장음표시 사용
31쪽
ud XI Fieri ne igitur potest , ut praecepta no
bis ab oraculo cognitio nostri in solam cognitionem animae desinat : animae , cujus natura aut nos plane latet , aut si qua ex parte se prodit , non sumus nisi per corpus assequuturi Non membra , aut staturam , aut figuram noscendam ait Ci cero : sed cur posthabenda laaec , quibuscum
Crescere sentimus, pariterque senescere mentem' Nam velut infirmo pueri, teneroque vagantur Corpore , sic animi sequitur sententia tenuis. Inde ubi robustis adolevit viribus aetas; Consilium quoque maius, & auctior est animi vis. Post ubi iam validis quassatum viribus aevi Corpus , & obtusis cecide rit υἰr hi e artus: Claudicat ingenium , delirat linguaque, mensque ;omnia deficiunt, atque uno tempore desunt.
Hactenus sa) Lucretius , qui utinam ste-iisset hic t Quid enim Verius atque elegan lius P Sed heu pessima , quae consequuntur laliud
32쪽
'Tu vero , Marce Tulli, adeo ne tui cor poris incuriosus , eidemque ingratus , a quo aliud si tibi natura dedisset , profecto non ille Tullius philosophicis in rebus magnus, in politicis major , in eloquentia maximus extitios , qui , quod dissicillimum inter mortales est , gloria invidiam vicisti, atque ea exegisti , quae nec Iovis ira , nec ignis,Nee poteris ferrum, nec edax abolere vetustas Non sumus corpora , inquis S at ne animi quidem sumus , si homines sumus; atque ista quae dicis , si animo tantum diceres , animus non audiret. Hinc Aristotelis , sa) quem Iu lpis Magistrum in hi sce rebus appellare non .dubitas , consilium est , ne dicamus animam cogitare , discere , misereri, irasci , & alia hujusmodi, haud magis animae propria , quam si diceremus animam texere , animam aedificare,
33쪽
M XIII sed talia praestare hominem. Cur id ρ Quia
scilicet illa animae 3c corpori sunt communia , & quae ad duos veluti dominos pertinent , quamvis minime pares , non possumus alteri sine alterius offensione tribum re . Neutrum laedimus cum dicimus homunem , cujus omnis vis in animo & corpore sita est. Pace tua igitur praeceptam noestri cognitionem , quam tu coarctas ad animum , liceat nobis ad corpoream machinam amplificare. Hinc illa ipsa noscere , quae tu numerasti , a 3c sanguinem , δέ bilem , & pituitam , dc ossa , & nervos ,
Sc venas , & omnem membrorum compaginem , 3c totius corporis figuram , temperiem , 3c vires. Concedimus ultro maximum esse , ac plane divinum animo ipso videre animum. Sed est martala quod optas. Cur non aeque magnum ac di
34쪽
XIV divinum , quandoquidem possumus , videre animo socium animi ; neque alio vocabulo appellaverim corpus quo posthabito homo hominem noscere nequaquam potest ;hominem dico , qualis est , & qualem Poepius delineavit .. Studium , inquit , proprium hominis homo est , in Isthmo veluti quodam locatus , substantia mixta , ex lumine & tenebris , ex magno 3c parvo constans ; non ad dubitationem scepticam factus , quia nimium sciens ; non ad stoicam severitatem , quia nimium infirmus. Haec inter contraria suspensus haeret , num faciendum
sibi aliquid sit, an contra ; Deum ne se
teneat , an brutum ; corpori, an animo primas concedat I natus ad interitum ; ratiocinans ad errorem ; aeque ignorans sic in eo comparata ratio est si nimium cogitet , Vel parce nimis. Consiliorum & cupiditatum Chaos , ita quo omnia confusa
35쪽
ananent. Perpetuo deceptus, 3c resipiscens per semetipsum. Factus partim , ut sese attollat, partim ut decidat. Rerum omnium arbiter, & rerum omnium ipse mancipium. Solus veritatis Iudex; & in errorem pem petuo praeceps. Gloria , lusus , fabula mum
Hoc quidem est SE IPsUM Nos SE ; Zc si oraculum non spectavit huc , ne faciamus quaeso tanti sapientiam. Quid si dixero , desperata animi cognitione nam pauca , minuta , incerta , perpetuis agitata dissidiis , quae divinando, atque adeo etiam ratiocinando balbutire solemus , sunt pro nihilo reputanda quid , inquam , si dixero, adnitendum quodammodo potius e se , ut scientiam corporis , quam animi
. a Sic ex epis. a. de Specim. hom. Iatine vertimus, interprete Io. Marsilio Cl. Bolanices Professore , glica lingua perito , o amico.
36쪽
comparemus λ Num metuere censorem deis ' beo , quasi videar alterum nobis cum bel- luis , ut Sallustii verbis utu, velle super alterum collocare cum Diis commune λ Ita me Dii ament, quemadmodum utrumque in sua possessione relinquo. Sit illud materiae faece liberum , corruptionis nescium, immortale ; istud ex materia conflatum , corruptioni obnoxium , duraturum ad bre
ve tempus ; illud ad imperium , istud ad
servitium. Sed ubi maior apparet dissim, litudo , & varietas, ibi maior Sc acrior
intendenda cura esse videtur. Hanc porro majorem varietatem, & dissimilitudinem ex parte corporis animadverto , potius quam animi ; & sic a natura provisum existimo, ut una eademque omnibus animi substantia sit. Opinionem vero existimantium inter animam , Jc animam disserre maxime,& aliam inesse tibi oportere , ut Orator, ut Politicus aliam , aliam ut Dux exerci-ruum
37쪽
- XVII tuum sis evaserus , qui non aliunde ortam, quam vel ab ignorantia , vel a superbia dixere, decepti non sunt. H Scilicet ex ignorantia non videbant quomodo , una tantum animorum natura posita, alia sibi patere via posset ad explicandum quidquid discriminis est inter homines ; praepediti superbia , putantes se de virtute posse cum Diis certare, quam nacti fuerant ipsi animam , stupidissimo cuique parem inesse , persuadere sibi nequibant. Cogitatu quidem , & dictu asperum videtur esse, Thersitis suisse animam, qualis Achillis , dc Agamemnonis. Non di similem a Tigellino habuisse Scipiadas ;nec aliam immortales Fratres Philaenos ab illis , qui attoniti aderant, dum se , vitamque suam sortissimi viri , vivi obruti,
Reipublicae condonabant. b) Sed quanto
38쪽
XVIII explicatu dissiciliora , imo inexplicabilia ,
sunt , quae occurrunt admissis systemate de animorum diversitate i Ela , explicent per differentiam animorum , quid sit cur humilia quaedam ingenia , quorum in fronte cernebatur desperatio veluti quaedam proficiendi , saepe florescant ; contra Vero
grandia , sublimia , quae tactura jurasses sy-dera vertice , aliquando marcescant. Eraplicent opinionum mutationes varias , queis
sumus obnoxii , & perpetua quasi tempestate jactati. Num haec identidem , ut ita dicam , animae mutata facies , ipsi est animae tritibuenda , quasi sit ipsa , quae mutetur, neque in motu , quo certe caret ipsa , tametsi principium ejus & sons , consistat , quidquid eam vel ad virtutem informat, vel ad vitium perducit 8 Pone ex altera parte unam eamdemque in omnibus substantiam animae ; hinc tute rursus ad illa
39쪽
.explicanda converte ; non repugnat aequalitati , alios aliis rebus studiisque teneri :haec quippe procedunt a motibus cerebri, cujus & varia est in omnibus dispositio, di pariter in unoquoque mutabilis ; nec opinionum inter homines discrepantia , quippe aequalitas libertatem arbitrii non
impedit , & ubi datum est velle & nolle,
ibi etiam sententiarum discrimina esse debent. a Hic nisi me alio properare te pus moneret , ad Sacros Codices oratio. nem quoque converterem , ut vobiscum una , Auditores optimi , multa recognsscerem , quae ad conciliandam rei fidem,
3c dignitatem videri possent gravissima. Quid , exempli gratia , illa unius tantum hominis effesta creatio , qui terrae solitudi, nes repleret hominibus, & omnibus per immensa saeculorum spatia suturis Parens exbB et ste-
40쪽
steret 8 Quid ipsa hominum ad divinam Creatoris imaginem conformatio 8 Quid ipsum ineffabile Dei Verbum hie mihi praesto estote vos Viri magni , quibus per
divinam scientiam tanta cum vestri nominis gloria productam , minus quam rei, quis obscurae sunt illae tenebrae , quas di
vinus opifex latibulum sibi posuit quid,
inquam, ineffabile Dei Verbum induens humanam' formam , nec unius vel alterius peculiarem , sed cum omnibus specie communem suscipiens animam Z Ejusmodi haec mihi videntur , ut pro eorum magnitudine exposita , atque omni ex parte considerata cum serent , vim demonstrationis haberent , non alio divinum opificem ma. num , si ita loqui licet , & oculos colibneasse , quam ad firmandum inter homines societatis , amicitiae , & mutuae cha. ritatis vinculum quam arctissimum. Ratio porro suadet facilius in hunc Spiritum u