Cristophori Ehemii ... De principiis iuris libri 7. Quibus iurisprudentiam arte, methodo, ordineque tradi, propriisque finibus circumscribi posse, dilucidè ostenditur. Cum rerum & vocum indice locupletissimo

발행: 1601년

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

. PRINCIPIORVM IVRis

aqua mundum prisci nominauere, sensu percipere, atque adeo ratione cognoscere conetur,inueniet hercle ipsius partes, concordi quadam amicitia,&mutua charitate coniunctas, ita sese inuicem complecti, vidis tui nullo modo queant, nisi ab eodem a quo sunt colligatae:tantaq; arte conditas essen admirando ordine distributas, collocatasque,ac specie, figura,omniumq; motuum harmonia,&quadam συμπή ornatas,ut nulla pars huiusce generis redu- dans aut disciens possit reperiri: atque idcirco easdem semper occupare sedes, cadem retinere officia, itidem fungi actionibus, eundem denique, ad que natura factae sunt. motum seruarevi exercere.Neque Vero scientiae& disciplinae artesque uniuersae aliud profitentur aut explicant, quam prudentissimum in producendis eiusdem naturae rebus consilium, infinitamque omnib. insitam vim ac potestatem, quiconiuncta sit cum egregia quadam dispositione, aptam

Madmiranda partium copositione,inconservandis iisdem, miram prouidentiam de bonitatem:vino immerito a Zenone.

tura non artificiosa solum,sed istae urtifex dictast, consultrixo prouida utilitatu op-

32쪽

portunitatumque omnium: cium deindesoler tiam ars imitatur singendio exprimendo fruecturam, nexums reb- natura constanti

bminsitum Eadem dicenda sunt de actionibus vitae cum publicis,tum priuatis . quae si nullo iudicio, nulloqueretum priscinarum,locorum&temporu habito delectu, a nobis suscipiantur, reprehensione carere nopossunt. Ex quo fit, ut non sapientissimus silum inter caeteros sed trudentissimus esse iudicetur is, qui rerum omnium, quae vel suapte vi constant, vel a nobis geruntur Maguntur,ordinem, quoad eius fieri licet.

notare potest,ac plane animaduertere: qua 'doquidem cognitionem omnem, si uene

cessaria illa sit, siue probabilis , nihil aliud

esse constet, quam consentientem cum intellectu rerum conformationem, quendam ut sic dixerim)co sensum atque conuenientiam:atque idcirco tum demum res omnes rectesse cognoscere numquenque arbitrari, cum vel ipsarum copositionem,si ex partibus sint conflatae, Vel cum caeteris rerum generib. connexum, siquidem simplices sintvi uniformes, diligenter didicerit .rursusque nil certi aut veri comprehendere,qui eadem haec ignoret, rerumque se

33쪽

PRINCIPIORVM IVRIs

riem&ordinem, aut naturae bonitate, aut

arte ac disciplina non sit assecutus. Quapropter sae penumero mihi cogitanti, qui desset, quod nostrae aetatis homines, inpulcherrimo facillimoque Iuris ciuilis studio tam infeliciter versarentur; tadem diligen-- tius rem intuenti, ratio ipsa in hanc potis simum me sententiam duxi r ut nullam a- liam huius mali causam esse arbitrarer, quam qu)d erudite quondam, ordinate ab antiquis Iu reconsuliis tradita Iurisprudentia, in obscuram, confusa , incondi in tam , ac pene ridiculam barbariem incidis. sit,ut iam ex summis philosophis, prudentissimisque hominibus, aut nulli sint, aut certe his nostra tempestate paucissimi, qui explosa tandem inueterata illa inscitia, instauradam huius disciplinae dignitatem,

pro viribus contendant; sed potius causidici, proclamatores, rabulaeque esse malint, quam vera eruditione instructi Iureconinsulti. quales profecto veteresillos fuisse rei experientia satis comprobat, eosque saepis sime imitandos censet M. Tuli Cicero cuius in iure ciuili conatus honestissimos extitisse,nemo est qui nesciat. Verum hoe sane malum usque adeo omnium animos

34쪽

LIsER PRIMVs. 3peruastivi pleriqtie ne via quidem docerta methodo id ipsum tradi quin im experientia quadam tantummodo cognosci, ac proinde uniuersam artem eiusque paties, sine ordine aliquo dispersas dissolutasque, in perpetuam quandam seriem,&in Unam consonantiam cogi minime posse arbi rati sitiat. Quorum sententiam, tantum abest Vt intelligam, aut approbem, ut potius eos omnes qui ita sentiunt aut scribunt, Ion 'gissime a vero aberrare existin m. Principi quidem, quod caeteras artes ac disciplinas, quae muliis numeris Iure ciuili dignitate sunt inferiores, ordine tractari posse fatentur An sola Iurisprudentia principe atque regina omnium artium de scientiarii, climid fieri posse negant,eo ipse quo citeris an tecellit, spolia rein propria veluti anima aespiritu priuare nituntur quod mehercle nihil aliud est, quam ex liberalium d scipli

narum numero, atque ad coe rerum Osnni

um uniuersitate, violenter ipsam expellare atque elicere. Deinde non intelligunt multi,doctissimorum se veterum placitis, euidentissimisque rationibus ut paul pdstostendetura repugnare quarum autoritas

ita firma est, ut nullis sophistarum cauillis

35쪽

s PRINCIPIORVM IVRIS

a quoquam, ne probabiliter quidem euerti possit. Sed ex eo credo non paucis usu venire,ut tam deprauatevi corrupte de rebus

iudicent, quod illotis ut aiunt manib noconstitutis prius finibus, no cognitis prin- cipiis, non inuentis mediis, in icientias irrumpant postpositis multarum rerum cognitionibus, quarum sine auxilio fieri ne- quit,Vipei lecte aliquid aut cogite natis,aut discamus. Etenim tria esse constat, quilio ἀaninenti doctum, desperitum artis alicuius artifice reddere posse iudicantur: χatura, artem dc exercitationem; quae sese perpetuo comitari a consequi ita necesse est, ut uno ipsorum ablato, caetera frustra quaesita, vel data esse existimentur. Et quaquam natura plurimum per se valet, tamen

arte expolita paratior ac promptior essici tur ad contemplandum dc agendum:quin imo quandoque deprauata, corrigitur disciplina frequentiquei suac consuetudine confirmatur. Porio autem hic intelligi Volo , non solum cognitionem Methodi&ordinis, sed notitiam aliarum quoque artium ac disciplinarum, quarum ma Xima est ad percipiendam Iuris scientiam uti

iras quae quidem omnia ut paucissimis

36쪽

hac nostra aetate concessa sunt hominibus. ita vel praecipue Iuris ciuilis studiosis quasi fatali quodam decreto denegata videntur. Nam quot,obsecro, illorum inuenias, qui

de fine ultimovi extremo, ad quem c et ' a Ieserantur omnia, sui artis' iram pso fit tur,interrogati aut Omnino quid respondeant non habent, auc certe pei Pesaim re pondeant i clim tamen ea plius notio οnnis, in sua resoluta aediducia mincipia. non sollim artes, sed & scientiae, .eteraeque disciplinae omnes inueniantuir, ita uentisq; principiis,compositione tradantur, aut c5

tractis in unum partibus, definitione c- moriae mandentur. Iam Vero quis degenere, subiecto, seu materia in qua Iurispru- dentia versatur, ita copiose accurateqi dixit, qui di lutis partibus omnibus inuent sq; primis ipsarum elementis,si non exa- Etam,at obscuram saltem rudemque artis ostendisset effigiemὶ quod etsi uni alicui ho mini perfecte ingenio consequi, eaque omnia quae dispersia nunc sunt ae di luta, arte complecti, difficile , multis tamen re die inchoata absoluere, inuentisque aliorum

addere,no esset impossibile: idq; Κ Φuem - dmodum par erat 9 nonnulli eruditi viri

37쪽

sum; mo studio ac diligentia tentassent ali quando futurum ellet, ut integram perse ctamque huius disciplinae,&caeteris artium generibus non inferiorem quod tamen multi nequaquam seri posse arbitrantur habeternus cognitionem quandoquidem nihil tam arduum tamque difficile sit,quod quaerendori inuestiuando tandem inue

niri non queat. Eao vero cum tantam hu

ius artis confiisionem conspexissem,os re- pretium me facturum existimau i, si quae- dam progymnasmata, philosophoru mo- x ,quae ad totam Iuris ciuilis artem rectiva percipiendam attinerent, studi Quae iuuen-I uti propcinerem ex quibus veluti iactis e Lirinii/.pi misque consti O ..dcinccssa is deduci potis . Potissima

enim cuiuique rei ut Platoahquit pars, principium est, a quo si quis initio velis ,, niInum aberraiit, eum sane in infinitos postea errores incidere necesse est. Sed id quidem fion ideo faciendum esse in an

anum meum induxi ut Quod aliis detra , dici aut mihi endicem, aut solum Xomnibus aliis, quod multi summis ingeni sexquisitaque doctrina praestare non potue- vel si potucrunt, non voluere, effectu -

38쪽

rum es se polliceri ausim, sed partim quidem ut ostendam Iuris ciuilis reprehensoribus, hanc disciplinam non minusquam caeteras artes,definitis finibus circunscribi, atqueadeo certa perpetuaque methodo dc ordine doceri posse: partim vero,Vt aliorum ingenia excitem 4nflammem, ad repara dam erigendamque collapsam fere nobilissimae scientiae dignitatem. Quod si, ut spero, effecero existimabo sane non minimum me ex his honestissimis conatibus laboris praemium fructumq retulisse percepisseque Sed iam res postulat,ut institutum negocium aggrediamur.

Ordo librorum. PLacet igitur quoniam omnis disputa.

tio de elementis atque principiis Iuris ciuilis futura est, ante constituere ordinem earum rerum, de quibus dicturi sumus, ut intelligatur qua de re, qua via disseratur.

Ac prim lim quidem disquirendum esse arbitror,utrum Iuri rudentia arssit,anscientia,an vero animi qui m habitus ab arta scientis,propria disserenti eparatus. Et

39쪽

enim primi & veteres illi Iureconsulti, viis dentur esse diducti in varias sectas, ut alii quidem opinarentur , Ius esse quandam

arte cuius sententiae, Celsum, M. Tullia Ciceronem, Vlpianu dccaeteros fere omnes Iureconsultos fuisse constat. Alii credi de runt Iuris prudentiam esses sent: m:quam opinionem sectatus est Imp. Iustinianus, oui eam diuinarum ata' humanarum reria

notitiam,iusti se inivsiseientiam esse descripsit. Nonnulli deniq; quorum sententia, meo quidem iudicio, caeteris probabilior, ec Iuris peritorum scriptis, ipsique adeo veritati magis consentanea esto existimarunt Iuris ciuilis cognitione neq; ad artem, neque ad scietiam referri posse, sed esse potius quandam prudentia partem, quemadmodum: νιψ Akἱώ,id est, serendarii legum meritiam, que Iurisprudentia sola ratione. non redi subiecti ut suo loco dicam differre videtur. Huius opinionisin Platonem& Aristotelem non uno in loco sed praecipue tamen alterum in lib. de Republica,&lib. de Legibus,alterum vero in lib. De vita& moribus, ut ex multis colligi potest argumentis,fuisse nondubitatur. Quapropter cum tot extiterint de Iurispruden-

40쪽

tiar natura priscorum Iureconsultorum ac philosophorum, tamque discrepantes ententiae . dispiciendumae plane diiudicandum est, quaenam istarum opinionum omnium, veritati rerum magis sit consent ne a. quanquam ego quidem,re altius considerata, existimo penitus nullam, aut ce operexiguam tantum verborum controuersiam huic disceptationi inesse atque idcirco hos omnes,quos paulo ante comm

moraui, diuersis notis atque descriptionibus eandem rem significare exprimereque voluisse. De huius nostri seculi hominib. eorumque placitis, nil est quod certi possim affirmare:quandoquidem nunquam mihi contigerit aut legere, aut audire aliquem,

qui ex professo quidpiam de hac dubitatione diceret,scriberetve:sedpotius si ui ipsi

rum sunt quos certe perpaucos esse reor qui aliquid conati sint de ea pronunciare ac disserere, eerte opinione potius, aut leui liqua persuasione ducti, quam vera ratione di iudicio, inciderunt in ea, quae pro Veris aut verisimilibus habuerunt. Proinde si non artem sed prudentiam esse demostrauero,ordo postulabit ut inquira, ad quam prudentiae partem Ieseratur. Praeterea

SEARCH

MENU NAVIGATION