Tractatus de Jure Regularium ubi et de Religiosis Familiis

발행: 1857년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

PARS PILIMA.

eo statu per solas vires naturales; unde et status peccati se ritus vocari solet. Item in statu stratiae non deest aliqua causa permanentiam inducens: si Hane autem permanentiam et sina bilitatem ipsa gratia, qualitum ex Se est, secum affert: et

a ideo, licet ex libertate et fragilitate hominis frequentera amittatur, nihilominus proprium statum apud Deum consiba tuit; quia gratia ipsa est permanens causa, et de se firmita- a tem et stabilitatem secum asseris Silare Z, loco citato). Idem dicundulii de statu requireri: vola enim ut professio quibus ille status itiducitur, hominem in eo, vi permanentis vlliculi, detinent. In statu autem saecvluri, naturalis amor libertatis propriae de se hominem impellit ad permanendum in ea, id est, ad romanendum in statu saeculari, et ad fugiendum religiosi vitae jugum. In statu conjugali facile perspicitur stabilitatis cauSa, vinculum nempe matrimoniale, obligationein perennem inducens. Status autem virginitatis et viduitatis tities proprie lion sunt, nisi ex aliquo volo aliave de causa, stabilitas quaedam inducatur. Qui enim a contrahendo matri mollio nulla obligatione aut dissicultate deterretur, stabilis in coelibatu stricte dici nequit. Et sic percurrendo varias illas conditiones, Seu varios illos existendi aut vivendi modos, qui status

vocantur, reperietur, aut adesse perennem aliquam causam in iis permanendi, aut stricte status dici non posse. PROPOSITIO IΙ . - Id essentiam status non requiritur ut causa in eo permanendi sit aliqua proprie dicta obligatio. - Probatur facile exemplo status saecularis. Nulla enim cxistit obligatio in eo permanendi; sed e contra laudabiliter potest quis

e statu saeculari ad statum religiosum migrbre. PROPORiTio III . - Ad essentiam status sust eit quaelibet eausa, quae de se apta sit ad inducendam hominis in aliquo vibendi moto permanentiam. - Qui en iiii aliquem vivendi modiim, non tantum usurpatal, sed vi et inlluxu perlinnis alicujus causae in eo detinentur, revera stare in eo dici possunt. Et quamvis libertate noli careant ab co statu recedendi, tamen ob dictam eausam eos ad permanendum inducentem, moralem aliquam Diuitiam by Corale

22쪽

8 TRACTATus DE IURE REGULARIUM.

stabilitatem habere censentur, quod ad constituendum statum sussicit. Ejusmodi autem causa varia esse potest et multiplex. Quandoque scilicet est proprie dicta obligatio, prout in statu religioso, in quo poSt emima perpetua ota tenetur

ex conscientia pro se Mus uSque ad mortem perseverare. Quam doque est naturalis amor seu tendentia ad conserva udam libertatem, Seu ex mytionem a certis quibusdam obligationibus, prout tu statu saeculari. Qui enim in eo statu manet, liber est ab obligationibus quibus religiosi vinciuntur; et ad Sic permanendum naturali quadam proclivitate homo impellitur. Ex dictis autem patet rectam de essentia status notionem sic exhiberi posse : l' non datur status sine aliqua morali sirmitate, seu immobilitate, Seu permanentia; 2' satis non est permanentiam hanc existere de facto, sed requiritur ut aliquatenus saltem ex pereunt aliqua causa inducatur; ita scilicet ut, ex hujus cauMe inlluxu, soleat homo aliquatenus impelli ad permanendum in aliquo peculiari existendi seu vivendi modo. Quam notionem de statu in genere fuse evolutam reperies apud Suare Zium Me Religione, tractatu T, l. i, c. i).

AN DETun STATUS vitin christiana', ET AN SIT MULTIPLEX.

Pro notanda. -i' Varii status diStingui possunt in status perso ad finem mero temporalem tendentes, et in status ad finem hominis supernaturalem Spectantes. Prioris generiis olim in societate civili seu temporali erant status servitutis et libertatis; et status libertatis subdividebatur in statum ingenuorum et statum libertinorum; item in civili republica distinguitur status minorum, qui tutoris potestali subduntur, et status majorum, etc. De his et similibus stalibus, qui ad ei vilem rempublicam, vel ad sinem mero temporalem et politicumspectunt, in h0c tractatu non agimus; sed duntaxat de flatibus qui per se sinem hominis supernaturalem respiciunt. 2' Ili au-Disitired by Corale

23쪽

tem ad duplicem speciem reserri possunt: nimirum ad statum vice et ad statum termini. Status termini iterum duplex disti guttur, beatorum et damnatorum. Animarum in purgatorio detentarum conditio, utpote tranSitoria, proprie statum non constituit. 3' Status viae, licet quoad denominationem Suam proprie dicti status rationem excludere 1ideatur, tamen nequaquam excludit. Nam hoc ipsum, quod homo permanenter vitae priesentis tempore ad aeternam beatitudinem tendat, eum ad id impellcute atque urgente rigorosa et permanente obligatione, veram habet status rationem ; siquidem in hac conditione seu vivendi modo occurrit aliqua permanentia, et cauin aliqua perennis eam permanentiam induceus et firmans. 4' Dbctus autem viae status distinguitur in statum innocentiae , et statum naturae lapsae. Adnotat SuareZ statum innocentiae, et quam is brevi tempore duraverit, nihilominus nomen Sta- a tus mereri, quia de se durabilis valde erat. v de Religione tractatu T, lib. I, c. s, D. 16. 5' Status naturae lapsae subdividitur in statum naturae, statum legis veteris, et Statum Ecclesiae Christi. α Et duobus primis pro nunc OmisSis, te a lium vocamus statum vitae christianae, de quo nunc tractamuS. a cujus ratio in hoc consistit, quod sit quidam modus religio-α nis ad salutem et vitam aeternam consequendam neceSSarius, et per susscientia media ordinatus; qui vivendi modusa in sola Ecelesia Christi reperitur, et in side Christi funda a tur, ct ideo status vitae christianae nominatur. v Suarea, Ioco citato. Quibus praenotatis, Sit: PROPOSITIO Ι . - Status vitae christianoe est verus et proprie dictus status. - Nam vitae christianae status dicitur modus vivendi eorum, qui normam a Christo traditam sequuntur. Porro ille vivendi modus smitatem habet ex causa aliqua peremit, ac proinde Verus Status dicendus est; quod sic exponit Suareet : u Imprimis in illo magna flabilitas ct srmitasa invenitur : primo quidem in communitate Ecclesiae Christi; a quia ipsa tanquam in sirmisSima petra sun data est principa- a liter; et ex promisSione ac potentia ejus ita stabilita est, Diuit Corale

24쪽

TRACTATUS DE IURE REGULARIUM.

a ut portae inseri contra eam praeValere non possint. Deindea etiam in singulis personis hunc statum profitentibus habet K cauSam permanentem de Se ac stabilem; quia fundatura imprimis in professione fidei lacta in baptismo, quae de Sea obligat ad permanendum sumper in tali genere vitaea ad salutem animae pertinentis, et in vera Christi fide. a Deinde sidus ipsa habet sirmissima sundamenta ; ut impe- a trare potest vires et auxilia ad persevcrandum in Christia Ecclesia : habet ergo hic modus vitiae ex hac parie persecet tam rationem Status. v De Religione, tractatu T, lib. i ,

ΡnoposiTio Π' - Multiplex est vitae christianos status.

Constat id ex sacto visibili; quod factum et ab Ecclesiae exodi diis perdurare omnino pariter constat. Videmus nempe hodie in Ecclesia ex iis qui eliristianam vitam profitentur, alios eSSein statu clericali, alios in laicali : item ex christianis laicis, alios in statu matrimonii, alios extra hunc statum : item alios servantes duntaxat lcgis christianae praecepta, alios insuper consilia : item inter hos ultimos, non omnes consilia eadem, codemque modo, sed alii alia et diverso modo. Quam Slatuum varietatem et ab Ecclesiae initio exstitisse historica

monumenta testantur. Unde quod status vitae christianae multiplices sub se contineat statuum species, OSt Omnino certum.

et Quae veritas, ait Suare Z nempe, esse in Ecclesia Christi si si tuum varietatem), est de side certissima. Eam tradit divus si Thomas 2, 2, q. 183, art. 2), ct consentiunt omnes theo-u logi de hac materia scribentes, quos, in re inter catholicos mani Sta, referre non oportet : solumque illi haeretiei et huic verilati contradicunt; qui ecclesiasticam hic rarchiam et e medio tollere cupiunt, omnemque dignitatem et magi a traluum diversitatem execrantur. Sed illorum error non et unus est; sed ex pluribuS coaleScit. Quia, vel n gant sacraci mentum ordinis, vel ecclesiasticam potestatem, vel statum et religiosum et persectionis. v De Religione, tractatu T, l. 1, c. 2, v. l.

25쪽

QUID SIT PERFECTIO. Pnovosi Tio Ι . - χἀ perfectionem requiritur charitas.

Praemonemus nos hic loqui de persectione relative ad vitam christianam; unde luee duo, perfectio et perfectio thristianoe vitae, in praesculi disceptatione idem Omnino sonant. Quod autoni ad Husmodi persectionem constituendam requiratur charitas probatur sacile : nam persecta dici nequit vita chri tiana, nisi homino m justum Deo et gratum laciat, eumque ducat ad se tu ruam beatudinem; sed absque charitate nee veram justitiam habere, nec Deo placere, nec salutem pete uam consequi homo potest; ergo ad persectionem omnino requiritur charitas. Et praeterea christianus qui non est in statu charitatis, hoc ipso est in statu peccati mortalis, ac proinde repugnat eum persectum diei. Posset autem praesenseonclusio firmari sacrae Scripturae textibus, aliisque auctoritatibus ; a quibus tamen adducendis abstinemus, quia res per se patet, et absque ullo disseia Su tanquam certissima habetur ab

omnibus; prout videri potest apud SuareΣ de Religione,

tractatu 7, 1. 1, c. 3 et 4 .PnoPostrio ID. - Ad perfectionem non sullieit eharilas essentialis, sed requiritur insuper peculiaris quidam charitatis gradus,

qui eommunem ehristianorum charitateri superet. - Charilas

essentialis in hoc ponitur, quod diligatur Deus propter Se-ipsu in ex toto corde et animo, id eSt, super omnia appretiative. Rusmodi autem charitas existere potest iu homine, qui non curat de vitandis peccatis venialibus, nec cupiditatibus suis resistit, nisi quantum necesse est ad vitandum peccatum mortale, quique, praeceptorum ObServatione contentus . nec consilia evangelica, nec alia Supererogationis Opera Sectatur. Porro qui sic vivunt absque peccato mortali, nequaquam Diuitigod by Coo e

26쪽

12 TRACTATUS DE IURE REGULARIUM.

solent vocari persecti, sed econtra imperfecti; quia nempe, juxta receptum hujus vocis sensum, perfecti Opponuntur dictis christianis remisse viventibus, expugnandis vitiis suis parum studentibus, licet peccatum moriale de vitent, et parati sint mori potius quam Deum mortaliter Ossendere. In his porro imperfectis christianis adest charitas essentialis, id est, tota essentia charitatis. Et quamvis charitas hiaec posset multum intensive et extensive crescere, tamen in illo etiam gradu qui omnibus christianis praecipitur, et ad consequendum salutem aeternaIn neceSSarius eSt, adhuc remanet Vera

charitas, et essentia charitatis proprie dictae. Cum ergo perfecti non dicantur qui in dicto inseriori charitatiis gradu sistunt , merito concluditur ad perfectionem non sussicereeliaritatem essentialem, sed requiri aliquem gradum seu modum charitatis, qui communem christianorum remime viventium charitatem superet. Quod ratiocinium potest sic brevius exhiberi : Omnes christia ut qui peccato mortali immunes Sunt, charitatem eSSentialem habent : atqui tamen non sunt omnes perfecti; ergo ad persectionem non susticit essentialis charitaS.

PROPOSITIO III'. - Perfectio non consistit in aliquo vel aliquibus transitoriis charitatis actibu5, etiam si sint magnos velm imae intensitatis. - Nam fieri potest ut quis, ex gratia impulsu, unum aut plures vehementissimos dilectionis Dei actus eliciat, et tamen poStea parum studeat venialia peccata devitare, cupiditates Suas refraenare, et Supererogationis opera quae Deo maxime placent agere. Porro is nequaquam inter perfectos recensebitur. Imo sustinet SuareZ de Religione, tractatu 7, 1. 1, c, si non consistero persectionem in charitate habit ii, quatenus certum gradum intensitatis habente. et Dico nullam certam luteu- si sionem charitalis habitualis ad hanc persectionem eSSeu neceSSariam , ac Suhinde nec Solam intensionem setium

a non magnam ad hanc persectionem susscere, nec requiri; si quam is, cuneris paribuS, multum ad hanc persectiouem

27쪽

u conserat. Probatur imprimis generaliter tota resolutio :u quia contingere potest ut aliquis habeat habitus gra-α tiae et charitatis valde intensos, et non habeat mortificatas a passiones, nec actus heroicos vel persectos virtutis lima quenter vel ordinarie faciat, saepiusque venialiter peccet. et Hunc autem nemo dicet esse perfectum, vel perfectionem a charitatis assecutum. E contrario vero fieri potest, uta aliquis habens charitatem minus intensam, moderatos ha-α beat assectus, ita ut facile et ordinarie venialia vitet pec-α cata, et constanter virtutem operetur, ac proinde in statua perfectorum sit. Ergo haec persectio, a qua nimirum h a mines vocantur perfecti, non habitus intensionem, seda aliam conditionem seu dispositionem personae postulat, quae u ex aliis qualitatibus consurgit, quamvis intensio ad illamu juvare possit. - co citato, n. l0.ὶ Reponit nempe Sua- regius perfectionem in quadam eonvenienti dispositione seu habilitate prooeima ad perfecte operandum Data Christi praecepta et consilia sibid. n. li . Unde et concludit, a pome aliquema apud Deum esse s nctiorem, et nihilominus esse imperfec-u tiorem, id est, in gradu inferiori quoad modum perfecti uiso existere : et consequenter posse aliquem minus perfectuma in hac vita ad persectiorem beatitudinem in altera pervea nire. η Uid. i 2.ὶ

PBoposiTio IV .-Perfretio est charitas ita habitualis et intensa ut hominem proxime disponat ad agendum facile et ordinarie Doeta Dei praecepta et eonsilia. - Dicimus t ' perfectionem esse

charitatem, idque in desinitione ponimus tanquam genus :et merito quidem. Nam perlaetio cujuslibet entis in eo est ut ad finem, propter quem creatum est, tendat, eique adhaereat. Finis autem ultimus hominis est Deus ipse; unde et perfectio hominis in eo est ut Deo tanquam fini suo ultimo ac summo bono adhaereat: quae adhaesio nihil aliud est quam charitas. Ergo perfectio hominis non potest esse aliquid acharitate seu dilectione Dei diversum. Et revera sacris libteris docemur hominem, etsi caeteris virtutibus praeditum, Disitired by Corale

28쪽

l4 TRACTATUS DE IURE REGULARI .

si tamen charitatem non habeat, non tantum nou esse perfectum, sed et malum esse atque peccaminosum. Pertinetque

id ad dogma catholicum, prout omnibus notum eSt. 2' Genus illud restringimus, ita ut, non quaelibet charitas persectio sit, sed aliqua duntaxat charitatis species, seu peculiaris aliquis Deum diligendi modus, quem modum caeteris definitionis verbis determinamus. Etenim certum est

christianos omnes, qui Se a peccato lethali immunes servant, charitatem habere; et tamen absurdum foret eos Omnes persectos dicere seu persectionem assecutos. Ergo revera

perfectio est aliqua charitatis species, seu aliquis peculiaris Deum diligendi modus; nec potest in charitate generice sumpta reponi. 3' Ille autem charitatis modus recte determinari videtur per haec verba : Ita habitualis et intensa ut hominem proaeime disponat ad agendum facile et ordinarie jureta Christi praecepta et consilia. Ad quod patefaciendum duo requiruntur et sum-ciunt : primo, ut homo qui non habet illum charitatis modum persectus dici nequeat; secundo, ut homo qui hoc modo ex charitate disponitur perfectus dicendus sit. Atqui utrumque admittendum videtur. Nam quaecunque sit hominis charitas, si ordinarie peccata venialia non devitet, si consilia evangelica non sequatur, si cupiditatibus suis etsi non usque ad peccati mortalis lapsum) indulgeat, profecto perfectus non est. Ergo ad persectionem necesse est, ut agendi ratio ordinarie Christi praeceptis et consiliis consonet. Item qui ageret quidem ordinarie more perfectorum, sed dissicile, et ita ut ad singulos

ejusmodi actus summo conatu opus esset, nequaquam adhuc perfectus diceretur. Deficeret nempe a perfectione ratioue facilitatis. Ergo ad persectionem necesse est, non tantum ut

ordinarie, sed ut facile etiam juxta Christi praecepta et consilia agatur. Porro ut quis pOSSit certo modo agere ordinarie et facile, debet esse ad agendum hoc modo habitualiter et proxime dispositus. Ergo revera nisi ea insit homini charitas, quae eum proxime disponat ad agendum ordinarie et facile

29쪽

PARA PRIMA.

juxta christi praecepta et consilia, a persectione deficiet. Eeontra Vero nulla est rutio cur persectus non dicatur, qui ita diligit Deum, ut vi hujus charilatis ordinarie et facile sese serat ad praeceptorum et conSiliorum eVangeli orum obse vantiam. Is enim hoc ipso et de vitandis Venialibus peccatis sollicitus erit, et pravos assectus suos fraenabit, et supererogationis opera strenue exequetur; atque haec omnia constanter faciet et facile. Εjusmodi autem homines persectos diei debere in dubium est. Imo qui dicto modo dispositus est, etiamsi morte praeventus ad ipsa opera exequenda non deveniat, nihilominus perfectus diei debet, ob ipsammet illam dispositionem. Nota. - i' Quomodo ad persectionem requirantur et aliae virtutes, et tamen Vero aliquo sensu dici possit persectionem in sola charitale consistere, vide suse discussum a Suarosio de Religione, tractatu γ, l. i , c. 3ὶ.2' Iu persectione dari gradus, ita ut, etiam inter perfectos, alii minus persecti sint, persectiores alii, Solent doctores ad- nolare. Id autem cum tradita persectionis desinitione nequaquam pugnat; si quidem in iis etiam qui minus persecti sunt verum reperitur eos ex dilectione Dei esse ita dispositos, ut lacile ct ordinarie praeceptorum et consiliorum Christi no mam sequantur. Quae tamen dispoSitio, ut ex ea sequens facilitas ct actuum persectorum frequentia major aut minor osse potest, majoremque aut minorem persectionem eonstituit. Gradus autem insimus quo persecti a non persectis digerepent, quisnam Sit, novit Deus, et vix determinari posse vide

DA R in ECCLESIA STA A PERFECTORUM SEU PERFECTIONIA ACQUISITAE, NEMPE EPISCOPATUS ; ET STATus TENDENTIUM AD PERFECTIONEM , SEU PERFECTIONIS ACQUIRENDAE.

30쪽

HI TRACTATUR DE IURE REGULARIUM. aliquis perfectorum status. - Quoad regnantem Ecclesiam nulla

moveri potest dissicultas : num beati, qui jam Deo fruuntur, ei totis viribus adhaerent, suntque in ea persecta dispositione in qua diximus consistere persectionemὶ facile et ordinarie agendi juxta Dei praecepta et consilia; siquidem jam nequeunt quidquam velle, nisi quod Deo placeat. In qua perfecta charitate adeo stabiles Sunt, ut nunquam possint ab ea vel minimum denectere, ut ideo corum couditio quam maxime dicenda sit perfectorum Seu perfectionis jam acquisi

Sod et in Ecclesia militanti possibilis concipitur status, qui

Vero aliquo sensu Persectorum Vocari possit. Potuit enim Christus instituere aliquem hominum ordinem, ad hunc finem, ut earluris per acquisitae jam persectionis exercitium praeluceant; simulque possibilis concipitur sive divina. sive pectu siastica lex, qua institutum illud semeΙ ingressi, in eo permanere teneantur. Porro hominum illorum conditio status pedifretorum Seu persectionis jam aequisita et cxercendar merito vocari poterit. Et quidem status merito vocabitur; nam ob praesuppositum Obligationem in ea permanendi, non carobitca stabili late, quae ad rationem status requiritur. Item et perfectorum Status Vocari poterit : non quidem eo sensu quod necessario persecti erunt et permanebunt, qui hunc statum pros tubuntur; sed eo sensu quod Status eorum persectionem jam acquisitam supponat et exigat.

PROPOSITIO II . - Datur revera in Melesia militanti status aequisitin et Gerrendin perfectionis, nempe Discopatus. - Ut

vora probetur haec conclusio, susscit duo demonstrari : primo in Episcopatu reperiri vcri status rationem ; Secundo, hunc statum exigere, ut Episcopus persectionum jam acquisiverit Al qui utrumque certum est. Et quidem1' Episcopatus vere status rationem habot. Nam, ex dictis supra, capite l, ad constituendum proprie dictum statum suffciunt tria haec : primo, ut sit aliquis existendi seu vivendi modus : Secundo, ut hic modus sit stabilis : tertio, ut haec sta-Diuit Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION