De rebus gestis Justiniani Magni auctore Philippo Invernizi

발행: 1783년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ii milites, qui Wandalicas feminas duxerant ux res, ab eisdem die noctuque sollicitati, iam de in vadendis oppidis, quibus ipsae ante bellum d

minabantur, cogitabant. Id, re cognita. Salomon prohibuit, ac auravit poenas se de rebellibus filmpturum, si aliter egissent . Hine nocturnosecetus militeg agitant i exin consilia fortiorum e petessunt: statuunt tandem esse occidendum S lomonem . Dum igitur Sacris adstat Salomon in Ecclesia, multi armati cum aliis ingrediuntur. Verumtamen rerum divinarum masestate perte riti, tantum facinus tentare ausi non sunt. Cum hi autem e templo discessissent, ita alii alios e probrarunt , ut ne a caedibus quidem fuerit temperatum. Qua de re Salomon , quid agerent

quidque vellent milites cognovit; dumque se in

omnem eventum pararet , certior sectus est , partem coniuratorum ad agros hostiliter depopulandos , partem ad urbem diripiendam discessisse.

Quo . facto omnes in Bulae campum conveniunt,

Stoetam equitem salutant Imperatorem, obsident tandem Carthaginem . Interim Belisarius, ad quem Salomon miserat auxilium expetitum, ad urbem eum militibus conscensa navi pervenit . quacum educti milites fuissent , laetique Stogam omnes salutassent, veritus Belisarius , ne hostibus ipse proderetur, cum paucis aufugit. Qil Mre eo statim misit cum instructo exercitu Germanum Justinianus e a quo , praelio commissis , fuerunt seditiosi cum ingenti clade superati . Stogas in ultimam Affricam contendit, ubi viri principis filia in matrimonium accepta, nunquam

62쪽

postea de visendis Imperii Romani, finibus cmgitavit. Germanus antequam victor Bygantiunt regrederetur, astatum militem Theodorum , qtii fovebat reliquias seditionis , una cum reliquis comiuratis interemit. is VIII. Graviorem alteram crudeliorem Hyri patius & Pompeius suscitarunt e viri non tam

nobiles , & divites , quam strenui, & popul res . Hi, Anastasii Augusti nepotes, de invade do Imperio simul , Sc Iustiniano interficiendo coingitabant. Et cum iam plures ex patribus , magnamque improborum hominum multitudinem , spe & donis illectam , armisque ministratis , in suum sacramentum deduxissent; hos dum ludi Circenses agebantur, ad Urbem diripiendam dimiserunt. I 6 Fit ubique rumor in Urbe , templa , domus , theatra incenduntur, cives ad arma repente excitantur , omnia hostili more misce tur , .Violantur, depopulantur. Nulla sine scelere domus fuit, nil hostili impietate vacuum , e que magis pavidi erant cives, quod nulla unquam in urbe fuerat suspicio seditionis. I7) Domum ergo. suam

Procop. Lib. II. Beli. Wandat. Is Dicta est a tessera data haec seditiori κα, Idest vince , quam Sigonitis retulit ad A. C. DXXXI. 17 Veteres hanc seditionem repetunt ex studIo Circensium ludorum, cum revera ex condicto, velut incalescentibus animis , suisset suscItala - Theophanes IEe in Ciseeuibus, inquit, ex factione Prinnorum D Venetorum tanta seditio ex certamine orta es , ut moenam feceris eaedem . Multa semper caedes suit in Circensium ' celebratione ex ipsis factionibus , quibus viri principes. & Ro

63쪽

V et et Asuam maioribus qui ne praesidiis munivIt ae fi

mavit; cum ubique coniurati cum scelere bacaeharentur , & Hypatius ac Pompeius solita in palaa& Romani Imperatores suum dare nomen non dubitaahant . Sie enim Caligula Prasinae, de quo Suetonius cap. ss. Proinae, inquit, ita addictus D deditus, ut eaenaret in fabulo assidue D maneret i Sic Vitellius, eo quod Venetae esset addictus , quosdam , ut idem inquit Suetonius , D de plebe ob id iasum , quod Venetae factioni clare maledixerant , interemit et sie tandem Ana astasius Prasinis savit, ut est in Chron. Pasch- ad Olymp CCCXIX. Quatuor erant hae Circenses iactiones, da quibus ita Coryppus in Laudibus sustini Lilia Ι. Solis honora novi grati spectaeuti eires Antigui sanxere patres , qui quatuor esse

Solis eques , quadam rerum ratione putabant . Tempora continui signantes quatuor anni ,

In quorum specie signis , numerisque , modi que

Aurigas totidem , totidem posuere colores , Ee federe duas Iudia in contratia parteS ,

ut sunt olivis brumalia frigora flammιε .:rheophanes r Tale spectaeulum, inquit, aurigae praebent , & inanis spectantium favor nunquam qtilescit Sie Russati, Albati, Veneti & Prasini mappas in circo qiuerimi sed ultima saere semper in ambiguo est . Sic pro vili panno miserorum mortalium animi huc illucidistracti pendent. Domitianus his Ausatos & Argenta- ros adiecit, ut refert Dio. Conser Nicol. Aleman. ad ἐν κδ. Procopii cap. 7. Vide de his ludis Ovidium Fastor, Lib IV., Iuvenalem Satyr. x x. , Senecam de Beara Vita cap Is , Lipsium Epistol. Quaest. Lib- Ι- Epist. s. ad Ianum Lernutium , Volphantum hi tingerum ad C spiniantim in Justiniano, Pan vinium de Ludis Circen

64쪽

valalso offcia administrarent. 18 Diem nam. que opportunum Hypatius expectans, non modo caedem Imperatoris contulit in aliud tempus; sed etiam sui sceleris & amentiae sociis praecepit, ut de Joanne Cappadoce, qui erat Quaestor, ac de Triboniano Priefecto Praetorio quererentur . At cum utrosque ab ossicio Imperator removisset, ne ita quidem seditio conquievit. Mandat igitur Mundo & Beliserio Imperator, ut palatium dis igenter custodiant, ac videant ipsi, ne quid c piant cives, urbs detrimenti. Sic praeclusa via Hypatio clam interimendi Imperatoris, rem agit

aperte. Quare die quinta Imperator salutatus ,& aureo torque redimitus , Pompeio, sceleris administro, comitante, de foro cum tota conjuratorum manu discedit ad palatium invadendum . Ac licet Hypatius ab uxore, nobilissima atque honestissima femina , propalam moneretur, ne se tanto sceleri manciparet, neu vellet obviam ire certae morti; non tamen lacrymis, non quidem precibus potuit ab incepto revocari. Mundus &Belisarius cum delectis copiis sese offerunt Hypatio . Fit anceps praelium in limine ipso palatii: denique coniurati circumventi , ad unum fere omnes ceciderunt. Impatius & Pompeius capti trucidantur , & qui cladi superfuerant, veniam a Justiniano obtinuerunt. Erat tandem de filiis Hypatii & Pompeii aliquid decernendum , ne aut

ipsi

' 18 Procop. Lib. I. Belli Persici, Marcellin, in Ubroviso A in

65쪽

. . V . T Y a'

ipsi patrio hxemplo Imperium appeterent aliqua

do, aut de illorum morte vindicanda cogitaria ent. Sed pietas , & clementia vicit animum Im .peratoris , iuvenesque nobilissimos non patriae

tantum & familiae ad spes alias reservavit, sed priasinis etiam honoribus & dignitatibus restituit

1 Ia

Procop. loc. cit , Marius in Chronico

66쪽

ῖ I B E V. De Bello Persico. Cripturus ego de bellis Iustiniani,

nec de omnibus verba faciam , nec in iis, quae perseq.ar , diuturnam orationem impendam. Dicam nam, que solummodo de tribus illis, cae reris aliis gravioribus & longioribus e quorum primum cum Persis, alterum cum Vandalis , ter tium cum Gothis in Italia gestum est. II. Persae olim opibus, & corruptis. Iuxu vitaeque elegantia moribus celebres , suis primum ab Alexandro divitiis , mox a Romanis spoliati sic barbari & efferati facti sunt, ut in viribus ius . leges in armis omnes collocarint. Ac licet postea bellum perpetuum susceperint cum Romanis battamen cum Arcadio amicitiam coluerunt. I . Verb

et Aurelius Alexander, Gordiani, Aurelianus.Carus,' Diocletianus, aliique Romani Imperatores bellum eum Persis prospere gesserunt . Conser s. A. Victorem , & Rufum Festum , At Valerianus male cum Sapore Rege, . quo etiam suit in servitutem abductus . Jovianus non bonis conditionibus pacem fecit cum iisdem . Zofimus

67쪽

4s v x et a Veritus hic morietis arma Persarum , quae lamadversus imperium parabantur . horum se fidem Romanis obligaturum sibi persuasit, si Isdigeriem regem Theodosio filio tutorem testamento desiis gnaret . Nec spe sua fruitatus est Imperator rdonee enim vixit Isdigeries , usque ad provehiam Theodosii aetatem, non solum pacem Perse cum Romanis servaruist, sed etiam amicissimi fuerunt. At Ι igerte mortuo , Vararanes & pacem rupit , & Imperii fines est depopulatus. Cum Pe- roga ca) pax fuit , ipropterea quod ab Hunnorum armis detinebature quibus post bellum atrocissi

mum , ' cladesque memorabiles acceptas , tributummoque solvit biennio . Hic cum lata lege iussis lset, , ut feminae essent omnibus communes e nec verecundia ab amicis , nec necessitas ab assiniabus, nec natura a parentibus ipsis barbaros a

ceret , obortis etiam caedibus ac seditionibus 3 Perci indignati , eumdem in vincula coniecerunt , regnumque Blasoni fratri obtulerunt . Ami dam urbem Mesopotamiae Blaso tentavit , qua bire per Anastasium iussus est . Interea regnum Gabades habuit: qui cum saepe arma in Romanos sumpsisset, & nonnulla oppida tentasset, a Nitta& Belisario adolescentibus victus est. - . , III. Erat iam Imperator Romanorum Iust, dianus, & Persarum regnum adhuc Gabades obtinebat , quanda totis viribus Persae in hoc grave bellum

3 Agathias loc. cit. Procop. de Bello Pers Lib. I

68쪽

bellum descenderunt. Ab re minima exordium tantis cladibus fuit, & tanto bello: quo, Persae victi, nunquam arma deinceps sumere potueruulis Etenim a Persis Romani, turrim in Imperii finiabus aedificantes , impediuntur e quique armis vim arcere tentabant, interficiuntur . Eo statim cum

multis copiis proficiscitur Belisarius, ac , praelio commissis , exercitum Persarum profligavit . Quo in praelio eximia virtus fuit ludi magistri cujusdam , qui cum neque in armis unquam , nequ in acie stetisset, singulare cum Per1a certamine, caeteris recusantibus, inito, barbarum , spe jam victoriae superbientem, interemit. Verumtamen' licet essent victores Romani, oblata tamen Persis per Belisarium pax fuit, iubente Justinianorquam vix dum barbari superbe recusarant , i gens clades ostendit, bonis conditionibus pacem victis oblatam, nunquam esse recusandam. Post haec Persae in Armeniam arma converterunt, mox in Assyriam , omnia latronum more depopulam

tes . Sed in Armenia, a Sitta fusi sunt; in Ass,ria autem , signis extemplo collatis, tam anceps praelium fuit, ut cum multi utrinque cecidiisent, ac, nonnisi illuna nocte, separari exercitus p tuissent; utrum Persae an Romani victoriam reportassent, tandem sit dubitatum . Magna quidem ex utraque parte caedes fuit, multi acceptis vulneribus posthac oc silerunt, ac naulti etiam , fuga arrepta, longe a castris tota nocte steterunt. Post haec . AEthiopes & Homeritae in belli societatem vocantur r Martyropolis in Soplaosena a Persis oppugnatur et Gabades tandem moritur , regno

D. Cosmi

69쪽

praeda potitus una cum uxore , quam eximia a forma excellentem inter captivas. delegerat, discessit . His ad Justinianum delatis animadvertit, rem esse omni conatu gerendam, nec quidquam operis, consilii, diligentiae remittendum . Duos itaque exercitus parat quorum alter obviam h sibus iret citra Euphratem , fines alter Imperii tutaretur . Tertium quoque instruebat , qui in

omnem casum paratus, eo celerrime mitteretur,

quo necessitas postularet. )V. Dum haec. ingenti solicitudine parabam tur , allatum nuncium est, Cosroem Berrhaeam, quae civitas non multum distat ab Antiochia, vi captam delevisset ipsamque Antiochiam, paullo post impetu superatam, igne penitus concidi se . Verens itaque Justinianus , ne hostis victoria ferocior insolesceret, pacem depoposcit, quam nisi quinquaginta millia nummum persolvisset , totidemque perpetuo singulis annis praestaturum spopondisset, nunquam obtinuisset a Costoe . Sed& rediens hic in regnum suum , animum caedibus S rapinis assuetum, temperare non potuit, quin leges illas , quae sacrae semper inter bellantes

populos fuere , violaret et Seleuciam maritimam eivitatem sacris suis profanaret e Apameam magna vi argenti mulctaret: Daphnem quoque i cendio vastaret ut nobilis Persiae mortem , a

iuvene lanio lapidis ictu occisi , quod in solitario

loco armis ab eodem persequeretur, vindicaret .: - Da Quam

70쪽

yx V et Y ac Quam quidem sortem cum Apameenses expecta rent , spem omnem suam in Sancta Cruce , cuius

magnam partem a Syro homine acceperant, ne inutiliter collocarunt . Cum enim cives cognovissent. Apameam iter Costoem intendisse , Eamdem Thomae Urbis Praesidi dederunt, ut barbarum arceret e civitate: quo inspectante, cum a Thoma huc illuc traheretur , sic totus est igne circumdatus , ut se Cos es aut novitate rei , aut aliqua certe pietate commotus, ab omni vi, ca

de , incendioque ab itinuerit. OVI. haud diuturna tamen pax Romanis eum Rege barbaro fluit. Lagi enim , qui Romanorum' Magiitratuum crudelitate & avaritia gravabantur , cum clanculum legatos ad Costoem misit sent, ut in fidem reciperentur; hac arrepta belli occasione, copias comparavit, ut ad Uersus Hunnos, sicut ipse dicebat, pugnaret , sed revera ut Imperii fines invaderet. Belisarius , quitum in Oriente morabatur, cognita Costois calliditate , instructo exercitu , confestim in Mes potamiam contendit ; ut priusto adesset motibus barbarorum . Nisibim in itinere tentat: sed quia& natura loci, & magno Persarum praesidio erat munita, ea relicta, Sisauranum oppugnat, quam brevi captam solo coaequavit. VII. Sed iam hyems armis contraria proia

perabat ; & milites cum longis itineribus fessi ,

tum contraria valetudine laborantes , missionem

a Procop. ibid.

SEARCH

MENU NAVIGATION