De cognitione sui ad promovenda studia Antonii Lavagnoli P. P. dissertatio : accedunt Bonnevallii Animadversiones in primam ætatem hominis

발행: 1764년

분량: 123페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

tur oracula , id per mores nostros liceret hodie , 3c veritatis speciem aliquam contineret , una esset potissimum res , de qua scire vellem, quid Pithia foret sciscitantibus responsura. Scilicet in hoc primo laborum limine adolescentum veluti caterva stipatus ad aram Numinis accedens singulorum nomine sic deprecarer . Maximo Deorum beneficio in lucem editi , atque suscepti, A nota

22쪽

non ii sumus , qui transigere velimus silentio vitam , quasi voluptati corpus , animam oneri habeamus ; sed quem cum lacte nutricis litterarum amorem suximus, ita boni parentes auxerunt , ut nil magis quam praeclarae alicujus disciplinae posses sionem & famam desideremus. Ad hoc unice intenti transegimus non infeliciter elementa prima ; Graecos, Latinos, Italosque a ctores haud magno cum labore evolvimus;& si qua sunt in illis , sunt autem multa , quae nos, quippe disciplinarum jejuni, adhue

superare nequimus, ad aetatem & ingenium, cum adoleverint , superanda remittimus.

Nostras qualescumque ideas & ratiocinia possumus verbis ad mensuram adhibitis ex. plicare , & ubi soluta oratione velimus, verba , quorum prima b& praecipua semper fuit cura nobis, Verba , inquam , non imvita sequuntur ; quod satis pro aetate ducimus , parati etiam loco laudis accipere

23쪽

III ERobiectam nobis identidem loquacitatem . Nunc suo tandem loco suscepturi ea , quae novatores aliqui in suis sere semper ausibus infelices , multo ante suscepta , & cum crepundiis fortasse vellent ; pars amplissimam

rerum divinarum humanarumque sciemtiam ; pars naturalium .motus causasque nOstendas ; alii mathematica studia , alii admirabilem illam disciplinarum & artium

dominatricem conflatam ex omnibus eloquentiam ; alii demum ejusdem momenti& ponderis alia ; adsumus hic , sciscitamur, quid praestandum sit nobis , ne aut in disciplinae delectu , aut in ataquendae modis decepti praeclara studia videamus in nostris veluti manibus contabescere ; sed ita utrumque obtineamus , ut cum fuerimus patriae & societati utiles , quo brevior est vita , eo longiorem nostri memoriam efficere valeamus.

Sed quid vana confingo , quid oracula A et quae-

24쪽

M IU

quaero, perinde ac ad explendum animum

praesto mihi non sit illa ipsa Ars de di.

sciplinis & artibus proe varia temporum conditione , litterarum sortuna Varia , Uario ipsius humanae mentis statu & progre sibus optime merita , Criticam dico. Quae licet antiquis temporibus non aram quasi dixerim solemnem & publicam , unde con siileretur , habuerit ; in quibusdam tamen ingeniis ae natura liberaliter educatis , pr, uatam semper habuisse puto , ex qua vel non petita oracula funderet , suae quasi suturae claritatis & celsitudinis lineamenta. Ego certe assirmare non dubitaverim , di Pythagoram , cum indixerit quinquennale silentium suis , Sc Platonem , cum e schola removerit ignaros Geometriae , & M. Tublium , cum distinxerit hominum opinionesta judiciis naturae, & Horatium querentem de hominibus aetatis suae pro legitima boni& pulchri mensura habentibus vetustatem,

25쪽

Uhac una suisse excitatos ; Sc sic porro alios per omnes aetates tacitis occultisque sun agiis semper adjutos , donec indicta illa disciplinarum comnium , dc ipsius hum,nae mentis instauratione per magnum Baconum , neque illi certe dissimilem hac in parte Cartesium , coepit in commune consulere , δc de re qualibet indiscriminatim omnibus respondere. Sed quid ego plura, quasi de ignotis memorem Z Hanc igitur habeamus oraculi loco ; consulamus hanc responsa daturam , nullo interposito ministro, non metuendo obsignata annulo , non triduo post , sed ex ore Velut ipsius , in ipso petitionis articulo cognoscenda. Iam facta petitio est , responsum jam redditum ; divinate . Nihil aliud quam antiquissimum illud , NOSCE TE IPSUM, tanta sapientia resertum , ut propterea non ab humano exis cogitatum ingenio crediderint , sed Deo

.unice reserendum.

Quod

26쪽

M VI Quod si ita est , videtis , opinor mῆ

non aliunde posse orationem deducere quam ab insignis hujus effati dimetienda vi. Quod cum secem , intelligetis me non tam vetera recoxisse , quo nihil communius , quam ad meliorem traduxisse usum, quo fortasse nil laudabilius. Intelligetistiam cum omnia praestitero , quae mihi

hac in re dicenda proposui , ad cognitionis mensuram , quam sui quisque habet, progressuram artem & disciplinam , in qua se

exercet,

PARS PRIMA.SI disciplinis & artibus sensus inesset aliquis , hisque liceret expetere , quae sibi utilia putarent , quo illarum vota creditis evasura J Eo scilicet, ut in quorum manus incidunt, persectam prius , quantum humana conditio patitur , sui sesen.

27쪽

M VII tIam obtin issent. Cur id , in secunda Llertia orationis parte intelligetis ; nam primo loco , sicut dixi , qua ratione accipiam , & accipi oportere putem istud No-SCE , videndum est. Alias quidem de hoc ipso plerisque vestrum audientibus verba feci , sed quae tune habui agitans , non ita mihi modo probantur Criticam exercenti , ut in iis acquiescere tuto possim. Conscius enim mihimet sum

quid enim est cur dissimulem sequu

tum & me sitisse, sicut reliqui omnes , qui in hoc evolvendo effato se exercuerunt, a) plausibilia magis, quam vera. Plausibilia dico , non esse uos corpus , sed animum corpus quasi vas , aut aliquod animi re.

ca in Publiea luee digna es Epistola Sebastiani Molin Senatoris Veneti de Cognitione sui, in qua ingeni se, vere , o utiliter philosopha r.

28쪽

UIII

animo agi ; praeceptum Apollinis de cor pore non posse intelligi , & similia ; quae si placet , in sentibus Pythagoreis , Jc Platonicis, unde petita sunt, tametsi a religionis lumine dissita, sua quadam veritate non carent , sed ad naturam , ad experientiam,

ad examen criticum provocata deficiunt

Quem propterea sequebar ducem Marcum Tullium primo Tusculanarum , velut ex interpretibus Apollinis unum, hac in parte nunc abnego & ajo tantum abesse , ut moniti hujus auctor respexerit , quo ipse putat , ad solam nimirum animi cognitionem , ut , hac a corporis cognitione seposita , totum praeceptum desinat necesse sit in voces inanes , & omnino sapientia vacuas. Ea quippe prima & praecipua seu legumlatoris , seu consiliarii cura esse debet , ut non tam plausibilia proponat, quam vera , & praeceptum cum facultate , Sc viaribus e orum , quibus datur , exaequet.

29쪽

Mentis humanae natura , quemadmodum aliarum substantiarum carentium corpore, hujusmodi est , ut nullam plane ideam , claram', distinctam , eidemque adaequatatu concipere valeamus. Quinimmo ex maximo rum Philosophorum' dissidiis pro unaquaque aetate eram peritibus , M absurditate jam plane evicta opinionum possumus libere pronunciare , id supra hominum captum es

se atque adeo' etiam recipere , sere numquam , ut nos tamquam mentientes aposteris redarguamur. Et qui primum &praecipuum in Philosophia dixere

mentem quae cetera' noscit se ipsam ignoriarσ , magis quam reliqui cognoverunt . Qualiscumque sit cognitio , quam sui habet mens , a se ipsa non habet.

Quid Τ dicet aliquis . Ipsa substantia intelligens , ipsa intelligibilis , ipsa sibi objectum par. Quid opus est pluribus , ut se ipsam possit ablegatis sensibus intelligere

30쪽

te Z Quid futura sit ipsa a corpore seiuncta modo non disputo, sed qualem in hac rerum constitutione ipsa se prodat tantum quaero ; & invenio , substantiam quidem intelligentem esse per se , intelligibilem --m ex occasione motuum cerebri. Quam

de so h ahqr ideam , εκ eo habet , quod de suis cogitatis cogitat ; sed hanc recogitandi copiam , dum corporeis vinculis. detinetur, totam debet organis se quae illi primum cogitandi materiem suppeditarunt. Vides in parietem projectam pilam , & repercussam 8 Haec projicienti debet , & quem primum accepit motum , & illum alterum repercussionis. Illi Ipli , qui ad Probandas ideas ingenitas ad Platonicam reminiscen. tiam confugiunt, quidquid conentur cor poreis motibus non indigere , frustra conanis tur ; quippe non admita in organis motu, ficta illa superioris vitae recordatio penit

SEARCH

MENU NAVIGATION