Friderici Giannetti ... Cosmus philosophicus seu Aristotelicae philosophiae vniuersalis explanatio in commodum studiosae iuuentutis edita definitiones descriptionesque ... studio Francisci Cionaccii Tomus quartus, libros De ortu, & interitu, & De ani

발행: 1691년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

a6 De Generati O Corrupti surda , quae adducta sunt contra primam sententiam de existentia , ut i

per se patet 3 ergo nequit salvari magis educi per magis uniri. Denique magis uniri nihil aliud sonat , quam

uniri tenacius; sed calor magis intensus non unitur tenacius subjecto , quam calor remissus , experienti enim docet, quod remoto igne calefaciente desinit statim calor summus, seu intensius , cum diutius perseveret

remissus in quovis ealefactibili , ergo

calor intensus non magis unitur.

Prob. III. quod non recte salvetur intensio per abiectionem contrarii. lPrimo quia si in hoe consisteret intensio, nunquam post et fieri nisi per talem abjectionem , sicuti quia esse hominiS consistit in animali rationali , nunquam potest esse homo, nisi sit animal rationale r sed potest fieri intensio , imo fit de facto sine

abjectione contrarii; ergo, &c. Min. Patet , nam in omnium sententia lux Contrarium non habet, & tamen intenditur in aere per majorem luminosi corporis applicationem : charitas intenditur in anima justi , & tamen non habet contrarium, quod

ex illa ex llat: ergo, dcc. - Prob. '

122쪽

n p. II. I. a Prob. iam lv. quod intensio fiat per additionem gradus ad gradum. Virtus qualitatis nihil aliud est, nisientitas ipsius qualitatis; cum enim qualitas fit virtus , non datur virtus virtutis, alioquin daretur processus in infinitum: sed in intensione augetur virtus qualitatis : ergo augeturentitas qualitatis. Confirm. quia ex eo dieitur aliquid magis , di minuS tale, quia plus, vel minus habet de qualitate, ut patet in luce, calore, in charitate, scientia, tvc. ergo intensio qualitatis fit per additionem

qualitatis. Hoc non obscure videtur sensisse ipse D. Thom. a. a. quaest. 24. art. 4. ad dicens. Dicendum qu)d quia tam dixerunt eharitatem non augeri secundum suam essentiam, sed solum secundum radicationem in subiecto, vel seeundum femvorem e sed hi propriam vocem ignorave runt: ctim enim accidens sit, ejus esse est inesse. Unde nihil est aliud ipsam secundum e sentiam augeri, quam eam magis in 'subiecto , quod est magis eam rialeari in subiecto. Similiter etiam ipsa essentialiter est virtus ordinata ad actum ς unde idem est ipsam augeri secundum essentiam, Oinam habere sicaciam ad producendum ferνentioris dilectionis actum.

123쪽

De Generat. Θ Corrupi.

Ob. I. Si dulci addatur amarum , minus sentitur dulcedo, quam quando haec est pura amarities; ergo pariter dici potest, calorem esse magis intensum consistere in hoc, quod sit magis depuratus a frigore.

Resp. Ex dictis superius satis patet

responsio ad hanc dissicultatem, nam cum fiat de facto intensio charitatis, dc gratiae in anima iusta, in qua scilicet, non est peccatum contrarium, liquet intensionem non consistere in

depuratione a contrario.

Ob. II. cum Durando. In motu, dum mobile acquirit terminum ad quem , deserit terminum a quo: sed in motu intensionis terminus est v. g. calor minor 3 ergo dum subiectum acquirit majorem , relinquitur, seu destruitur minor. Res p. Distinguo minorem e terminus a quo est calor minor formaliter

concedo , materialiter, nego minorem , dc consequentiam. Terminus

igitura intensionis est calor, non qua calor est meteri aliter, sed quatenus minor est, nimirum in quantum, dicendo privationem ulterioris caloris , constituitur in illa denominatione minoris , & quia addendo

124쪽

Di p. II. Quast. L apalium caloris gradum , cessat illa privatio in priori calore , subiectum non relinquit calorem praeexistentem, sed habet illum sine privatione, quae peradditionem alterius cessavit, atque adeo cessat non materialitas, seu entitas praeexistentis caloris, sed formalitas illa minoritatis, quae constituebatur per privationem , sicuti cum ex minus divite fit quis magis di ves, relinquit non praeexsistentes divitias, sed desinit esse illa denominatio minus divitis, dum expellitur privatio per asditionem aliarum divitiarum. Ob. III. Si intensio fieret per additionem gradus ad gradum, spatio unius horae producerentur infiniti gradus caloris, di ita calor esset infinite intensus sed hoc est absurdum ;crgo, dcc. Sequela probatur, quia singulis horae partibus produceretur Unus gradus: sed partes horae sunt , infinitae ; ergo produceretur horae

spatio infinitus calor . .

Resp. Negata sequela, nego pariter minorem ipsius probationis, ut enim patet ex dictis in Physica componitur tempus ex instantibus inditivisibilibus, sicuti ex punctis physicis ccmponitur continuum , & conie-B 3 quen-

125쪽

3o Be Generat. O corruptiquenter horae instantia licet virtuali. ter in infinitum divisibilia sint, sunt tamen realiter indivisibilia,&finita. Quaeres an tales gradus intensionis lfnt honiogenei, vel heterogenei . Res p. este homogeneos . Batio est, quia nulla est necessitas asserendi ipsos esse heterogeneos , seu dissimiles, ut enim intelligatur calor deminus intenso fieri magis intensus, susticit si intelligantur gradus omnino similes. Rursus ad hoc ut quantitas de minori fiat maior , sufficit, ut addatur ipsi pars omnino similis; ergo ut calor de minus intenso fiat magis io renius, susscit si addatur ipsi gradus omnino similis tr ergo tales gram dus intensionis sunt homogeneri

Quanam qualitates sent capaces intensionιs.

Divisionem qualitatis attulit Arist. ltum in Praedicamentis, tum in s.

Metaph. e. i . hic obscurius, ibi clarius. Quatuor ejus species, & unaquamque in duo membra divisam enum . ravit, scilicet dispositionem, & ha- ibitum naturalem: potentiam , & im

126쪽

Disp. II. Quaest. II. 3Iqualitatem: figuram , dc formam. Dispositio cut ait idem Philosophus s. Metaphi sic. c. I9. est ordo

habentis partes. Potest hoc accipi, vel improprie, vel proprie. Accipitur improprie, si nomine ordinis intelligatur ipsa ordinis relatio, quae resultat inter partes rei, quae partibus constat . Accipitur proprie, si nomine ordinis intelligatur rei totius constitutio, & quasi forma conlurgens in toto ex collocatione partium suis locis. - Ηabitus est forma iacilitans poten tiam ad operandum . in hac significatione semper est qualitas , & sub hac ratione primam speciem qualitatis constituit . Potentia est principium proximum

eonnaturale agenti creato aci aliquid

agendum, ut intellectus , de voluntas in homine. Impotentia hic non sumitur pro negarione potentiae; negatio enim non modo. ad genus qualitatis non pertinet, sed neque ad ullum genus entisi ted accipitur pro infirma p tentia . seu pro imbecillitate ad age dum , vel patiendum, ut est imbecillitas oculi ad videndum, imbeciblitas memoriae ad retinendum .

127쪽

3a De Generati O corrupti Passio est qualitas transiens per alterationem sensibilem producta e. g.

rubor vultus ex verecundia . .

Passiva, seu passibilis qualitas est illa qualitas , quae per sensibilem alterationem producta diutius perseverat, sizest calor ab igne per alter tionem productus in aqua, ligno, dcc. Figura est quidam modus resultansiis corpore ex terminatione magnitudinis e. g. quadrata , trilatera, rotunda, dcc.

Forma est figurae pulchritudo, feci ipsa mei figura pulchritudinem inci

Dico. solae qualitates primae, Sc te tiae speciei sunt capaces intensioniS. Prob. quia solae qualitates primae,& tertiae speciei habent omnia requisita ad latitudinem intensiva mi ergo illae solae sunt intensionis capaceS Antecedens prob. nam requisita ad latitudinem intensivam sunt; primo fieri per proprias actiones, & non per dimanationem naturalem; aut si di manent, quod habeant contrarium,a' quo possint impediti, dc minui; secundo quod ex vi suae rationis essentialis non importent indivisibilutatem repugnantem latitudini intensivae

128쪽

Dij. m. cuaestio I. suae: sed haec habent qualitates primae, & tertiae speciei tantum , quae propterea reddunt subjectum modo magis, modo minus tale, ut patet in habitibus scientiae, artis, dc similibus ; in pulchritudine , sanitate, calore , &c. econtra vero secunda, &quarta species carent praedictis requisitis, ac propterea non possunt reddere subjectum modo magis, modo minus tale, sic intellectus , uoluntas,&aliae potentiae non faciunt rem modo magis, modo minus intellectivam, & volitivam ; figura triangularis manens triangularis non facit modo magis, modo minus triangulare 3 ergo non sunt intensionis ca-

DISPUTATIO III.

De Iutatione .

CVm elementa , nempe terra , aqua, aer , dc ignis pugnando ad invicem, di sese mutuo frangem do ad certam quamdam qualitatum temperiem rediguntur , quae formam substantialem a formis elementorum specie diversa exigit, tunc fit mixtio,

129쪽

34 Generat. O corrupti& corpus, quod tali forma insormatur, Locatur mixtum: ipsa vero elementa dicuntur miscibilia. De mixto, l& mixtione agemus in praesenti , de

quibus in secundo libro tractat PhilolophuS.

Quid sit mixtum, O mixtio.

DIco Primo mixtum est ens mobile

ex mi cibilibus alteratis sub nova forma substantiali unitis constans . Dicitur ex miscibitibus alteratis , idest ex su stantiis elementorum .d quae virtute ,& secundum qualitates remanent . In hoc differt mixtum proprie tale ab elemento, in quod aliud elementum transmutatur, e. g. dum aertransmutatur in ignem , non rema- net aer in igne iecundum proprias virtutes, & qualitates, licet enim ia :igne remaneat materia aeris affectae calore , tamen calor ille non est pr-prietas aeris , nam est in igne calor sin pliciter, cum in aere non esset Ca- , lor simpliciter sed calor humidus, 'scilicet sub tali modo essendi. Dicitur sub nova forma Iubnantiali unitis r uti melligatur elen ema , ex quibus sit mi Atum corrumpi substat tialiter, & i

130쪽

informari unica forma'. In hoc disefert mixtum proprie ab aggregato, seu mixto per accidens, quod conflatur ex mera positione locali multorum simul corporum retinentium proprias formas , ut patet in acervo tritici, arenae , dc similibus . Dico II. Nixtio est generatio mixti ex miscibilibus alteratis. Dicitur generatio , ut distinguatur a mera unione , &confusione plurium, ut dum fit pharmacum ea conius One plurium lapidum, herbarum, dcc. Dicitur ex MVE hilibas alteratis, idest praevia ipsorum

alteratione redactis ad temperamentum exigens novam formam substantialem juxta id, quod inquit Arist.

lib. I. de generat. Cap. Io. de mixtione, quod sit mise tum alteratorumisio. Dixit potius, non corruptorum , ut insinuaret miscibilia non omnino perire, sed, licet corrumpantur quoad proprias firmas, manere virtute, dc secundum qualitates non integras, sed remissas . Ex dictis colligitur ad mixtionem proprie talem quatuor requiri. Pr,mum est , ut miscibilia sint, mutuo activa, & passiva, ita ut possint se mutuo corrumpere. Secundo ut mi-B 6 1Obi-

SEARCH

MENU NAVIGATION