in dialogorum senariis Aeschyli, Sophoclis, uripidis . eri. 1866. Rumpet, Die Aufidsungen im rimeter de Aeschylus und Sophocles', Philol. XXV, p. 54-66. Enger, Rhein. us XI, p. 444 sqq. Seidler, De versibus dochmiacis tragicorum Graecorum . Reisi . Conject in Aristoph. Meinelie, Vindicias Aristophanis'. Fritetsche, Annotationes do trimetro comico' in indice lectionum Rostochiensium 1831 per sem hib. habit.
Preu8s, De senarii graeci caesuris .
10쪽
De tribrachis et dactylis post priorem arsis syllabam incisis.
Primum trimetri pedem ab omnibus poetis liberiore modo quam ceteros tractatum esse inter omnes constat neque est cur hoc loco latius demonstrem. Quid mirum Aristophanem quoque, illum usquequaque metri tractandi libertate insignem poetam, majore licentia in hujus pedis solutionibus usum esse. Neque vero apud eum hoc ad numerum solutionum pertinet, quippe qui in hoc pede alterius o quarti pedis numero longe inferior sit, sed ad tribrachorum quaedam genera, quae interdum jam a tragicis usurpata in ristophanis demum fabulis tanto numero occurrunt, ut certo consilio admissa et ad justas sormas redacta esse videantur. Huc reser eas solutiones, in quibus vocem bisyllabam sequitur enclitica νυν ut φερε νυν te.), quod plus sexaginta locis reperimus, et eas, quae inter articulum et substantivum ριεν, δε, a particulas recipiunt ut τὰ δε κρεα), quarum item numerus haud exiguus est. Quorum generum in primo pede maxime usitatorum cum in reliquis pedibus sero nulla extent exempla, fortasse meo jure non tam e Versus comici liberiore rhythmo quam ex nuntiati initio derivo originem eorum, quod ut cum versus initio concidat plerumque, natura fert Etenim cum in vulgari sermone, quem Aristophaneae fabulas maxime sapiunt, saepissime initium capiat sententiae elocutio ἴθι νυν vel φερε νυν, aliae ejusmodi, Aristo-