De rebus gestis Justiniani Magni auctore Philippo Invernizi

발행: 1783년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

po stulabant. Diispositis hinc praesidiis, militibunque dimissis, Belisarius Byzantium , quo vocabatur , revertit. Totum hybernum, tempus sieabsolutum . Ineunte autem vere Cosroes e finibus suis cum ingenti exercitu egreditur , & statim cingit Sergiopolim obsidione r a qua tum est diascedere coactus , cum eo Belisarius pervenit . Nec vero Costoem Belisarius deseruit es imo ita insequutus est eum , ut mon castra modo prope illa hostium collocarit, sed cum . paratos ad pu gnam milites haberet , copias etiam quotidie pro castris producebat, ac magna diei. parte aciem instructam tenebat, ut barbaris faceret dimicandi. potestatem. Diu milites suos Cosroes continuit rimox, cum certamen recusaret , paucos, emittebat, qui rem, leviter pugnando , cunctarentur. Quo modo licet plurimi saepe e barbaris perirent, exactum est ver. Belisarius itaque ad Urbem re-3 vocatus , ita e castris discedere debuit , ut non modo Persas non vincere, sed ne potuerit qui- idem cum iisdem concertare. Perse interim horribili pestilentia laboranti quod ut rescivit sustinianus, militibus, quos discedens reliquerat Beliarius, ut invaderest languentem hostem , imperavit. Sed a barbaro exploratore ducti in i . 1idias , multis caesis , plerisque captis saeteris inifugam conversis , castra etiam & praedam ambiserunt. 7θι VIII. Hac insolens Costoes victoria, no-

72쪽

vum bellum inaiori vi sequenti anno suscepit a Multis primum locis potitus , & oppidis munitissimis, denique Edessam tentavit , quam eum frustra diutius obsedisset , victus ab eadem forensque discessit . Paucos hinc post menses cum naagno belli apparatu revertitur e cominus infesta signa infert Edessae e aggeres , vineas, turres magna selicitudine factas , locat , disponiit m ros nunc tentat scalis, nunc -pedites castris equitesque producit, ut rem praelio committeret, ac numero saltem hostes superaret. inia re cives, cum ad numerum essent longe minorem redacti,& rerum omnium' inopia praemerentur , pacem per legatos , a Cosme postularunt. Scilicet EdeL seni magnum argenti pondus Cosmi obtulerunt, si menta desereret . at cum tergiversari cives viderentur , ne promissium argentum solverent, Costoes muris acrius instetit. Cives contra in pia victi , barbarum quoque regem timentes, magna vi e portis erumpunt, hostemque multa ias' caede a moeniis repellunt. Persae igitur, sic foris tuna belli mutata, pacem poscunt; promissisque argenti pondere accepto, se nunquam pugnaturos cum Edes enis spoponderunt. Tum suos legatos misit ad Cosmem Iustinianus, ut firmatae denique pacis reci rdaretur . Multa quoque aureorum

millia barbaris obtulit , quibus captus Cosroes , Romanis inducias in quinquennium concessit. 8 IV. Sed quae in barbaris esse fides potest pa Costoes

8 Procop. I. c.

73쪽

Cosmes namque venditam Romanis pacem non ita diu observavit, quin Daram opulentam civi. tatem, non multo postea obsideret. Vallo urbem, castris &praesidiis loca omnia munivit; tantoque impetu muros tormentis, telis cives deturbavit, ut in spem certam Peria devenerint urbis c piundae. At cives fortissimi omnes , hoc foedus pepigerant , ut alter alterum non relinqueret , nee quisquam discederet a defensione urbis , comiugum, liberorum. Sic ad urbem defendendam parati , omni sese periculo offerebant: non eruptionibus frequenti Umis, non agendarum praeda .rues dissicultati , nunquam labori suo pepercerunt r saepe in fugam Persas coniecerunt, ac saepe eos castris, magna praeda potiti, exuerunt. His ergo caedibus Cosroes , & difficultate rei perm tus, Daram reliquit, & contra Lagos , qui cum

eos facti sui poenituit set , ad fidem Iustiniani reo

verterant , cum omni exercitu profectus est . 'X. Cum vero fama adventum hostiu

praeisset, Romani exercitus Legati, qui in finibus1mperii morabantur, omni ex loco contractis coapiis , vocatisque praesidiis, iustoque exercitu comparato , obviam eisdem processerunt'. Siquidem erat omnibus persuasum , rem esse integro cer tamini committendam, ut bellum , quod a Persis latronum more populando ac diripiendo ageb tur, uno atque altero praelio finiretur'. Igitur qua ex parte hoste is appropinquare cognoverant, e cum totis copiis contendunt: locoque ad pugnam satis apto in itinere occupato, Cosmem cum toto exercitu ad dimicandum coegerunt. Alacres R

74쪽

mani, quod possent aliquando eum hostibus pari

loco & maiori animo concertare , grandi in proelium emulatione descendunt . Cosroes aciem in- fruit, militesque adhortatur e meminerint hercle

nunc esse eum illis hostibus pugnandum, quos toties suo ductu superarant , toties ad petendam pacem coegerant, toties denique in acie profligarant et nollent fructum ingens , tot praeliis sibi , est tot laborisus partum , uno puncto temporis,

atque uno certamine amitterer essent tandem memores gentis gloria, qua nulla fuit unquam aut aptior ad vincendum, aut in armis ferocior. XI. Romani duces interea, multis inter o dines locis militari concione advocata , sic ad vincendum milites inflammant. Vos vmanos milites exercitus legatἱ tontra morem adhortamur , tit elatis animis praelium hoe Φobis utile, omnibus necessarium suspiciatis . Non enim hoc primum tempore milites Romani sine Imperatore pugna runt , sed etiam memorabiles clades intulerunt, ae saepe .ictoriam reportarunt. Agite dum , milites , alacres estote , itaque in praelio versamini ut milites esse cognoscant , O vos Persae R. manos experiantur . Itaque non ad pugnam vos tubae nunc vocant , fed ad victoriam invitant 'mid enim de viobis posteri praedicabunt , si v strum exercitum ab illis hostibus legent fuisse superatum , qui toties sunt a majoribus nostris prostigati, quoties arma ipsi fumere in Imperium cogitarunt λ .id p Forsan eos hostes timetis, quos ita barbaros natura comparavit , ut nec Iustoptimi praelio contendere , nec aciem instruere ,

75쪽

nee ordinatam militiam sustinere ; sed latronum more nune e finibus suis erumpendo , nunc lat bras , ad quas post excursiones confugiant , , qua rendo, pugnant sine virtute sine ordine λ Vestras ergo imurias aeceptas ab hostibus, Vestras intensas eisitates , tandem commilitonum mortem vi dicate a XII. Dato signo certamini, magna ex utraque parte alacritate concurritur . Sed Romani milites ea vi in hostes feruntur, ut ruptis primo impetu ordinibus barbarorum, atque acie universa perturbata , multos necarint , caeteros in fugam coniecerint: quorum pars sese in castra recepit, pars in solitudines confugit. Nec duces signum receptui dederunt, nec peditatum ab insequendo revocarunt; sed gerentes morem militum virtuti se & castris uno tempore potiuntur,' quae direpta incenderunt, & palante Is per agros, insequuntur , quorum caesis multis , innumeros captivos abduxerunt. Costoes demum, paucise , tanta multitudine collestis , in suum regnum profugit ex quo egredi adversus Romanos num quam postea. ausus est. Θ ἡ . .s Anno XXIII. Iustin ut btagae aςcepit Proc. 'pius Lib. II. Belli Persici . O

76쪽

De Bello mandatico.

Elatu quidem dignum est manda licum ibellum , tum ex eo quo fuit divino consilio peractum, tum ob res maximas gestas Africamque recuperatam . Pietas causa belli fuit , gens quacum gestum est barbara & efferata . Ideo namque Iustinianus betalum cum Uandalis gerere constituit, ci) primo . ut eorum regi Hilderico , vi & dota regnura ereptum , restitueret ,. denique uti eius mortem ulcisceretur e cumque ea gente pugnavit, quae cum Gothis & Gepidibus olim sedem in Fur pa, Arcadio imperante, quaesiverat, nunc Afri-cam, moribus non mutatis, obtinebat. Nam cum mandali initio circa Meotidem paludem conser Anno VII. Cedrenus . Anno VIII. finem habuit, quo IV. etiit cos. Iustiniatius P Procopius, de

77쪽

dissenT, ac non multo post in Germaniam , priamum , mox in Hispaniam penetrassent, a Bonia facio tandem ut de flaetio υἱndicaretur, Africam obtinuerunt . Hac .potiti mandali, nunquam postea expelli potuerunt, lieet saepe id Romani Imperatores tentarint.' Sed a Maximo, Valentiniani duce, sunt in Europam vocati atque ab E doxia, esu em Imperatoris uxore, adversus M a ximum tyrannum in Italiam acciti, ut eamdem caedibus , & incendiis vastarent, ipsamque Ro-hiam spoliarent suis omnibus ornamentis . A Theodosio ae Leone saepe victi , saepe sunt ab aliis Imperatoribus profligati, denique Marciano tributum pependerunt . Il. Jam Wandalicum regnum, tenebat 'docilis animi adolescens, adhuc privati amicis simus Justiniani, Hildericus . Vix dum . mortuo Justino, solus Reipublicae administrandae juram susceperat Iustinianus, certior est factus , Gel merem , Hilderici necessarium, ad seditionem multitudine concitata, ea de causa IuvenenI regno spoliasse, quod ipsum de prodendo regno cogitare suspicaretur. Actutum igitur in Africam legatos mittit Justiniafius, qui Gelim eri 3Pranno praeciperent, se statim regno abdicaret, idemque Hilderico restituereti ni vellet obteinperare, armis se auxilium amico laturum. Geta limer autem non id se modo facturum negavit, sed famam Iustiniani lacessivit, ac iuvenem Hil dericum trucidavit. Itaque eidem bellum indicit Iustinianus , naves comparat militesque, Astimc m ut tyrannide liberaret. .Sed cum a seniori-

78쪽

. V r T Ehus, quos seniper consultabat de RepublIea, eum

gentis viribus, germanaque ferocia, tum veterubus exemplis dimoveretur; iam a 'cura belli s scepti abducebatur. III. Hac cum . esset Iustinianus a cipiti contentione distrastus , quidam orientis Episcopus ,

vitae integritate clarus, Justiuianum i adivit, et .demque narravit: monitum se divinitus fuisse, ut Romanum Imperatorem hortaretur, ne susceptum bellum desereret, quo a barbarorum seret.

vitute Christianos, Africamque universam liberare . ca Quo monitu inflammatus Justinianus, omnia celeriter ad bellum disposuit, classique in anchoris stanti Belisarium praefecit. Et iam prope

Siciliam classis pervenerat, cum & Joannis Praefecti Praetorio avaritia, qui naves onerarias retardabat, & contrariis ventorum flatibus, qui iter morabantur, cibaria defecerunt. Quapropteri

ad Amalasuntliam Gothorum Reginam misit Be- 'Issarius , quae subito ornavit classim rebus omnibus necessariis. Ab sicilia in Africam facile iter . fuit, & expeditum, quo cum cllassis pervenisset, militesque e navibus Belisarius eduxit sit, castra, sere in litore posuit: dumque fossam milites age- . bant, in loco , qui aridus semper fuerat & sic-

ebs, aquae rivus abundans erupit. Proximo die

Syllectam , quae urbs a castris unius diei itinere distibat, aut vi aut bonis conditionibus sibi capiendam existimaVit . Nam & maritima civitas frunieliti adsportandi ' causa , aliarumque rerum

79쪽

1ecessitatibus magno erat usui ; & qui Romanos locorum dissicultates docerent, necessarii. Quare e suis nonnullos Belisarius praemisit, qui barbaris ostenderent , aut statim veniendum esse ad deditionem , aut armis omnino decertandum.

Nihil, cognita belli mole , barbari dubitarunt,

quin res suas omnes urbemque traderent Beliis, rio . Qua victoria laetus, cum neque armis, nec

militum sanguine non ignobili urbe, munitisque aliis castellis esset potitus, civibus in fidem a ceptis, urbeque praesidio firma a, Carthaginem, totius Africae caput, magnis itineribus conten dit. - Quo in itinere exemplo quidem fuit militum disciplina, qui ita sunt in hostili regione vers ti, ut nihil egerint turpiter, nihil vastarint, ac neminem unquam sive ptaedae causa , sive quadam hostilis furoris ostentatione violarint; sed suis ossiciis, suo quisque muneri intentus imperatoriae huic legi sanctissime obediebat . cuippe vir graeivissimus Belisarius sic militarem disciplinam custodiebat, ut severe milites nocenteis capitis etiam

poena multaret.

IV. Gelimer de adventu exercitus Romani , ac de Syllectenorum defectione certior factus , fratrem suum Ammatena cum expeditis copiis obviam hostibus misit, ut Romanos saltem, bellumque cunctaretur . Ammates autem, praelio extemplo commissio, occisus est: quod simul ac audierunt milites , terga conVerterunt. Romani vero fugientes insequuntur, & caedem multam edunt barbarorum: ac non prius a cursu destiterunt, . quam in conspectum Carthaginis venissent

80쪽

Castra haud longe ab Urbe posuit Beliarius,

machinas fieri iussit quam celerrime, praesidia in multis locis vigilesque locavit, caeteros etiam exercuit militari labore . Sed fortunam belli ape to in loco maluit Gelimer experiri, quam to gam pati, neque ante provisam obsidionem . ι otquot igitur potuit in temporis angustia, ex

omni loco ad urbem vocavit, Omnibus arma dedit , certaminique paravit . Quare condicto die e muris omnes educit, ac Romanis fecit copiam

pugnandi. Et quamvis aliam sibi belli rationem proposuerat Belisarius hanc tamen dimicandi occasionem non recusavit.

V. Signo pugnae dato cum id clamore in genti barbari approbasissent, eum hoc, tum horum incredibili multitudine, cuius inter ordines partem Getimer collocarat, pars sine ordine ad extremum agmen coierat, Romani perterriti, signa deserere, miscere ordines, fugam tandem arripere cogitarunt. Obstitit primis fugientibus Belisarius: quibus postquam summa vocis co tentione demonstraverat , manus esse cum illis conserendas, qui nec in acie stare, nec signa sequi didicerant: imperitam & magis aptam latrociniis, quam bello multitudinem haud ei se per timescendam et non bellum tam prospere incho tum, nec iure spem conceptam inani metu esse deserendam t Agite dum , inquit, milites simanorum gloriam O nomen , si omnium , vestrumque decus amatis, ducem in medios hosteis sequiamini. Hac ratione acies restituta, atrox undique bellum renovatur: primusque omnium Bel

SEARCH

MENU NAVIGATION