Primordia Coryrae : post editionem lyciensem anni MDCCXXV. : ab auctore nuperrime recognita et multis partibus adaucta

발행: 1738년

분량: 344페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Credibile est, ex ea corporis specie mentis prae stantiam Nausicaam arguisse, adeo ut ipsa quoque de Ulysse dicere potuerit , quod de eo Aretam dixis se comperimus Odyssi. XI. Φαblκες, πως υ/ ιμ ιν ἀνὴρ ογε φανετα Lνα, Huς τε, μἐγχος τε, ta φρενας Dδον εατας ;Pbaeaces, quomodo Ῥobis τὰ ille apparet esse, Formaque, magnitudineque , atque mente intus pari 'Vindicata itaque ab omni procacitatis labe Nausicaae pudicitia, haec eo majori admiratione dignio rem sese praebet, quo certius constat, cum eximia forma fuisse conjunctam. Sub initium vi. Odyss. ea dicitur . . . μανάπησι φυ , 5 Ἱδος φαοm . . . immortalibus indole, oe specie similis Ulysses vero, eam alloquens, his verbis formam ejus

152쪽

Suppliciter te oro, o regina, dea sive aliqua , aut mo

tulis eS :Siquidem dea es earum, quae latum caelum incolunt,

Dianae te ego Jovis sitae magni Formaque, saturaqMe, indole q. quam proxime asinio. Sin aliqua es bominum, qui supra terram babitunt, Ter beati tibi pater, o, veneranda mater, Ter beati fratres s etalde nimirum ipsorum animus que laetitia perfunditur, tui gratia,

Videntibus tale germen ad choream prodeuntem. Porro rursum ille animo felicismus praeter ceteros, uuicumque te sponsaliis onerans domum duxerit. Nondum enim talem Vidi bominem oculis, Neque virum, neque mulieremi admiratio me tenet aspicientem. Paulo ante Nausicaam, pila cum ancillis ludentem,

Dianae, Venationem cum Nymphis exercenti, compar

verat Poeta; eaque illa est comparatio, quam omnino improspere imitari visus est Valerio Probo, ut ejus di scipuli Aulo Gellio retulerunt, Virgilius, cum eadem Diana Didonem conferens: Et quoniam de transferendis sententiis loquor, memini audiise me ex Valerii Probi discipulis, docti bominis, o, in intelligendis pensitandisque Ceteribus scriptis bene callid solitu eum dicere, nibit qui quam tam improspere Virgilium ex Homero veri se, quam Uerjus bos amoenismos, quos de Nausicaa Homerus fecit;

153쪽

Lxercet Diana choros quam mille secutaeone, atque bine glomerantur oreades: illa pharetram Fert humero, gradiens que deas seupereminet omne is . Latonae tacitum pertentant gaudia pectus Talis erat Dido, talem se laeta ferebat. Demum Virgilianos Homericis multis de causis longe inferiores esse contendens, caput his Verbis concludit : Praeter isa omnia, forem ipsius totius loci et deri Virgilium omisisse, quod hunc Homeri Uersum ex gue secutus sit

Piacta ἀειγνώτη πέλετα, καλα δε τε πῆσα, Facilis enim cognitu es s pulcbrae tamen oe omnespquando nulta major cumulatiorque pulcbritudinis tuus, quam quod una inter omnes pulchras excelleret, una facile ex omnibus nosceretur. Videsis Julium Ca sarem

Scaligerum Art. Poet. lib. V. cap. m. HomericOS , &Virgilianos hujusce comparationis versus fusius dis .cutientem , ac pro Virgilianis more suo acerrime pugnantem . Demetrius Phaler. de Flocvt. comparatio nem illam Nausicaae cum Diana, & laudatum modo Versum in exemplum adducit elegantiarum, quae sunt

σε ori μεγάλα , dignitatis plenae oe amplae s ad quem locum Pet. Victorius: Versus etero bos Homeri S 2 expres

154쪽

1 o PRIMORDIA

express se Virgilium magis notum es, quam ut indicare oporteat; oe eximie sane suaziterque expressi se

Demum Odyssi. Vm. divinam Nausicaae formam

tribuit Poeta :. . . Nαυτικάα δἐ ν απο κάλος. . . Nausicaa vero a Diis pulchritudinem habens. Hucusque Corcyraeorum ex Homero antiquitateS, in quarum pervestigatione Andreae Marmorae historia adeo nullum adjumentum mihi praestitit, ut contra , si quo modo illius narrationi fidendum putassem , gravissima sphalmata admittendi locum prae buisset. In ea narratione tot fere figmenta, quot ver ba . Ait ipse, Ulyssem in alveo Corcyrae cum omni bus navibus naufragium fecisse: eum Trojani exciti dii historiam, Alcinoo petente, saepius iterasse; cum que de Eucheneo, qui Corcyraeorum dux ad Troia jam militaverat, Verba faceret , atque Hectori, &Achilli fortitudine haudquaquam secundum praedi caret , Alcinoum in lacrymas ruisse : Ulyssi Nausitacaam ab Alcinoo desponsam fuisse , nuptiasque in

Corcyra celebratas, & cum ea Ithacam patriam repetiiste . In quibus omnibus Marmora Homeri nar rationibus immane quantum refragetur , sicuti &antiquorum quorumVis Scriptorum , ne uno quidem aut ego fallor excepto; nec praeterea credo, recentem aliquem Auctorem reperiri , qui Marm rae in hujusmodi commentis dux fuerit. Facilius 'aequus Lector ignoscat juveni Ascetae, Indicis in Bibliothecam Coistinianam, a Bernardo MonNfauconio summa more suo diligentia recensitam, con

155쪽

cinnatori, quod Alcinoo Phaeacum regi , Nausithoi filio, Tractatum cujusdam Alcinoi Platonici, πευ ' IΠλάπο- Αγμιατων, de Platonis dogmatibus, adscripserit. Palmarium quidem sphalma. Nam refertur ille Scriptor a Viris doctis ad initia secundi a Christo

nato Saeculi, ac proinde mille tercentos circiter an

nos post Alcinoi regis tempora. Verumtamen hoc seu ex inscitia quod vix crediderim) seu ex praepropera inscribendo festinatione quam probant alia in eo Indice perperam posita) admissum, leve videatur praemendaciis illis , ex quibus tota Andreae Marmorae narratio faecta est, Alcinoi instar Apologorum, quales Nec pueri credant, nisi qui nondum aere lavantur.

Antequam Caput concludamus , notatum VolumuS, Plutarchum loco, paulo ante allato, non de Nausicaae tantum pudore quae stionem movere , sed de Ulyssis etiam expositione in littus per Phaeacas facta, seu de ejus somno, aut vero, ut apud EtruscOS narrabatur, aut simulato, ut alii putarunt, primum que vitiosum, prudentem alterum desinit ; itemque

prudentem judicat Ulysis curam in servandis donis,

quae a Phaeacibus acceperat, propterea quod,in Ithacam IeVersuS, posset ea civibus ostendere,veluti Hro ι5ν τῖλΦαα ν οσιοτη ς, demonstrationem pietatis Pbaeacum . Ea Phaeacum erga Ulyssem pietas Agathocli, Syracusanorum Tyranno, pro causa suit, ut Corcyram Vastaret. Nam quaerentibus, cur ita faceret, subsannanS respondit: οτι νη δ ια ξι πατερες υμῶν υπεδέξαν IuTον οδυσσέα, suoniam per stem patres vestri Udissem

156쪽

1 2.

P RI MORD IACAPUT XV ΙΙΙ.

AEneae ad Phaeacias oras accessus. Apud Epirum ab Heleno bospitio suscipitur . De Heleno Marmorae commentum. Buthroti origo. Urbis situs a L besauri Britannici descriptore foede ignoratur. AEneae naves, in nympbarum speciem conve se, M ssis sicopulum laetae conspiciunt. De eo scopulo Procopii dubitatio. De κλυοκεφαλος denominatione,Corcyrae prom0mtorio tributa, ejusdem Procopii locus.

Alius de insulae Cadipsus positione . IIsDEM fere temporibus, quibus Ulyses e Corcyra

demigravit, Phaeacias oras legit, ac praeterVedius est AEneas, ex illo incendio patriae longinquas in oraS evolans cum classe navium duarum , & viginti, eumque apud Epirum Helenus hospitio suscepit. AEneas ipse Virgilii lib. 111. rem ita narrat: Protinus aerias PLeacum abscondimus arces,

Littoraque Epiri legimus, portuque subimus Chaonio , ct celsam Buthroti ascendimus urbem Hio incredibilis rerum fama occupat aures, Priamiden Helenum Grajas regnare per urbes, Conjugio AEacidae Drrbi, sceptrisque potitum, Et patrio Andromachen iterum cessisse marito.

Et paulo infra : sese a moenibus beros Priamides multis Helenus comitantibus o fert, Agn0-

157쪽

c ORCTRAE. I 43 Agnoscitque suos , laetusque ad moenia ducit.

Ovidius vero Metam. lib. XIII. de eo Trojanorum ad

Epiri partes accessit haec habet: Proxima Phleucum, felicibus ovisa pomis, Gra petunt. Epiros ab his , regnataque Sati Bulbrotos Ph gio, simulataque Troja tenentur. Inde futurorum certi, quae cuncta sdeli

Priamides Helenus monitu praedixerat , intrant Sicaniam, En quam cito novum Andreae Marmorae figmentum obviam nobis se proferat. Is prodit, Helenum in Corcyram ad Cassiopeum littus descendisse, ibique sacrificium fecisse ; cumque bos immolandus saucia

jam cervice e sacerdotum manibus elapsus , maris alveo superato, ad oppositam continentem enatasset, Helenum, navi mox conscensa, propere insecutum, exanimem illum in Epiri arenis reperisse , ubi urbem Buthrotum condidit, sibique in ea regnum constituit. De Heleni in Corcyram appulsu ne verbum quidem apud Veteres. Stephanus Byzant. rem ita narrat:

158쪽

144 PRIMO RD IA

minata. Ani etero fabulantur , Heleno ex Troja occidentem versus navigante, 9 in Epiro ob descensium enumi sacrificium faciente , Uictimam boSem, impercussoris declinato , per mare in quendam sinum aufugisse: cumque in terram conscendens enim cervice saucia)ibidem cecidisset , ct mortua esset, accepit Helenus

omen, ac D n, vulneratam bovem, appellavit; uti Teucer senus perbibet. Eadem ferme Auctor Etymologici Magni ex eodem Teucro Cyziceno . Ne scio itaque, quid Marmorae in mentem Venerit , Helenum ad Corcyram prius appulsum, ibique sacriS Ope rantem asserenti. At qui factum dicam, ut Buthroti Urbs, quamvis Virgilio cessia, non tamen conspiciendam in Epiro se dederit Nicol. Franc. Haym, The- ,saurum Britannicum describenti, qui ad Buthrotorum numisma, quod affert, fatetur se prorsus ignorare, qua ea urbs terrarum parte sit sita λ Binos Buthroto rum nummos habemus in Vol. 3. Hub. Goligit; qui

si cetera defuissent) cum Lud. Nonnii ad eos Commentariis satiS erant, ne illi Scriptori haereret aqua

in reperienda Buthroti sede, seu ne aqua Ionii maris, qua Urbs Buthrotum alluitur , cum aqua Buthroti

amnis haud procul ab Urbe Locris de quo Tit. Livium testantem inducit) confunderet. Unum ex allatis a Goligio nummis Buthrotorum , in quo apparet quidam monti insistens, una manu columnae innixus, altera facem gestans, a Nonnio minime ex plicatum , explicare conatus Vir quidam eruditus, ad Helenum retulit, dissentiente tamen Jac. Gronovio in Vol. ii. Thes. Graec. Antiquit. sub initium, quem con-

159쪽

sule, si placet. Opus, editum a Nicol. Franc. Flaym, inscribitur: II Te horo Britannico, ejusque Pars prima: LIMusto Nummario in Londra 1719. cujus Musaei Volumine secundo pag. I o I. Buthrotorum Nummus ille exhibetur cum capite galeato, 6c in aVersa parte cum spica, & nomine populi. AEneae naves, in Nympharum speciem conversas, scopulum, in quem Ulysiis navis ruit mutata, laetis vultibus aspexisse scribit Ovidius Metam. lib. xim. Neritiaeque ratis Φiderunt fragmina laetis

Vultibus, oe iatae iidere rigescere puppim Cautibus Alcinoi, saxumque increscere ligno.

De eo scopulo, alibi commemorato, minime omi tendum, quod apud Procopium lib. 3. cap. 27. de bel. Goth. occurrit. In dubium is revocat, num naVigii species, quae in Phaeacue littore apparet, eam referat navim, quae Ulyssem vexit in Ithacam, his verbis: το πλῶον αμελει, -ερ ἐν γ' τἀ Φαουι Iti λίθου λευκῆπεποιηu ν παρα Tm TM TR αιτην ἔσηκεν, ἐκεινην τινές ωα. την ναυν οιον , η τὸν Otυσσέα ἐς τήν Ιθάκην iaομισεν, mkα ξεναγῶοα αυτον ἐνταυθα ξαπιέβη. κω Tin ου μονοριος το πλοIον τῆT 'χν, ἁλά ia λίθων οτι tu ἁλιςα

Sunt qui exisiment navim ex lapide candido, quae in Phaeaciae littore τisitur, eum esse, quae Udissem vexit iubbacam, cum illio exceptus fulset hospitio. Attamen na-T migium

160쪽

migium illud non es unissimodis sed multis lapidibus conia sui , ae notas incisas babet, quae diserte testantur, id olim positum ab insitore quodam , oe JoSi Casio consecratum.

Gippe Τοτem Casium illius orae incolae quondam Uenerabantur s ex quo Nomen etiamnum manet urbi Cassiopae, tibi sat ea navis. Ibidem Procopius, de Scylaeo oppido agens, ac nugas esse ostendens, eo loci mulierem specie ferina eralitisse, cum hujuscemodi nomen acceperit ex magna, quae in ea parte freti degit. σκυλαcis, seu canum piscium vi, subdit; principio quidem consentanea rebuS D

mina imponi solere, sed famam , dum illa apud alios

circumfert homines, in eorum animis, Veri ignorati ne, errores parere, atque ita procedens tempuS continuo firmum fabulae evadere artificem, ac poetas testes Terum, quae numquam fuerunt, pro licentia eorum arti concessa sibi convenienter adsciscere; demum in exemplum trahit canini capitis nuncupationem, Corcyraeo promontorio impositam , unde nonnullis visum

est , viri οκεφάλους τινὰς ἀνα τxiti ἀνθρωπους , Illic bomines dege, e , qui caput caninum babeant. Item Κυνοσκεφαλους a Polybio Hist lib. II. appellatos reperio tumulos illos, apud quos Romanorum cum Philippo Rege atrox contigit pugna, quod canini capitis, ut ait

Interpres de suo, Amilitudinem aliquam praeferrent. Demum ut hoc etiam addam ) Procopius de classe Totilae, quae a freto Siculo ad Phaeaciam usque, nihil

nocere potuit, verba faciens, causam assignans ita loquitur: Νῖσον γάρ κ μίαν ἐν- τω διιχπλέ' οέκουμ-

SEARCH

MENU NAVIGATION