장음표시 사용
61쪽
as Τ i T. I. Co M s. I I. praeparatione animi, & habitualiter dependeret a voluntate eorum, qui in futurum nascerentur . Et in casu res essent tantum sub supremo dominio Dei. ra. Ita pariter non esset Dominus rerum, quae, quia nullius sunt, qui sciri possit, censentur esse primi inventoris, si ipse prius eas inveniret. Posset tamen illis uti: vel, quia essent Pontificis, ad quem
spectant res, quibus Fratres utuntur; vel, quia nullius essent. Quatenus vero non essent Pontificis, deberet eas cedere ei, quem primo cognosceret, utpote vindicanti illas sibi eodem jure, ac si ipsemet prius invenisset et inventio enim facta a Fratre non ponit impedimentum, quod illi debeantur.
62쪽
An Paupertas Fratr. Minorum excludat dominium rerum
1 Dominium rerum, quarum usus es Fratribus licitur, non est apud imor , S n. II. a in Mur rerum consumptibilium fit separabilis a dominis s. Fundamenta sententiae negotiτε .a A mativa resoluta ,s vfur furis duplex. 6 Dominium duplex in germano , S improprio signimato.
63쪽
α Τ i T. I. C o M MILL ia Neque Fratres in particulari, neque Religio Minorum in communi habeat rerum dominium . I a Fratres nequeunt res in judicio repete
13 Feccatumstroprietatis ,-in pliei u facti potes a Fratribus committi.r4 Cura Superiorum in concedendo rerum Uu Fratribus particularibus.
a UM omnium rerum dominium n. . t quarum usus Fratribus Minoribus est permissus,) ubi dantes sbi illud non asservarunt, sit apud Sedem Apostolicam, vel Romanum Pontificem, juxta text. in cap. Exiit s. Ad haec cism ' irer , de vere. An . in 6. ibi. Omnium utensibum, S librorum, ae eorum mobilium praesentium, S futurorum, quae, S quorum sinum facti , scilicet ordinibus , vel Fratrihus ipsis liceat habere, proprietatem, S δε- minium squod Sfel. record. Innocentius Papa IV. praedecessor noster feeisse dignoscitur in Nos , ἐπ Romanam fecissam punὰ , S liberὰ pertinere, hae praesenti Constitutione in
perpetuum valitura,sancimus 3 Sequitur eos, nec rerum, quae solo usu consumuntur,
ut panis, vini, &c. dominium habere, sed
64쪽
PAUPER. FR. MIN. 29 sed simplicem dumtaxat usum facti. I. Unde in casu dissicultas pendet ab alterius resolutione, an nimirum usus licitus rerum unico usu consumptibilium sit separabilis ab omni dominio, & iure proprietatis .
a. Quod separabilis non sit, legitur in
Extravag. Dam XXII. Ad conditorem de verb. signis. In qua Pontifex renunciat omni dominio rerum, quae usu consumuntur, quarum usum Fratribus lieet habere& absolute docet in rebus usu consumptibilibus simplicem facti usum non posse separari ab usu juris, & domi
Huc accedit prima ratio apud eum: nam dominium in eo stat, quod dominus possit rem destruere et ergo Franciscanus, qui potest panem V.g. sibi datum comedere , vel non comedere, vere est dominus illius panis s alias non licite uteretur, quia sne jure utendi. Secunda. Uti praesupponit, quod eum usu salva sit substantia rei, & abuti exigit, quod cum hujusmodi usu rei substantia consumatur et ergo quia Franciscanus usuranem destruit, illo non utitur, sed ab titur : abuti enim nihil aliud est, quam,
65쪽
uti contra naturam usus, Sc substantiam rei destruere, & dominium exercere. Et hinc, posita per Ioannem renunciatione dominii similium rerum usu consumpti-hilium, sequitur, tam dominium, quam usum remanere in Religione : dominium in Religione in communi, usum vero in Religiosis in particulari . .
4. Verum, quod usus simpIςx facti separari possit, & de facto separetur ab usu
juris, & dominio, etiam in rebuS, quae usu consumuntur, nulli debet esse ignotum. Etenim Filii- familias utuntur Parentum bonis, & cibis, in quorum bona ius nullum habent: & servi utuntur cibo,& vestimentis a Domino concessis ad eorum nutum sinε ullo jure. Quod extra controversiam videtur esse, & ab intelligente terminos innegabile. Unde jus civile F. de acquirenda posses. l. quidquid, dixit. xuidquid Filius amilias habet ex peculio ,sλὰ cibaria snt . τὰ vestes , sive pecunia , vel alio, quα usu consumsutur , folismhabet Uumfacti, os dominium, seis proprie eas residet apud Patrem. Et Glossa in eost. non dicatiis 1 a. q. I. Sed numquid vestis est fus, quam habet ' vel, numquid dicitur ρὐ- ere res temporaler, vel Qestim ρ Nos τμ
66쪽
PAUPER. FR. M N. 31 detur, quia vesis, quo semper utitur fervus, de peculio domini est: β. de peculis id ves mentum, sed fervus non possideat ea, quae sunt in peculio. Qui tamen rebus illis licite utitur, quia de voluntate, S permissione eorum, qui sunt domini. Ita in proposito dicendum. s. Ut autem objectis ex adverso fiat satis , primo distinguendus est duplex usus juris et alius est usus juris civilis, s politici , qui duo includit Ι. Posse se defendere , etiam civiliter contra quemcumque invasorem . II. Posse rem in judicio , & exirhrepetere a retentore, oc occupante.
Secundus est usus juris naturalis , facharitatis qui aliis terminis dicitur usus rei licitus, five non prohibitus estque omnino distinctus ab omni specie dominii , vel proprietatis , quem alii appellantasum purὸ possivum, contradistinctum ab usu activo, & potestativo, sumpto nimirum pro jure , seu libera facultate utondi inim pedibili ab alio praeter legem honest iis , seu non ligabili per voluntatem ait
6. Propterea ad oppositum ex Joanne dicimus , Pontificem usurpasse dominium in sensu improprio , prout hoc importat
67쪽
ax T I T. I. CONs. III. destructionem rei; non vero in propria acceptione, seu pro facultate libere disponendi de re aliqua, a nullo licite impedibili, & potente contra impedientem in judicio agere. Quo sensu Fratres Min res dominio penitus sunt destituti. Nam quavis actione privantur, ut valeant in judicio, vel rem petere, vel occupantem revincere. In primo vero sensu , an sint domini Est lis de voce. Vocas dominos: sed improprie loquens, nobis non noceS. Res quidem destruunt. & quidem licite squia , vel de dantium, vel Summi Pontificis licentia, & voluntate, qui hanc in
rebus etiam, quae unico actu consumuntur , possunt immediate consensum revocare , & quod non revocent, est per accidens s sed sicut ipsi per seipsos possent res suas licite consumere, sic aliis concedunt , ut illis utantur, S ipsemet usu de-
7. Nec obstat, quod Joannes dominio
eorum honorum renunciaverit. Siquidem illud ab aliis Romanis Pontificibus fuit reassumptum, Martino V., & Paulo
IV. Consis. Ex hiementi I. Bullari rom. I. Nec interim mansit tale dominium apud Minores , ut inquit Esparra Theu. tom. a. IV. 8.
68쪽
Fideles subministrantes eleemosynas, de quorum consensu implicito , vel explicito semper rovocabili, procedebant ad usum sibi permissum a domino, simul resistentes constanter omni verae proprietati, veroque dominio. Concludens, quod usus licitus ipsorum est procul dubio separabilis a dominio, dc omni specie proprietatis, & juris. Atque ita ipsi Fratres licitis, & de licentia domini sine ullo jure civili, licet cum jure charitatis a domino concesso, utuntur cibo, libris, vestibus, aliisque. Sed quid, si etiam dantes renunciarent dominio rerum, quae Osseruntur Fratribus Minoribus ξ8. R. Si etiam totus Mundus id ageret , Fratres Minor non esset rerum d minus , aut jus haberet in res sibi concessas. Quandoquidem hoc sine ejus acceptatione fieri non possit. Nullus enim invitus potest rei dominus fieri, aut jus ad rem accipit. Ipse autem, cum eX Vi pro fessionis incapax sit cujuscumque dominii , res non nisi ad simplicem facti usum acceptat, nec aliter, ea stante, acceptare
69쪽
34 Ti T. I. Coess. III. Sed tunc cujus essent bona illa ps. R. In casu, quod & dans, & Pontifex dominio renunciarent , res, ut proderelictis haberentur, aut essent Dei, ut dixit Hugo de Dina in eap. 4. regul. in haec verba: Sob Deo acquiritu , cujus intuitu, mel nomine ossertur. Nostrum non est resolvere, ad cujus dominium pertinetent, sed nobis sufficit , quod illis Frater simpliciter utitur, & jus omne recusat, tam in communi, quam in particulari . . Ad rationes in contrarium . Ex prima nihil concluditur, nam non agimus de dominio improprie dicto, sed in naturali,& obvio significato usurpata , sub qua ra tione Frater Minor panem destruens non est panis dominus, cum non consumat, nisii de licentia, & domino volente, ut dictum est num. 6. Dominus enim potest sibi dominium reservare, usquequo fuerit res
consumpta. Nec rei destructio est illius acquisitio , vel ejus dominium habere sallax quilibet Religiosus esset proprietarius , eum usum panis, & vini abdicar
so. Nihil pariter ex secunda deducitur. Etenim it Ia propositio non est universaliter vera. Siquidem datur usus rerum s
70쪽
PAb PER. FR. MIN. 3srum, quae usu non consumuntur, & tales; non obstante usu , dominorum sunt , quas repetere possunt, dc concessionem revocare , & in eis substantia salva manet: ita Pontifex potest a Fratribus Minoribus repetere libros, utensilia, &c. Datur etiam usus rerum, quae ipso usu consumuntur, in istis vero respectu personarum uten tium, dominium pariter ab usu separatur, quia, cum dominus valeat per se ipsum res illas consumere, se vult, ut eas per alios consumantur, quin dici possit personas consumentes jus, aut dominium in res ipsas acquirere, quia dependenter a voluntate dominorum consumunt , ut
exemplificatum est de Filiisfamilias, &servis. Quapropter quamdiu res existit, domini est: ubi desint, dominium ex natura desitionis, & consumptionis deperditur, licite autem deperditur, quia de domini voluntate perit. Quae euicumque in phisicis, etiam leviter exercitato obvia
is. Hinc habetur, dominium rerum, quarum usum possunt Fratres Minores hahere, non apud ipsos in particulari, nec Religionem in communi reperiri, sed, vel est penes dantem, Vel concedentem,