Tractatus de Jure Regularium ubi et de Religiosis Familiis

발행: 1857년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

ra. i

5쪽

Η used libri auctor ste editor ius retinent illum transferendi, vel curandi ut illa transferatur quodlibet in idioma. Legibus, edictis, conditionibusque pactis inter gentes laeti, quamcunque adulterationem interpretationemve, nulla sui juris habita talione eonlaetam, persequentur. Id opus, ad normam a legibus praeseriptam, in fidem publicam, depositum suit Parisiis, per mensem julii anni reparatae salutis millesimi octingentesimi quinquagesimi septimi; omnesque sanetiae formulae in diversis imperiis, quibuscum litterarias pactiones Gallia iiii it, fuerunt expletae. M IT :ROMAE . . . apud MERLE.

BONIFAZIO. MEDIOLANI. a

d. CASTER MAN et filios. SILVAE DUCIS .

. . . . HEBERLE. LIPSIAE . . . .

6쪽

I ET DE RELIGIOSIS FAMILIIS,

VEL ETIAM SIMPLICIA PERPETUA ΝΟΝ ΗΑBENT,

8쪽

Iam compertum habet lector quid sit religiosus status :item quatenus hujusce Status essentiam Sortiantur certae quae dam religiosarum familiarum formae, ac extraordinarii existendi modi, de quibus potissimum dissicultas moveri posset :item quae sit norma recte constituendorum religiosorum ordinum : et tandem quomodo Singula ipsis membra, per legiti

mum ingressum, canonice adunentur.

Superest ut de regularibus, jam sex hypothesi in legitime

constitutis, jus exponamus. Cum autem ejusmodi, quae tradendae supersunt, juris dispositiones, aliae solos ipsos regulares respiciant, aliae vero simul relativae sint ad varias personas religiosis familiis extraneas verbi gratia, ad Episcopos et saecularem clerum , visum est eaS bisariam distribuere. Quapropter sub hac quinta tractatus parte agemus de jure regularium ad eaetra in sexta autem et ultima jus eorum ad intra deseribemus.

9쪽

TRACTATus DE MIRE REGULARI .

De habilitate regularium ad munia ecclesiastica.

Hic expendendum venit, an et quatenus regulares possint ad summum Pontificatum, ad cardinatatum, ad cpiscopatum, ad parochiatum, aliaque munia et dignitates assumi. Quam disceptationem hoc ordine expediemus : i' de regularium habilitate ad ossicia clericorum in genere : 2' munus parOchiale religiosi status essentiae nequaquam repugnat : 3' an et quatenus beneficia curata regularia possint aut debeant regularibus regenda committi : 4' an et quatenus religiosis conserri possint beneficia curata saecularia : 5' an parochiales ecclesiae hodie possint monasteriis uniri : 6' an et quatenus regulares obtinere valeant beneficia simplicia, dignitates, variaque alia ossicia episcopalia inferiora: γ' an et quatenus valeant ad gradus academicos promoveri, et docere in publicis scholis : 8' an et quatenus valeant ad episcopatum, cadidi natatum et summum Pontiscatum evehi.

Non novus, Sed veternosus et pluries confossus error est, quo fingitur status religiosus, ex primaeva sua instituit One ac genuino fine, a clericorum gradibus ac muniis alienus, prorsusque ablegandus. Quod inane commentum denuo recudi videmus, quoties aut in regularium familias invidia recru-Diuili od by Cooste

10쪽

PAM QUINTA.

descit, aut nova ad demoliendam sedis Apostolicae auctoritatem machinatio substernitur. Hujus autem erroris sequacibus solemne est ad antiquam disciplinam atque Ecclesiae mentem provocare, et subdole expiscatis nonnullis textibus incautos decipere. Hinc antequam regularium ad singula in particulari clericalia munia aptitudinem ostendamus, visum est hic eorumdem ad munia haec habilitatem in genere, ex antiquitatis documentis, perpetua Ecclesiae praxi et constanti Patrum traditione palam facere.

I' Iam ab anno 385 dubium hac de re, si quod intervenire potuisset, tollebat Siricius Papa, in celebri sua ad Himerium

Tarraconensem epistola, cujus authenticitatem ab eruditis pro explorata prorsus haberi notum est : Monachos quoque, quos tamen morum gravitas, et vitae ae fidei institutio commemdat, elericorum ossiciis aggregari et optamus et volumus; ita ut

qui intra tricesimum optatis annum sunt, in minoribus per gradus rivulos crescente tempore promoveantur ordinibus p et sic ad diaconatus vel presbyterii insignia maturas oetatis consecratione perveniant, nec statim saltu ad episcopatus culmen ascendant, nisi in his eadem, quin singulis dignitatibus superius proe isimus, tempora fuerint custodita vide Berardi, canones Gratiani genuini,

parte 2, t. i, pag. 229. Vide etiam hunc locum Siricii Papaea Pio VI allegatum in bulla auctorem fidei, propositione 80 .Frustra ergo ejusdem vel recentioris aevi textus obtruduntur, quibus prohibentur monachi, ne clericorum muniis et gradibus sese immisceant. Ceuties responsum est, agi in hisce

textibus de monachis illis, qui ex peculiari suo instituto laici

permanere, et vitae contemplativae exclusive Vacare proposueraui. M praeter haecce anachoretica instituta, potuisse etiam legitime institui monachos, qui 'itae mistos dicarentur, eviucunt citata Siricii verba. Imo nunquam in Ecclesia defuisse religiosos vitae activae seu Apostolicae addictos multorum eruditorum opinio est. Nam et in duodecim Apostolis religiosi status essentiam agnoscunt. Item viros illos qui sub philosophorum et ascetarum nomine, prout S. Justinus mari r,

SEARCH

MENU NAVIGATION