Tales of the civil war from Caesar's commentaries: Adapted [for the use of ...

발행: 1894년

분량: 123페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

33쪽

erat. Ex quibus unam conscendit et nactus turbidam tempestatem prosectus est auxilioque tempestatis ex conspectu abiit. assilienses arma tormentaque ex oppido proferunt, pecuniam ex publico tradunt.

Caesar duas ibi legiones praesidio relinquit; ipse ad urbem proficiscitur.

Isdtim temporibus C. Curio in Africam profectuso Sicilia appellit ad eum locum, qui appellatur Anquillaria. Obsidere Uticam valloque circummunire instituit. Erat in oppido multitudo insolens bolli diutumitate otii. taque de deditione omnes

iam palam loquebantur. Haec cum agerentur, nuntii praemissi ab rege Iuba venerunt, qui eum adesse cum magnis copiis dicerent et de custodia ac desun-sione urbis hortarentur. Huic simultas cum Curione intercedebat, quod tribunus plebis legem promulgaverat, qua lege regnum ubae publicaverat. Ex perfugis quibusdam audit Curio Iubam revocatum finitimo bello restitisse in regno, Saburram, eius praefectum, cum mediocribus copiis missum Uticae appropinquare. His auctoribus temere credens proelio rem committere constituit. Equitatum omnem prima nocte ad castra hostium mittit ad flumen Bagradam, quibus praeerat Saburra. Equites missi nocte imprudentes atque inopinantes Numidas aggrediuntur et magnum eorum numeruit interficiunti

34쪽

Curio cum omnibus copiis quarta vigilia exierat. Progressus milia passuum sex equites conVenit, rem

gestam cognovit Equites sequi iubet sese iterque accelerat. At illi itinere totius noctis confecti subsequi non poterant, atque alii alio loco resistebant. Iuba certior factus a Saburra de noctum proelio duo milia equitum, et peditum eam partem, cui maxime confidebat, Saburrae submittit; ipse cum reliquis copiis elephantisque sexaginta lentius subsequitur. Saburra copias equitum peditumque instruit atque his imperat, ut simulatione timoris paulatim cedant ac pedem referant. Curio hostes fugere arbitratus copias ex locis superioribus in campum deducit. Dat suis signum Saburra, aciem constituit et circumire ordines atque hortari incipit. Non deest negotio Curio suosque hortatur. Ne militibus quidem ut defessis, neque equitibus, ut paucis et labore consectis, studium ad pugnandum virtusque deerat; sed hi erant numero ducenti, reliqui in itinere substiterant.

Hostium copiae submissis ab rege auxiliis crebro augebantur nostros Vires lassitudine deficiebant, simul ii, qui vulnera acceperant, neque acie excederenoque in locum tutum referri poterant, quod tota

35쪽

acies equitatu hostium circumdata tenebatur. Hortatur Curionem Cn. Domitius, praefectus equitum, ut fuga salutem petat atque in castra contenda At Curio numquam se amisso exercitu in Caesaris conspectum reversurum confirmat atque ita proelians interficitur. Equites ex proelio perpauci se recipiunt. Μilites ad unum omne interficiuntur. His rebus cognitis arcius Rufus quaestor in castris relictus a Curione cohortatur suos, ne animo deficiant. Illi orant atque obsecrant, ut in Siciliam navibus reportentur. Pauci lenunculi ad ossicium imperiumquo conveniebant. Sod tanta erat completis litoribus contentio, qui potissimum ex magno numero Onscenderent, ut multitudine atque onere nonnulli deprimerentur, reliqui hoc timore propius adire tardarentur. Quibus robus accidit ut pauci milites in Siciliam incolumes pervenirent. Reliqua copia missis ad Varum noctu legatorum numero centurionibus sese ei dediderunt. Quarum cohortium milites postero die ante oppidum Iuba conspicatus suam esse praedicans praedam magnam partem eorum interfici iussit, paucos electos in regnum remisit. Ipse diebus post paucis se in regnum cum omnibus copiis recepit.

Dictator habet comitia Caesar, consules creantur

Iulius Caesar et . Servilius. Cum fides tota Italia

36쪽

esset angustior neque creditae pecuniae OlVerentur, constituit, ut per arbitros fierent aestimationes possessionum et rerum, quanti quaeque earum ante bellum fuisset, atque eae creditoribus traderentur. Hoc et ad timorem novarum tabularum tollendum minuendumque, qui fere bella e civiles dissensiones sequi consuevit, et ad debitorum tuendam existimationem esse aptissimum existimavit. Itemque

nonnullos ambitus Pompeia lege damnatos illis temporibus, quibus in urbe praesidia legionum ompeius habuerat, in integrum restituit. His rebuae seriis Latinis comitiisquo omnibus perficiendia undecim dies tribuit dictaturaque se abdicat et ab urbe proficiscitur Brundisiumque pervenit.

Eo legiones duodecim, equitatum omnem Venire iusserat. Sed tantum navium repperit, ut anguste quindecim milia legionariorum militum, sexcenti equites transportari possent. Hoc unum Caesari adceleritatem conficiendi belli defuit. Pompeius

annuum spatium ad comparandas copias nactus, quod vacuum a bello atque ab hoste otiosum fuerat, magnam classem coegerat, legiones enecerat civium Romanorum novem, frumenti vim maximam

comparaverat. Hiemare Dyrrhachii, polloniae omnibusque oppidis maritimis constituerat, ut mare transire Caesarem prohiberet, eiusque rei causa omni

39쪽

ora maritima classem disposuera Caesar, ut Brundisium venit, contionatus apud milites, Onclamantibus omnibus, quodcumque imperaVisset, se aequo animo esse acturos, naves solvit. Postridie terram attigit Cerauniorum saxa inter et alia loca periculosa quietam nactus stationem, et ad eum locum, qui appellabatur alaeste, omnibus navibus ad unam incolumibus milites exposuit.

Expositis militibus naves eadem nocte Brundisium a Caesare remittuntur, ut reliquae legiones equitatu que transportari possent. Sed serius a terra pro-

Vectae me neque usae nocturna aura in redeundo

offenderunt. Bibulus enim Corcyrae certior actus de adventu Caesaris inanibus occurrit, et nactus idiciter triginta omnes incendit eodemque igne nautas dominosque navium interfecit. Hoc confecto negotio litora Omnia longe lateque classibus occupaVit.

Μ. Octavius cum iis, quas habebat, navibus Salonas pervenit oppidum oppugnare instituit. Est autem oppidum et loci natura et colle munitum. Sed cives Romani, cum essent infirmi ad resistendum propter paucitatem hominum, ad extremum auxilium descen-

40쪽

derunt servosque omnes puberes liberaverunt. Octavius quinis castris oppidum circumdedit atque uno tempore obsidione et oppugnationibus eos premere coepit. Illi nacti occasionem meridiani temporis in proxima Octavii castra irruperunt et Octavium in

naVes confugere coegerunt. Iamque hiems appropinquabat et Octavius desperata oppugnatione oppidi

Dyrrhachium sese ad Pompeium recepit.

L. Vibullium Rufum, ompei praefectum, pro uis boneficiis Caesar idoneum iudicaverat, quem Ummandatis ad Cn. Pompeium mitteret, eundemque apud Cn. Pompeium auctoritatem habere intellegebat. Vibullius ad Pompeium contendit, ut adesse Caesarem nuntiaret. Pompeius erat eo tempore in Candavia iterque ex acedonia in hiberna Apolloniam Dyrrhachiumque habebat. Sed re nova perturbatus maioribus itineribus Apolloniam petere coepit, ne Caesar orae maritimae civitates occuparet. At ille Oxpositis militibus eodem die Oricum proficiscitur. Quo cum Venisset, L. Torquatus, qui iussu Pompei oppido praeerat, portas aperuit et se atque oppidum Cassari dedidit. Recepto Caesar Orie nulla intemposita mora Apolloniam proficiscitur. Eius adventu audito Apolloniates ad Caesarem legatos mittunt oppidoque recipiunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION