De rebus gestis Justiniani Magni auctore Philippo Invernizi

발행: 1783년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

L I B E R. V I LDe Bello Italico adversus Gothos . Othi, gens antiqua & fortis , sed

moribus barbara atque institutis , licet saepe in Romanos pugnarint, saepe tamen cum iisdem arma in alias gentes sepserunt e denique ab Augustuli patre in occidentem vocati, Herulis deiectis , sibi Italiam armis duce Theodorico subiecerunt . I) Hoc tandem mo

tuos

. x Isidores in Chronico Gothorum et Gothorum antia quissimum esse regnum certum es, quod ex regno Scytho rum es exortum . I i enim sunt , quos Alexander vitandos pronuntiavit , Pyrrkus pertimuit , Caesar exhorruit . Permulta quippe saecvla D regno D regibus usi sunt. Conser Victorem , Messalam Corvinum, Procopium , & Iornandem , qui Gothus origine, postea Christianus , tandcm Episcopus Ravennae, de Rebus Gothisis, ex historia G thorum Cassiodori libellum conscripsit - Item Carolum

92쪽

θ. V t et A

tuo , regnum sub tutela matris , gravissimae atque ornatissimae feminae, ad puerum Athalaricum pervenit . Amalalantha vero sita enim pueri mater. appellabatur) cum ambitiosorum hominum audacia, tum regni administrandi dissicultate perterrita , famaque Justiniani commota , se cum filio eidem , regnumque commendavit ca) . Grandior factus Athalaricus , etsi omni licitudine diligentiaque Amalalantha curasset, ut non artibus illis solum imbueretur ι quae sunt ad regnandum necessariae, sed omnibus etiam virtutibus ornaretur; ab amicis tamen corruptus , ita se voluptatibus dedit, ut adolescens admodum obierit. nterea alieodatus , nepos ex sorore Theodorici, consilium invadendi regni suscepit: ita, ut nec spem dissimulare suam, nec quod animo meditubatur , mentis finibus septum potuerit continere . At mortuo: Athalarico rem omnem aperit Amalassintha Justiniano, crius cum initio opem consiliumque implorasset , clam ei tandem obtulit Italiam . Sed recusavit oblatum optimus Impervior et suoque opere effecit , ut vocaret mulier Theodatum in regni societatem . Nec vero homo

turbulentissimus hac re quievit V sed paucos post

dies in carcerem Amalassintham coniecit, ac non

multo post trucidavit. 3) IL Hoe

in Prolegomenis ad Historiam Gothorum , Vandalorum Longobardorum, & Io: Frid. Gronovium de Gothorum Sede originaria adversus Cluverium . - a Cassiodorus Uariarum Lib. VIII. epist. I, Lib. X.,

3 Conser & Jornandem , & Procopium initio Historiar Belli Goth.

93쪽

I ' II. Hoc itaque tam immani facinore m tus Imperator ., statuit Italiam armis a servitute Gothorum liberare. Multas ergo naves, milites, remiges & commeatus omni solicitudine compserat ; ac nono sui Imperii anno Iustinianus duos exercitus misit adversus Gothos et quorum alter in Dalmatiam, Mundo duce, contendere debebat , alter, Belisario imperatore , in Italiam . Mundus primo impetu, eximia legionum virtute Gothos fudit, & bellum , Salona occupata , confecit e tantaque usus est felicitate Belisarius , ut sui potius fama , quam armis sit Catania , P Nomo , Siracusis , aliisque innumeris civitatibus

potitus . Hac exterritus Romanorum celeritate

Theodatust cum neque esset ad bellum sustinendum paratus , neque incertum vellet belli ex tum expectare ; pacem per legatos poposcit , quam his conditionibus . obtinuit , ut Romanis Siciliam restitueret, solidique auri coronam Imperio quotannis praestaret . Addita quoque aliis haec conditio fuit, ut nempnem Theodatus ab ne venia Romani Imperatoris, capite damnaret, sive sacri ordinis esset sive Senatorii.' III. Mundus autem, quem Salona capta Dalmaticum fere bellum confecit se demonstraviamus, commissis iterum praelio, fusus cst, atquctuna cum adolescente filio interemptus . Militum multa caedes fuit, multi fugerunt, tandem Salona ipsa fuit ab hostibus recuperata . Quo .accepto belli eventu, Theodatus ingentem exercitum pDrat , maximisque iniuriis Romanos legatos affectos , in vincula coniecit . Siquidem ea motus

94쪽

s v x T Afuerat ratione , posse hoc tempore bellum geri

maxima cum utilitate, 'quoniam ese tantae cladis timore minus fortes Romanos arbitrabatur. Sed

hi optime suis necessitatibus consuluerunt . Et nim Constantinus, regii stabuli Magister cum nivis copiis expeditus , Dalmatiam ac Liburniam subegit; atque uno tempore Belisarius cum classe Neapolim adventavit: quam viginti quidem dierum spatio expugnavit. At vero Theodatus adeo segniter bellum sua perfidia renovatum admini-srabat , ut nec obsessae urbi opem attulerit, nec copias ullas dimiserit , quibus exercitum Romanum moraretur . Quare est primum a suis comtemptus , quasi prodere regnum vellet, mox etiam desertus ab amicioribus;tandem castra Gothi prope Circeum montem, ubi Circen quondam habitasse poetae fabulantur collocarunt: quo in loco regem

cunctis suffragiis Wittigem, non splendore familiae

nec sanguinis nobilitate clarum , sed inter se os belli laude commendatum, renunciarunt, Theo- datumque fugientem interfecerunt. A IV. Wittiges autem omni vi bellum ce sens prosequendum, suas copias Romam traduxit, ut eadem initio potiretur Itaque non vi nec armis urbem ingressus, obsides a civibus imperavit, ac praesidio relicto, adversus Francos, qui fuerant a Justiniano in belli societatem vocati , profectus est. Simul ac indicis ope cognovit Beliarius , Romam, improviso adortam , in Wittigis potestatem venisse , eo celerrime contendit, a per

Conser etiam Jora andem Ioc. cit

95쪽

per Asinariam portam , sibi non multa vi , aditu patefacto, Gothicum omne praesidium per Fl miniam iussit discedere. Ipse etiam , Roma m inita propugnaculis , discessit, ut Gothos loca.

omnia vastantes, persequeretur . Innumeras ci-.vitates vi coepit, multae sese eidem sponte dediderunt , Unitam magna clade fudit, Pissamque profligavitia Uittiges interim potiri Urbe Roma , cum vellet, iam , contractis coriis , veniebat rquod ut sensit Belisarius , eidem obviam ivit, signoque dato , fecit Gothis dimicandi potestatem . Nec recusarunt ii r tantoque impetu Romanis supervenerunt, ut cum multi caderent,

caeteri ad urbem vicinam, relictis signis, fugerunt . Sed qui in incentis erant, Romani portas aperire fugientibus recusarunt , ne immixti Gothicum suis introirent. Qua re animadversa, Obequitans morantes Belisarius, sic eos ad pugnam renovandam inflammavit ut victores iam hosteis multa edita clade profligarint . Prope urbem mittiges dein castra locavit , ac saepe muros cum tenta iset superare, rejectus est ; nequita,

acris obsidionis labor est intermissus , donec pugnam pro concione Beliarius in diem posterum edixit. Praelio commissis, Romani alterius diei infamiam deleverunt: ita ut, prima pugna ordi pibus hostium turbatis, triginta Gothorum millia uno die atque uno praelio occisa sint. Hac itaque illustri victoria reportata, sibi Belisarius persuasit, omnem jam belli gerendi curam barbaros deposuisse . Nam & praeter nunc demonstratam stra- gelli, multi etiam in hostium potestatem perve

96쪽

nerant , & qui a tanta caede supererant, procul abiisse videbantur. Hinc scripsit epistolam Justiniano , in qua, novis primum subsidiis postulatis , eidem renunciabat , Italiam Gothis victis fuisse Iiberatam .

V. Laetus hoc nuntio Imperator novos milites misit, & novos commeatus in Italiam i quitum pervenerunt , cum Wittiges Romam cum Novo exercitu , . tum vi majori tentabat. Et cum haec obsidio longius esse caeteris protrahenda videretur, verens Belisarius, ne Urbs rerum inopia vinceretur, senes cum pueris & mulieribus Neapolim longis navibus iussit deportari . Ab utraque parte strenue frequenterque pugnabatur, cum Gothi vacua moenia nunquam deseruerint , Romani saepe hostes caeciderint, ac saepe eosdem in fugam coni iecerint. Sed iam Romanos pudebat , se domi inclusos hostium impetum expectare . Itaque Belisarium , obtestantur, ut denique signis collatis, unius praelii eventum experiatur . M rem gerit militibus Imperatori exstrulisque legionibus in Vaticano , atrox pugna conseritur a Romani tandem numero ab hostibus superati, fuga sibi salutem pepererunt . At vero eos ita hae die fugisse poenituit , ut neque a provocando , neque a lacessendo crebris excursionibus hostem postea destiterint; ac magna usi virtutis emulatione , fere quotidie de iisdem victoriam reportarint. IV. Hacs Procop. Lib. II.

97쪽

VI. Hac pugnandi ratione hyeme exacta se

tertius, a quo bellum gerebatur, annus adve tabat . Quo quidem anno perditum iri res omnes

Romanis visae sunt. Nam & horrida pestis, forina castris Gothorum hi enim hoc tempore penitus bellum deseruerant ) aut conficiebat milites , aut longa aegritudine detinebat i & fames ingens, prohibitis a Wittige commeatibus ingruerat : & aqua etiam, qua Roma semper aci iocos& luxuriam abundavit , veteribus ruptis oper, bus , quibus ducebatur , intercepta defecerat .

Sed Belisarii diligentia incredibili factum est, ut

nec frumentum sit unquam , nec aqua desiderata. Itaque brevi ut vigor rediit militibus , urbem o sidione decrevit liberare . Quamobrem cum milites statuto die fuisset longa oratione exhortatus: ut vetere .irtute aliquando finem tot malis , tot periculis imponerent i urbem obsidione , Italiam Drannide Gothorum liberarent: aciem produxit,

atque avido pugnae militi signum dimicandi proposuit. Non quidem praelium comniissum , sed

immanis caedes fuit. Etenim primo impetu, ruptis Gothorum ordinibus , atque ex omni parte occisis, pauci, qui supererant, perterriti se fogae praecipites dederunt. VII. Ingens haec clades causa fuit, ut pacem barbari a Romanis postularent . Verumta-nibn nihil aliud iisdem , praeter breves inducias , concessum est. Interim Uittiges quot potuit milites comparat, dein apud Belisarium de induciis ruptis conqueritur, ac subito Romam oppugnat:

qua potiri insidiis ac proditionibus tentavit. Sed

98쪽

m v x et Assicile hae ratione Barbaros Roma Belisarius avertit. Nam Ioanni, strenuo viro , praecepit, . vi in Picenum contenderet, ibique omnia vi &ferro vastaret . Quippe cum. suis Mitiges eo concessurum sperabat , itaque Urbis obsidionem relicturum . At mittiges, consilio penetrato , n lait ipse Castra, Romamque deserere ; sed Liteum avunculum suum cum nonnullis copiis post Ioannem dimisit. Nec vero in castris diu stetit Ui, tiges et nuncio enim eidem allato, Ioannem , Liteo occiso, exercitu deleto, pluribus oppidis CDptis , Ariminum expugnasse r castris ignem admovit , Ariminumque contendit . Sic Roma obsidione liberata , validoque praesidio munitam, ad insequendos thostes Belisarius discessit r quorum

extremam aciem cum caederet, a rege provoca tus , manus debuit cum totis copiis conserere.

Diu anceps praelium fuit: denique, accitis a Belisario extremis subsidiis , primum pedem referunt adversarii: mox pluribus eorumdem inter fectis , reliqui vulnerati fugerunt VIII. Mihi vero quidem neque illustris haec victoria , neque aliae , quas paullo ante de Gothis fuisse reportatas demonstravi, sunt admirationi ;propterea quod tantam semper fuisse sub Belisarii disciplina militum Romanorum virtutem animadverto , quantam nec duce Camillo, nec Fabiis , Marcellis , Scipionibus, Lucullis Imperatoribus , neque aut Caesare,aut Pompeio praeeuntibus veteres illi milites ostenderunt. Nam cum alias saepe huiusce rei specimina dedissent, tum in hoc praelio grande Belisarii armiger Munditas praebuit, tum,

99쪽

eum quatuor iliter Gothos fortiores, uno alteri viribus integris succedente , obtruncavit . Suunhiter Wittiges est prosequutus et Clusium , Urbinventum , Tuderium, Petram , Auximum , Caesenam, aliasque urbes confirmati Ariminum ta dem obsidet. Sed & Beliarius Mediolanum opinpugnat, a quo demum, re integra, discessit, cum. nos vis adductis copiis a Narsete, ad Ariminum liberamidum contendit. Postea iterum tentat Mediolinum 4

Verumtamen ad urbem revocatus non Mediolanum

modo. reliquit in hostium potestate , sed etiam

Ariminum amisit; cum Eruli, quibus pene Omne copiae Narsetis constabant, defectisent . :IX. Quinto belli anno revertitur in Italiam Beliserius di :Auximum in deditionem accepit. obseditque Ravennam it a qua licet ab Imperat re , si ei videretur, esset hortatus, .ut discederet,& ad pacem barbaros invitaret , noluit tamen obsidionem , principum quoque sententiis rogatis . deserere . Gothi interea & bellii diuturnitate

defessi, & cladibus imminuti, clam Beliserio It

liam obtulerunt. Ipse quoque Wittiges, re cO-ignita, literis eumdem nunciisque praecabatur , . ut: se acclamari regem pateretur Est autem huic rei Belisarius constantissime adversatus, seque re gnum accepturum negavit. Quocirca, rebus suis consulens Wittiges , se cum civibus atque urbe,

eidem sponte dedidit i cuius aliae urbes quamplurimae exemplum sunt sequutae Hinc Belisarius,

iterum Byzantium arcessitus, eo cum magna prae

da , ac Uittige , & multis Gothis revertitur, ut gereret bellum in Persas . Uittiges ab Imperatore

100쪽

-VIT A

honorificentissime exceptus , & Patricius renuti Ciatus , posteaquam magna usus fuerat biennio amicitia Justiniani, summo cin honore decessit. X. Hic autem erat. Italiae status hoc tempore , ut Gothi regem non haberent , ac ne ducem quidem Romani. Et quamvis plures Gothicum innumeris' civitatibus essent in potestate R manorum ; tamen & qui supererant caeteris fero, eiores , & quae urbes in eorum dominatu re. manserant, ultimam malebant belli fortunam ea periri, quam dedere sese Romanis . Gothi. ergo

Ildovaldum so sibi praefecerunt: Iustinianus a tem belli administrandi curam Bessae primum &Ioanni, tum Alexandro mandavit. Horum autem crudelitate & avaritia factum est , ut milites asperius tractati, nec iussa ducum exequerentur neque alacres, ut ante, praelia susciperent , nec Ordines servarent, neque ullam tandem militaris disciplinae partem custodirent. Quibus malis gravissimis tanta inter duces ipsos discordia accede. hat, ut, cum horum alter mandata militibus d disset , alter, eadem continuo retraxillat , nihil

aliud tandem gereretur , nisi quod militum vulgo

placeret. Quocirca evenit, ut praelium nec committere duces neo milites auderent, ac si quando manus conserere cum .liostibus erat necessie , facile superarentur Romani. Veronam itaque amitarent , omnisque etiam Italia in hostium potest rem recidisset, ni orta proceres inter Gothorum fuis-

SEARCH

MENU NAVIGATION