장음표시 사용
691쪽
parentes ipsius , proximi vel haeredes pro lamisaribus stonte quid offerre voluerint, accipi non vetamus, petivero aut aliquiil exigi omnino prohibemus &c. Est in sententiam Synodus Meldensis ad annum 8 s. Can. 71. In Capitulis Herardi Turonensis ad annum 81 6. Capitulo 7. de venditionibus sepulchrorum, cir de his qui pro sepultura munera exigunt, ut be
ueriter puniantur, ter distringantur. Sequuntur tandem ea quae ornando funeri subseruiunt, ut faces, cerae, luminaria, quibus adnumeranda censeo defunctorum vota, laoc est, donationes pias, quibus moribundi, N uminis clementiam emollire, & offensum Iudicem placare nituntur. Quata umque vero illustrandis exequiis impenduntur, oblationes etiam & vota defunctorum, ea
ad Ecclesiam pertinent, in qua aliquem oportet sepeliri. Sepelitur autem quilibet in sepulchro Maiorum, si quod extat. Primum enim Episcopi, deinde Reges, tandem Magnates etiam ac Principes aedes quasdam suae sepulturae caussa construxerunt, ut patet ex fundationibus Monasterioru, quorum plurima, seu ad Episcoporum, seu ad Regum exuuias condendas fuere exaedificata. Exemplum rei
istius sacri codices suggerunt, ubi legimus Iosephustatuisse, ut si quando Israelitae ex Agypto demigrarent, tum ossa ac cineres siuossicum exportarent
Maiorum sepulchris inferendos. Cum ergo sepelitur aliquis extra Ecclesiam Parochialem in Maiorum monimento, tum licet ei Ecclesiae obuentiones funerum competant: tamcn
692쪽
fraecipuo quodam iure portionem Canonicam sit vendicat Parochia, in qua coelesti pabulo solebat
refici, ut iuxta Apostolum sint consolationum socii, qui fuerunt passionum: ut rescripssit Leo tertius cap. Nos instituta , de sepulturis. Quid autem & quanta sit Canonica portio,Varii Pontifices varie definierunt, Leo III. praefato ca.
tertiam parte Canonicam esse constituit. Idem vero quasi mutato consilio, vult medietatem eorumquς Monalterio offeruntur, Parochis competere, in ep. quam scripsit ad Episcopos Dardaniae cap. re- Iitum, de sipultu a. Lucius Ill. ad praepositum de Capitulum Faventinum canonicam portionem ad quartam restringit cap. cum Aper, de sim ulturis Innocent. III. singulari priuilegio, quo liberam omnibus apud hospitalarios sepultura m decernit, edicit iisdem,ut tertiam partem oblationum Parochiis restituant, praeterquam de equis'armis, quorum nulla pars ad Parochos pertinebit, cap. in nostra, de sepulturis. Clemens III. tot pugnantes sententias ad pacem & concentum sic adducit, ut nempe mos seruetur regionum ac prouinciarum, ac ubi medietas solet persolui, soluatur,ubi tertia aut quarta,Illic nil amplius Parochi a Monasteriis expetant. cap. προtifcari de sepulturis. Legem hanc portionis canonicae Parochialibus Ecclesiis soluendae confirmauerat Bonifacius I. in Bulla quae incipit Super Cathedram, Jua nimirum lites & turbelas, quas Parochi & or-ines Praedicatorum ac Minorum inter se mouerant, salutari concordia finire tentavcrat ac compo
693쪽
Liber sicundin. 22snere. VerumBenedictus ii . Bonifacii diploma contrario abrogauit oraculo'quartam oblationum quae funeris caussa fiunt eripuit sacerdotibus, unde saeuior tempestas 5 atrocius malum in Ecclesia pacem grassabatur, donec Clemens V. antiquatam &extin Lina Bonis constitutione reuocauit, ut videre est in Clementina dudum, de sipulturu. l. 3. tit. 7.
Cum autem fertur deberi quartam funerum, id non debet intelligi de aliisEcclesiis,qua in quib. ali. quis sepelitur: si enim ipsis aliquid fuerit donatum, Canonica portio non debetur Parocho; non intela ligitur etiam de donatis Ecclesilae inter vivos, nec delegato facto pauperibus loci alicuius. Item non intelligitur deberi Parochis Canonica portio, si quid legatu illis fuerit,quod eam partem possit exaequare. Item si quid pro vasis de ornamentis Ecclesiae le-iatur, tum Canonica portio no est ex eo deducena. Hic vero restat una dissicultas , quamobrem ex cap. Conquerente de Censibus, quarta mortuariorum
dicitur Episcopo deberi,cum in funeribus nullae sint Episcoporum partes,quoru oculos, siquid suadent legis antiquae typi ac figurae ab omni spectaculo cadauerum oportet esse impollutos. Huic vero dissicultati plura possunt excogitari, quae faciant satis, primo id ex antiquo Episcoporuiure dimanasse,quorum erat quarta seu tertia quarumlibet oblationum, seu quae Parochiis seu quae Monasteriis a Caecllis contingerent. Secundo di- υ- ci potest Eliscopum olim funerum solennibus Areopagi praefuisse. Dionys Areopag. Ecclesiast. hierar. ca. '
694쪽
Gs De Iuribus re Censibus Episcoporum. . moris suisse refert mortuos ad Episcopum deferri. Sumentes,inlai mortuum ad Pontificem ducunt, quasi coronis donandum sacris i Subinde alias a nectit ceremonias, quibus ipsi Praefules fungebantur,inter iusta persoluenda. Tostea n iit,venerabilis Prasul precem super eo Facratissimam peragit nita prece osculatur Disivus mortuum,m omnesponi illum. postquam omnes inculati fiunt, infundit Pontifexmortuo oleum. Ex his ergo liquet solitum fuisse Episcopum
funeribus interesse, & mortuum expectare in loco sepulturae designato. Eam consuetudine fulcire vi- Concit.Triburiense Can. is. Vbicum' temporum vel locorum facultas tulerit, pud maiorem Ecclesiam, bifl-des est Epistopi, sepultura celebrentur. Concludendum hoc caput Graecorum more in exequiis recepto de quo ita Gerlachius. Aliquo mortuo , cognati exequias , eo anno sepius e lebrant , magnis sumptibus in ea celebratione, omnis generis legumina , m varia genera rerum pistarum, eam dino optimo ante acrarium ea copia afferuntur, ut
omnibus, qui sunt in templo Aufficerepsiηt. sal eri σ
τresbyteri ad ea sacra conuenientes, cum paucis schoL- stiris eanunt multiplicis crucis signatime utentes, oee. Ultra funera & exequias nil tento scis enim amice