Friderici Giannetti ... Cosmus philosophicus seu Aristotelicae philosophiae vniuersalis explanatio in commodum studiosae iuuentutis edita definitiones descriptionesque ... studio Francisci Cionaccii Tomus quartus, libros De ortu, & interitu, & De ani

발행: 1691년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

'Meteoris cap. III. dia est stigida tum quia adipaeam nee calor ignis, nec radii solaris reflexio penetrant, tum etiam propter vapores, qui cum sint aqueae naturae, a que adeo frigidi, δc in ea aeris parte consistant, reddunt regionem illam frigore affectam, tum denique quia Auctor naturae sua, qua mundus gubernat , providentia peculiari xore ipsam ditavit , ut ad pluvias, α alia ad generis humani conservationem necessaria procreanda , redderet aptiorem, His positis. Meteora ignita dicuntur, qu ς flamma concipiunt, aut flammam repraesentant, ut sunt cometae, lanceae, C

prae saltantes, sydera discurrentia, fu, Eura, fulmina, tonitrua, ignis fatuus, ignis lambens, Castor, Pollux,& Helena, de quibus singulis agendum est.

De Cometis .

Cometa alius est coelestis , alius

sublunaris. De coelesti agemus infra, nunc explicare libet sublun, rem. Fit cometa sublunaris, quando magna copia exhalationis unctuo-

142쪽

sae, & pinguis vi caloris solaris , reailrorum ad su premam aeris regionem attracta concipit flammam , aut propter suam opacitatem , solares r

dios reflectit, & instar novi syderis

fulget. Fieri infra lunam cometas aliquos elare demonstrat paralaxis , quam habent valde maiorem , quam h beat luna. Aliquos eorum fieri per accensi nem , alios vero per radiorum solarium reflexionem dubitari non posse videtur, nam variis temporibus, de nostris praeeipue, quibus plures vidimus, non semel observatum est, quod aliqui caudam modo ad unam, Diodo ad aliam coeli partem iuxta varium solis aspectum verterunt, itant singulis noctibus eadem periodo,

di ordine hanc mutationem facerent, quod sane non aliunde contingere Potuit, nisi ex eo, quod fecundum est versitatem solaris aspectus diversa febat radiorum reflexio. Alii vero caudam semper ad eamdem corii partem habuere conversam , quod

Utique non accidisset , si per solaris radii reflexionem fuissent constituti Quare lignum evidens est , quod

erant

143쪽

43 De aueteoris cap. III. erant facti per accensionem materi . Cometarum aliquot etiam fieri in regione coelesti certissimum est; nam eorum quidam observati sunt habere paralaxim longe minorem,

quam luna , & sol , imo ab ipsa luna , di sole ocultabantur; quae utique fieri non potuissent, si infra

coelestem regionem extitissent. Duplici pacto fieri possunt hi coelestes

cometae: primo si multae partes primi eoeli , scilicet planetarii , quod fluidum est, addensentur, sic addensatae , lucem reflectant: secundos Angelorum ministerio plures ex minoribus planetis, quales sunt illi, qui a Galilaeo , & aliis fuere obse vati , simul conglobentur , prater Communem ordinem naturae, & se conglobati velut quoddam magnurasydus constituant: . hoc fieri consuevit, cum Deus ad praenunciandas futuras calamitates hos veluti prodro. mos praemittere dignatur, ut imminentis cladis homines praescii a suisse retrahant vitiis, propter quae imis humanum genus ira Dei desaevire

parat.

Figura cometarum varia est, sed ut plurimum sunt , . vel criniti, vel

144쪽

De Meteoris cap. III. 4s

barbati, vel caudati. Criniti dicuntur cum radii quidam instar crinium, ipsum cometae discum comitantur: barbati dicuntur qui breviori radio- rum diffusione ex una sui parte harbam praeseserunt : caudati sunt qui longiori diffusione radiorum ex una sui parte caudam ostendunt . . crinitus barbatus caudatus Motus cometarum aliquando est regularis iuxta motum coelorum , ut patuit in cometa anni Is 33. qui ab occidente in orientem regulari

periodo serebatur, & in aliis, qui similem motum habuisse sunt observati. Id fit cum cometa est coelestis. Aliquando veto irregulari mo- tu huc , dc illuc fertur ; di hoc sequitur quando cometa est sublunaris, C pra

145쪽

so Meteoris cap. III.

praesertim si per accensionem Distus

sit, materia enim illa , Etpote levisses ma facile locum mutat. Praesagiunt cometae siccitates,mo hos, intemperies, mortes virorum Principum, bella, seditiorres, mutationes regnorum, & alia sit milia, ut experientia plurium saeculorum demonstravi , & nostris temporibus abunde observare potuimus; com ta enim magnus , qui anno circiter I 663. apparuit, & per annum fethduravit, omnes Europae Regias fir-nestavit, dc eorum, quae adhuc vigent, bellorum . pra nuneius fuit. Alter, quem vidimus tribus abhinc annis eas ingentes clades praesagiit, iquas Deo duce Romanus Imper, ltor Turcarum regnis intulit, alia Lque in Gallia Anglia, Sicilia, Liguria, & aliis regionibus turbas, dc mutationes demonstravit. Ratio cur

ista praesagiunt est, quia, si sublunares sint, coalescunt ex magna fie- carum exhalationum copia, quibus

aer plenus est , quae exhalationes humori bilioso, in colericis praeeipue excitando , oc augendo, sunt aptissimae, quare huiusmodi homines quodam ebullientis humoris aestro corro

146쪽

De IIeteoris cap. IV. IIpti , in quemdam quasi furorem ruunt, & ad ciendas turbas , motus , dc alia huiuimodi incumbunt , ac etiam non raro quidam ex ipsis insaniunt. Pessimae pariteri qualitatis exhalationes praedictae inficiunt aerem , qui respiratus valde nocet complexionibus,& praesertim puerorum , & virorum Pt incipum, qui delicato prae aliis v, vendi generi assueti minus resistunt. Si vero fuerint coelestes producunt in inferiori orbe magnas mutationes, excitando vapores, & exhalationes, quibus inficitur aer , & ab aere temperamentum corporum , praesertim delicatiorum , qualia sunt virorum Principum, puerorum, S similium, qui propterea facilius veneficae qualitati succumbunt .

CAPUT IV.

De flamma , trabe , dracone volante, se.

FLamma dicitur exhalatio quaeis

dam vel accensa , vel lucem reflectens , quae undique tam in longum , quam in latum fere aequaliter expansa non habet figuram alterius rei, quam flammae, quae expanditur dum in agris stipulae accendun-C a tur

147쪽

sa ne Meteoris cap. IV tur, quae proinde nomine flammae

nuncupatur.

Trabs est exhalatio vel accensa, vel lucem reflectens, quae in longum horizontaliter, seu transversaliter protenditur .Fax est exhalatio consimilis trabi, sed verticaliter, seu una ext semitate coelum , alia terram respiciens. Draco volans dicitur cum consimilis exhalatio protenditur in longum , sed in medio est latior, ilici ca suas extremitates attenuatur, &obliquo motu huc , & illuc discurrens yeluti volare consuevit. Capra saltans est exhalatio, Vel accensa, vel lucem reflectens, quae lon- .gitudinem majorem latuudine habens , habet ad latera nonnullas sui partes non persecte cohaerentes reliquis , quae propterea videntur quasi scintillae, seu pili caprarum; dc quia illa scintillatio ipsam veluti saltitantem apparere facit, propterea capra saltans noncit patur. Stellae . cadentes , seu discurrentes fiunt, cum exhalatio tenuissima in longum protensa verticaliter accenditur in superiore sui parte, & successive magna velocitate reliquas inseri in

148쪽

feriores partes inflammat eo modo, quo dum sumus lucernae extinctae, suppositae alteri accensae inflammatur velocissime, & exstinctam lucernam accendit , videtur flamma descendere , cum vere non descendat,

sed materiam illam successi vh com- Durat. Fieri etiam alio pacto possunt tales stellae, cum videlicet glo- huius quidam exhalationis a frigore nubium superexistentium truditur deorsum dum motu illo violento fertur versus terram , calefit magis , &magis, donec inflammatur, & ita veluti cadens stella conspieitur: hujus modi stellae fiunt ut plurimum in

infima regione aeriS. Ignis fatuus fit, cum exhalatio tenuis, & viscosa ex corporibus pinguibus elevatur, tr in hac infima regione permotum , aut collisionem intendi- tur, de huc, illucque facillime sertur adeo, ut ad quemlibet aeris motum moveatur. Uidentur hu)usmodi ignes frequenter in caemeteriis, patiburis, ct aliis locis, ubi tales stimositates

ex corporibus mortuis extrahuntur.

Ignis lambens est flamma quaedam, quae crinibus hominum, &equorum aliquando adhaerere conspicitur. Fit

C a haec

149쪽

s Meteoris cap. V. haec ex subtilibus, dc viscosis exhalationibus, quae ex corpore erumpentes attritu , vel motu accenduntur: quia tamen rarissima, seu tenuissima est talis flamma , non nocet quidquam. Castor , Pollux, de Helena sunt quidam ignes, qui in magnis praecipue tempestatibus apparent nautis, qui, eos vulgari vocabulo qppellant L ee di S. Elmo. Si sit unus dicitur Helena: si duo appareant, dicuntur C stor, & Pollux. Fiunt autem ex s mositatibus, seu exhalationibus, quae magno aeris, dc aquarum attritu accenduntur, quae si huc, & illuc discurrant, praesagiunt tempestatem duraturam, quia signum est exhalationes esse in motu : si vero circa navem, aut antennas consistant, praesagiunt brevi quietaturam tempestatem , cum ostendant exhalationes iam quiescere.

De tonitru , fulgure, O fulmine.

Tonitru est fragor, seu vehemens

sonus, qui oritur ex subita r re factione siceae, dc conglobatae exhalatio-

150쪽

lationis , quae per nubem discurrit,&ad ejus latera impingit. Vt hoc facile intelligatis, scitote, quod dum exhalatio sicca , & calida sursum sertur , transitque per mediam aeris regionem , aliquae ipsius: parteS a nubibus, ibi coactis intercipiuntur, dcsastuntur: sic idterceptae per anti pςristasim conglobantur , dc magis incalescunt , donec ea magis , ac magis angente nubium frigore, huc de illuc moventur , de subito rarefactae frag*rem edunt: eo pacto, quo dum raresit pulyis tormentarius , dc exilite. bomoardat, sonum edit . . Fulgur fit cum exhal tio illa ignem concipit, ili nubis latera, perrumPons egreditur , videtur enim prius illa coruscatio,. quam audiatur: tonitru quia lux vel iud propagatur, quam

Fulmen est exhalatio eiusdem na- turae , fra in magna copia, quae ignem concipit, . dc subito impetu nubem disrumpit; quare .sulgur , fulmen, non alio distinguuntur, nisi . quod i fulgur dicitur minor exhalatio, fulmen Vero. maior.

SEARCH

MENU NAVIGATION