De rebus gestis Justiniani Magni auctore Philippo Invernizi

발행: 1783년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

sarius , quo conferpissimum agmen erat, sese cum sic iis ad vincendum convertebat . Non tantam barbari virtutem subitinere, non Getimer multLtudinem inexpertam sic regere potuit, quin omnes suorum caedem undique conspicientes, confusis primum cum auxiliaria multitudine militibus , verterent terga, inque eamdem fortiores coniucerent fugiendi necessitatem. Caedes fit maior fugitivorum hostium, quam stantium. Quippe cum prae multitudine esset unus alteri impedime to , nec locus aptus esset omnibus ad fugie dum t & tergo a Romanis caedebantur, & a volidioribus tenuiores sauciique opprimebantur .aqec vero ii , qui arripere fugam potuerunt , unum omnes in locum convenere i sed pars in Bulae campum, pars in Numidiam profugit; cum que veriti essent omnes, si Carthaginem petiiDsent, fore ut ab imminentibus Romanis occide. . rentur , domus , liberos, coniuges desuerunt, &urbem defensoribus vacuam reliquerunt. VI. Itaque, a nemine impeditus Belisarius, usque Carthaginis moenia pervenit: quam , quia nimium sol inclinaverat , proximo diei reservavit. Sic uno tempore, atque una victoria inge tes hostium copias delevit, Urbe est fere potitus, bellum tandem gravissimum confecit. AEgretamen milites tulerlint, Belisarium ingredi Ca

thaginem recusassis . Nam etsi vacua essent defensoribus maenia, atque intus mulierum ac pue. rorum ululatus , vocesque seniorum numina pra cantium audirentur; veritus tamen est insidias

proxim ssis occasione velisarius. Castra au-

82쪽

iem prope portas locavit quibus milites lata

lege, ut nemo egrederetur, tota nocte contrutinuit. Barbari, simul ac nox diem excepit , Portas aperuerunti atque ignes tota nocte per arbem, non militari modo , sed festorum dierum ratione visi sunt. Nemo vero ex iis, qui fuerant urbis praesidio relicti, in muris apparuit, ac nemo portas armatus custodiebat; sed vigilias Omnes cum pueris, feminis, ac senidus in de rum templis trahebant. Ita nox acta est . in VII. Prima luce milites ad concionem Belisarius vocavit, in qua cum primo virtutem e rumdem commendasset, tandem edixit nequis in urbe invadenda inferre inIuriam hostibus aude rei ; sed ita omnes in eadem versarentur, quasi essent advenae ac peregrini. Id cum praecepisset Belisarius, & ejus verba milites laeto clamore approbassent, sic victor exercitus Carthaginem est ingreisus, ut , licet suo omnes arbitrio huCilluc acti curiositate vagarentur fuerat enim ab exploratoribus relatum , nullam a barbaris i 1idiam praeparari ) nullum est tamen scelus ad missum, nullam aut vim aut contumeliam cives Perpeti debuerunt. Quae res, cum nihil belli i re perverteretur, nihil victoriae licentia mutar tur, adeo fuit barbaris admirationi, ut nec tabernas clauserint, nec sua ossicia deseruerint, ne

venales merces a foro in domus recuperarint .

Ita enim modeste sua victoria utebatur Belis rius , ut undique urbs opulentissima ab hostibus occupata, diuturna florere pace videretur. Post haec barbaris veniam supplicantibus concessit et muros a

83쪽

ros, si quam labem acceperant civium negligem. tia, restituit: urbem tandem & vallo, & aliis praesidiis munivit. Quibus rebus ipse tantam sibi

famam apud barbaros comparavit, ut uno 'reeelebraretur. VIII. Sed iam fama nunciaverat, Gelimerem, novis auxiliis comparatis , adesse; cumque, nec locus ubi esset, nec quam ingrederetur viam

posset cognosci; Diogenem equitem Belisarius cum viginti ac duobus astatis misit exploratum. At cum in Afros quosdam Romani incidissent, hi Gelimeri confestim renunciarunt, haud procul hostium exploratores adesse . Misit hinc equites trecentos , ut Romanos omnes trucidarent. qui licet numero essent longe pauciores , tamen & pra

lium committere ausi sunt, hostesque profligarunt . Quo facto, cum nox iam immineret , alisque abiisse longius hostes viderentur, sese in rusticam quamdam domum receperunt. Ultima

noctis vigilia, sive eos subire domum aliquis ex fugientibus Afris vidisset, sive ita factum fuisse

necessario arbitrarentur, undique parvam domum vallarunt, suntque etiam effringere portam conati . Quo rumore unus somno excitatus , rem caeteris nuntiavit. Fit a paucis Senatus, ut qualis esset in re trepida, non tam periculi evadendi, quam vincendi ratio, statueretur . Omnes in hoc consilium convenere, ut quanta vi e domo posiset, erumperent. Armis ergo celerrime vestiuntur, & portas aperiunt, postea summa vi. primi erumpere conantur: in quos licet esset tota hostium acies conversa, tamen A armis & corpores ' ' ' pin

84쪽

V et T A pugnanteis, a sequentibus etiam incitati, usquctad poliremum omnes exierunt. Hinc circumventi undequaque, sese in orbem colligunt Romani, tantaque Vi hostes aggrediuntur, ut mutor pars horum occisa sit, caeteri se in fugameoni iecerint. Sic victor Diogenes , milites in castra reducit , hostemque imminere Carthaginire tulit Belisarior cuius rei testem & praelium actum , & victoriam reportatam , & duos milites amis 3s, & sua tandem vulnera produxit, quibus brevi etiam interiit. IX Gelimer autem urbis recuperandae conostia agitabat. Quare Wandalis , quos potuit, a fuga revocatis, Hunnisque in auxilium accitis, ex loco ubi consederat, Carthaginis obsidendae eausa discessit. Cailra non longe ab urbe posuit. & vias omnes praeclusit, ne qua res in umbem ad usum necessaria adsportaretur. iniamvis autem Belliarius murorum munitionem urgeret, stationes daret, ossicia distribueret; rem tamen esse aequo in loco finiendam exillimavit . Nam quantum collatis signis barbari possent, duobus praeliis cognoverat: nunc si inclusum muris exercitum teneret, barbari rebus omnibus abundaniates , & liberos commeatus habentes, Romanos inopia saltem superassent. Milites hinc suos pro concione exhortatur, ne bellum iam confectum Tenovent minus strenue dimicando, neu reliquias hostium pertimescant. Nec minus fortiter bellum Gelimeres tractabat. Hanc enim pugnandi occusionem acceptavit: suisque signo dato, ut in saciem prodirent, dum ipse suos hortatur , Za-

85쪽

goni fratri, qui e Sardinia cum auxiliaribus copiis

advenerat, mandavit, ut milites habita oratione . confirmaret. Vix pugnam tubae cecinerant, cum

mandali, abiectis pilis, cominus gladiis Romanos invadunt: qui, ut morem hostibus gererent, strictis gladiis pede collato dimicabant. Atrox initio bellum fuit utraque ex parte; sed cum,

fortiores Wandalorum , alterque ex ducibus Zago. cecidisset, militibus perturbatis , iam ex altero cor- .nu acies inclinabat , & milites mediae frontis recedebant . Id Belisarius animadvertit . Alteram e go pugnam ciet, verbisque & exemplo milites evcitat ad rem conficiendam . Caedes hinc exoritur mandatorum: qui, cum neque posseng resistere, neque vellent mori fortiter dimicando, & pedem referunt, & turpem fugam capessimi. Noluit hosteis insequi Belisarius, sed signo receptui dato ad primam usque noctis vigiliam fessum militem recreavit. Tum magno silentio ad castra hostium eontendit , ut eos, languentes somno ac vulneribus , aggrederetur. 'Dant signum vigiles Romanos appropinquarer rumor ictu temporis per tota castra permanate ac omnes territi, incertique quid agerent, iussa a ducibus ipsis expectabant. At cum esset primum, quid Getimer iusserat, exequendum, frustra hic totis castris quaesitus , cognitum tandem est, clam cum cognatis & servis aufugisse . Itaque, duce amisso, omnes in desperastionem conversi, qua via cumque poterant ne in hostes incurrerent , fugerunt. Romani, pene militibus vacua castra adorti, iisdem, paucis prinhibentibus, potiuntur : quos armis obiistentes im

86쪽

v et V aveniunt, Interficiunt i denique ingenti praeda potiti , magnoque puerorum ac feminarum numero capto, ignem castris apponunt, Carthaginemque

revertunt.

X. Fractis hoc bello viribus mandatorum ,

etsi jam prope exacta aestas esset; erat tamen 'Gelimer nece ilario persequendus , tum ne ejus Copiae augerentur, tum ut reliquae urbes hostium venirent in potestatem Romanorum. Quare

praesidio Carthagine relicto , Belisarius cum totis copiis discedit. Quotquot urbes & oppida fomtuna Romanis in itinere obiiciebat, aut victor bus portas reseramini, aut legatorum opere divina omnia humanaque dediderunt. Sed iam fuerat Belisarius ipsum Gelimerem consequutus , planeque in manus Romanorum incidisset, ni abripsis fugiendi copiam obtinuisset. Nam Joannes Armenius & genere & factis praeclarus, ab Uli re, & ipso fortissimo viro , occisus est, dum

telo avem prosequebatur. Itaque donec iusta . tanto viro ab exercitu universo sunt soluta, cum

ad reliquum iter conficiendum dimissus miles non est , tum rex ipse e manibus effugit; ac funeris pompa peracta, scitum est, ipsum cum paucis ad Montem Papuam, locum dissicilem & prinruptum, supra quem oppidum erat, pervenisse . Eo celerrime contendit Belisarius: montem undique obsediti milites certis locis disposuit, ac vias omnes praeclusit. At cum ita esset locus a natura comparatus, ut nec tentari posset nec superari, sed sola vinci inopia rerum , post dies aliquot, glacie jam quotidie crescente, Pharam

87쪽

eum paucis copiis reliquit, ipse cum toto exerin citu discessit. XI. Pharas postquam montem scandere in tiliter tentavit, nonnisi longa statione polis oppidum superari cognovit. Et iam cibariis conlaminptis, tam horrida fames oppidum ingruerat, ut

mori omnes rerum necessitate cogerentur. Ph

ras saepe misit legatos ad Gelimerem , ut tandem aliquando se cum oppido dederet Romanis a sic sibi suisque salutem, sic esset pacem Africae comparaturus . At quamvis ipsa esset victus rerum necessitate ; maluit tamen ultima inopia mori , quam in hostium potestatem venire. Phara igiatur diem satienter expectante, quo aut rege

mortuo oppidani se dederent, aut fame Geli mer victus flectereturi ab eodem epistolam accepi; , in qua eum per deos omnes, perque fidem imperatoris obtestabatur , mitteret sibi citharam . Panem , spongiamque et misereretur regis , qui, cum in maximis opibus olim Sc magna fortuna

floruisset, nunc nec coctum panem, quem ede Tet; non modo non habebat, sed ne a multis

quidem diebus i adspexerat: nec spongiam , qua offensum crebris laciγmis oculum abstergeret , inveetebat: nec, qua levare dolorem suum poΩset, citharam pcssidebat 3 . - XlI. Regis lacrymis Pharas commotus, omnia eidem misit , quae petierat: non tamen aliquidiemisit pristinae diligentiae. Sed iam communis fames nec ferri amplius poterat, nec .dissimul M

s Coaser. Theophanem. & Procopium.

88쪽

ri; & Gelimer ipse mentem exuens paullatim

obstinatam, non extremae suae , sed alienarum n etessitatum misertus, consilia deditionis agitabati cuius paratum animum facinus miserandum pro pellit. Cum enim quaedam Maurusia mulier pamlulum frumenti, quod torruerat , ad coquendum ferret, ac gemini pueri eamdem comitarenturi quorum alter Gelimeris fratris filius, alter mulieris erat; barbarus, re cognita, eamdem est sequutus , ut famem , qua lacerabatur, rapto tamdem frumento sedaret. Itaque, cum ultima fames, ueri incitati, ignem stimularent, redderentque celeriorem: barbarus, vi facta, partim etiam crudum, partim adustum panem rapit, atque in 'os suum , ut erat fervens ac cinere repletus, conjecit. Ira mota mulier puerique, fame vires suppeditante, barbarum ad restituendum ablatum κbegerunt et it1que mulier ac pueri, testo iam

dentibus pane pasti sunt . Haec res, ut fuit ad Gelimerem delata, pacem ipse a Phara misit postulatum , quam confestim obtinuit. Accepto hina oppido a Romanis in deditionem, Gelliner in thaginem ductus esti quo cum pervenit, dicitur praeter consuetudinem risisse ; sive quod ob in gentem animi moerorem mente sanus haud esset. sive quod humanas res fortunamque derideret iXIII. Dum haec in Papua monte agebantur, Belisarius apud Iustinianum assectatae tyrannidis accusatur . Ut igitur omnem suspicionem Justi- nianus removeret de summi ac sortissimi viri Gyde, quam saepe in multis rebus cognoverat, eum idem, bello confecto Byzantium revocavit . Qua-

89쪽

4riobretia vix dum Pharas cum Gelimere, Si co- gnatis , ac reliqua praeda Carthaginem pervenerat, ipse, hyeme exacta, discessit . Jam adii belli fama, captae Urbis, Africae recuperatae in omnes Imperii partes fuerat disseminata, ac sin lus Belisarius celebrabatur; eique Iustinianus sua

decretum auctoritate triumphum praeparabat . Ita que, gratulantibus omnibus, Belisarius exceptus , tanta dein pompa ac celebritate triumphavit , quanta, nec florente Republica, . neque uno rem Romanam administrante , summi Imperatores. O Hic. autem triumphi ordo fuit. Primum milites signa erepti portanteis adspiciebantur , quos ip Belisarius, triumphali currui impositus, sequeb tur ι' omnis deinde praeda veniebat, interque a rea pulvinaria, & gemmis ornata, mensas , vasa , pocula , currus, vestes , ac regiam gaZam primum locum divitiae. Iudaeorum obtinebant . Has enim Iudaeis Romani , Romanis mandali in udibis direptione, nunc Romani mandalis eripuerant . Sed longe maius triumphi spectaculum fuit Gelimer ipse, qui victoris currum una cum uxo re & affinibus . inter regni proceres, vultu intre rpido , adspectuque decoro sequebatur ) . . XIV. Nac triumphi solemnitate peraesa , G timer primum cum suis omnibus splendido ex .ceptus hospitio , munificenterque tractatus, i.' Galliam tandem, multis ad vivendum locis ab Imperatore donatus, missus est . Quin etiam s

s Vide Theophanem, Zonaram , & Procopium

90쪽

v i v 1 premum Patriciatus honorem obtinuisset, si, abs- ista idolorum superstitione , Christi fidem fulsisset

amplexatus. Praedam omnem mandatorum Iustis nianus acceptavit; Judaeorum vero gazam misit integram Christianis Hierosolymam , ut Dei templo erepta spolia, eiusdem cultui christiano ritu consecrarentur. Belisarius tandem Consul renum ciatus, iterum inter plausus militum ovans per urbem circumfertur, atque in ejus honorem sunt ludi equestres , quibus ipse praefuit Justinianus , constituti; 6) tantamque iniit gratiam apud Imperatorem , ut, praeter statuam inauratam , a reos quoque nummos obtinuerit, in quorum ametica parte Iustinianus erat, in postica, cum hac inscriptione λλισαρι- ἡ IBelisarius. Itaque , bello gravissimo confecto , Africa recuperata, Christianis tandem ametu barbarorum liberatis , Africam universam Justinianus Archelao Praefecti Praetorio nomine regendam custodiendamque commisit D. L D

- 7 Auctor de Origine Urbis Cpolis, & Cedrenus . Michael Glycas Annalium Parte IV-r Imperator, ait seu in Beliserium meritis praemiis honestans , propriis in nummis tam aureis, quam argenteis virum armatum Insculplit cum gladio stricto . Coryppus Lib. III. de Iustiniano: Ipse tr umphorum per singula vasa Doriim Barbarico his oriam sieri mandaverat auro , Tempore, quo captis injecit vincla Urannis, Justinianus ovans, quarto cum Consule princeps Acta triumphali tereret Capitolia pompa 8 Procopius De Bello Vandalico .

SEARCH

MENU NAVIGATION