Tractatus de Jure Regularium ubi et de Religiosis Familiis

발행: 1857년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

TRACTATUS DE IURE REGULARIUM.

pro speciali instituto habuisse vitam contemplativam. Perperam autem inde concluderetur, essentiae status religiosi repugnare regulares quibus ex instituto liceat praedicare, bapti-Zare sacramentaque alia ministrare. Posterioris hujus speciei regulares desiderasse videntur sanctus Augustinus et sanctus Eusebius Vercellensis, cum ipsosmet clericos, Sacris ministeriis addicendos, sub communi regula adunarunt, atque in quemdam veluti religiosum ordinem instituerunt. Caeterum etsi tempore sancti Hieronymi haud congruum videretur e claustro exire monachum, sacrisque initiatum procurandae

populorum saluti operam impendere, id postea utile reputavit Ecclesia quae, non minus posterioribus quam prioribus Saeculis, in sua generali disciplina infallibilis est. Quaestionem autem de tempore quo coeperint ipsi etiam monachi munia illa, quae parochialia vocantur, exercere, hic praetermittimus, ne propositos tractatus hujusce limites excedamus. Liceat tamen haec Innocentii III, anno 1213 prolata verba subnectere : Per

antiquos canones etiam monachi possunt aes ecclesiarum paroecialium regimen in presbyteros ordinari capite quod Dei timorem 5,

de statu monueho. Liceat et Siricium Papam commemorare, anno 385 sic decernentem : Monaeus quoque clericorum osciis aggregari et optamus et volumus; ita ut .., in minoribus per stradus singulos promoveantur ordinibus, et sic ad diaconatus vel presbyterii insignia... perveniant, nec statim Saltu ad episcopatus

culmen ascendant vide textum integrum , superiori capite,n. i). In hac ergo quaestione, num a professione religiosae Vitae alienum sit parochialis muneris exercitium, frustra objicitur contrariam aliquando fuisse disciplinam : esto per aliquot priora Saecula monachi a verbi divini praedicatione adminia strandisque fideli populo sacramentis abstinuerint : quaestio est an ad id inhabiles fuerint vi status religiosi. Inhabiles eos non fuisse probat subsecuta multorum saeculorum disciplina :probant sancti Dominici et sancti Francisci ordines, in hunc praecipue siuem instituti, et ab Ecclesia approbati, ut populis '

22쪽

PARS QUINTA. i 5 christianis praedicatione, sacramentorum administratione, necnon tradenda in scholis sacra doctrina, succurrent. Vera ergo conclusio est, per se aptos, imo et aptiores, ut supra asserentem audivimus Urbanum II, regulares reputandos esse ad sacri ministerii munia, quae parochialia vocantur : per accidens autem, id est, ob peculiarem alicujus instituti solitudinem precipue sectantisὶ finem, vel etiam ob speciales aliquorum temporum aut locorum circumstantias, aptius eos a regendis parochus arceri .

AN ET QUATENUA BENEFIClA CURATA REGULABIA POSAINT AUT DEBEANT REGULARIBUS REGENDA CONMITTI .

Duobus paragraphis quaestionem illam expediemus : i' exquiremus, quodnam fuerat, Sive ante Tridentinam synodum, sive a tempore Tridentiliae synodi usque ad celebrem S. Pii V hac de re constitutionem, regularium jus in beneficia curata regularia, seu in parochiales ecclesias ipsorum monasteriis unita : 2' hodiernum jus commune regularium quoad dietas parochiales describemus.

Quodnam fuerit ante S. Pium V regularium ius in beneficia turata regularia, seu in paroehiales eeelesias ipsorum monasteriis unitas.

Praenotanda. - α i' Communis divisio henesciorum est, a quod alia sint saecularia, alia regularia. Soreularia dicuntur u illa quae, vel ab initio pro clericis saecularibus fundata sunt, u vel in quibus ex succedente praescriptione 40 annorum, Velu legitima fundationis ex auctoritate sedis Apostolicae) com-u mutatione, saecularibus clericis jus quaesitum est. Regulariati vero beneficia sunt, quae similiter, vel ex prima landatione, a vel succedente praescriptioiae' fundationis commutatione, Diqiitreo by Corale

23쪽

16 TRAGATUS DE IURE REGULARIUΜ. v aut unione seu incorporatione, regularibus conferuntur. n

Engel, in tit. de cappellis monach. , n. l.) Item, juxta Leurinnium, est beneficium regulare, et quod solis religiosis conferisi tur, utpote iis solis, ex fundatione, seu institutione, seust consuetudine, Vel praescriptione addictum; ut abbatia, ii prioratus, canonicatus regularis, et aliquae parochiae. Duma autem non constat esse regulare, praesumitur Semper Mea culare. n Forum benefletale, parte l, q. 32, n. 2.ὶ Ad dignoscendum autem utrum regulare Sit, an potius Saei culare, praecipua et optima regula est decretalis cum de benefleto

b, de proebendis, in 6). Quando nempe agitur de beneficio saeculari, seu quod idem est) eonsueto elericis saecularibus assignari, juxta illam decretalem, de illo debet intelligi, quod tanto

tempore ab uno vel pluribus saecularibus elerieis, institutis in eo rectoritas, eaestitit continue ac pacisce gubernatum, ut praescriptio legitima sit completa, etiamsi ante vel post religiosi quandoque ministraverint in eodem. Et vice versa quoad beneficium regu

lare.

2' ii Quod attinet ad parochias monasteriis unitas et inco a porataS, Sciendum est, earum quasdam unitas esse tantumu quoad temporalia, quasdam autem pleno jure. Unio quoadii temporalia tunc censetur facta, quando decimae aliiqueu redditus parochiae sunt assignati monasterio, sed jus instia tuendi rectorem benescii pertinet ad Episcopum, solo jure

u praesentandi monasterio rellicito. . . Pleno jure dicuntur unitae si seu incorporatae Parochiae, quando, praeter jus percipiendiu temporales redditus, etiam administratio spiritualium, sci-u licet cura animarum, in monasterium tranStatum est: atque ii in tali parochia rector principalis censetur esse abbas moea nasterii. η Engel, in tit. de cuppellis monach. , n. 10.) Par chiales ecclesiae 'monasterio unitae pleno jure, dicuntur quoque de mensa monasterii, atque etiam membra monasterii

vide Pignatellum, tom. 9, consuli. 158ὶ.3' Schmalggrueber triplicem parochialium monasteriis uia, tarum speciem distinguit: e Potest ecclesia parochialis uniri

24쪽

l Tu monasterio tripliciter : l' γoad temptu alia tantum . . 2'etiamu quoad spiritualia pleno jure.. 3' plenissimo jure, ita ut in po-u pulum ecclesiae unitae jurisdictionem quasi episcopalem et exerceat monasterium. η In tit. 37. libri 3 decret. , n. 5 . 4' Est et alia paroehialium unitarum divisio in praesenti materia attendenda : Dimirum, unitarum subjective, id est, tam quoad temporalia, quam quoad spiritualia ; et unitarum accessorie, id est, quoad temporalia tantum vide Thesaurus resolutionum, tom. 6, pag. 37 379, edit. Romae i74 l).5' Reservatio juris patronatus, vel juris nominandi vicarium perpetuum, probat unionem esse duntaxat accessoriam, ac proinde non esse subjectivam, nec pleno jure ; prout recte adnotatur in causa virensi 18 julii, 17 S uerum Thesaurus resol. , tOm. 30 ; ubi dicitur decreti cujusdam unionis tonorem interpretandum esse a quoad temporalia tantum, Ob praese a vatum jus patronatus et jus nominandi vicarium perpe-α tuum : quae duae circumstantiae repugnant unioni subj v ctive; ut de jure patronatus dixit Bota in Sedunensi purochia- . lis to januarii 1757..; et de Ficario perpetuo, in Valentina a Dieariae 12 februarii l734. . n6' Quando parochialis monasterio est unita pleno jure, cura habitualis residet penes totam samiliam conventus, seu penes eapitulum; ita tamen ut praelatus collegium repraesentet incursu exercitio. Quod sic adnotatur in causa Bononiensi 3 julii II 62 Thesaurus resol. , tom. 5 l . et Cum omnis Ecclesia regua laris sit collegiata; ad tradita per Cardinalem de Lueau me beneficiis, sta se . 65, n. 3ὶ, et Bolam ... Et ideo putantia curam habitualem residere. . penes totam religiosam famia I iam conventus.., cum in ecclesiis collegiatis illa pertineat 'is ad totum ipsius capitulum, ut notant Pignatellus cons. 50, u n. l, t. 9), et Bota ... α Praelatus, sive collegii caput, in eXercitio curae reprae-α sentat ipsum collegium, ut tradunt Pitonius. ., Bola.., et re censuit haee S. Congregatio in Senogalliensi, i 8 novembris i. 1 753, ad 1 dubium.

25쪽

7' Ιnstitutio distinguitur in collatitiam et autorisabilem. Collatitia est collatio juris seu tituli beneficii; et pro perpetuis beneficiis duntaxat locum habet. Autorisabilis est collatio curae seu juris administrandi curam animarum, et haec proprie locum habet quoad vicarios euratos perpetuos. Aliquatenus tamen locum etiam habet quoad vicarios curatos manuales, Seu non perpetuos . Neque enim temporariis vicariis fas est parochialibus muniis sese immiscere, nisi ex auctoritate Episcopi vide in causa Agnagninu, 7 juniit 834, S nedum; Thesaurus resol ., tom. 94). His praenotatis, sit

QUAESTIO P. - uodnam fuerit jus commune, ante eo ilium Tridentinum, quoad parochiales ecclesias , moriasteriis unitas 3Ius illud breviter indicabimus, tum pro casu unionis pleno iure, tum pro casu unionis quoad temporalia duntaxat. Et quoad utrumque caSum exquiremus praecipue, ad quem pertinuerit eligere et nominare preSb terum, qui curam exerceret, et an is foret ad nutum monasterii amovibilis. Quam quaestionem de jure ante I ridentinam Synodum vigente praemittendam duximus, ut facilius intelligatur hodiernum jus

commune, circa eamdem materiam mox exponendum. I. Ouodnam fuerit jus commune, ante Tridentinam synodum, quoad parochiales pleno jure monasteriis unitas p - 1' Ad exercendam curam non conStituebatur vicarius perpetuus,

sed amovibilis ad nutum monasterii; 2' hujus electio et nominatio, pertinebat ad monasterium ; 5' pro ejusmodi vicario non erat locus institutioni per ordinarium faciendae. Non immorabimur in adducendis textibus et auctoritatibus praemissas assertiones firmantibus; quia concordant in iis admittendis doctores. Satis erit unum aut alterum adduxime .u Quando ecclesia est de mensa monasterii, tunc jure nonu est locus depulationi vicarii perpetui; sed abbas potestu retinere in illis presbrterum saecularem, ad nutum amo in bilem, qui ipsum coadjuvet in cura. . . Et quoad hunca essectum haec est disserentia inter ecclesias simpliciter

26쪽

a carios perpetuos duxis caput eatirpandae, de proebendis p et a caput de eappellis monachorum, eode m titulo, in o); haeu vero minime duxta glossam in Clementinam Ι, verbo ad

a mensam, de emessibus Proeι.; et in Clementinam I de sup- a plenda negligi. Proel. , et tradunt fere omnes recentiores. . .

. quia non datur aliquis titulus vacabilis aut conscribilis pera ordinarium, nequidem quoad institutionem auctori sabba lem. v Pignatelli, tom 9, consuli. 157, D. 2.ὶ Addit autem Pignatellus, ita concordare auctores dum expendunt 8olum jus commune ante Tridentinam synodum vigens. Num enim jus illud a Tridentino concilio immutatum fuerit, est alia quaestio. Vide etiam Garciam me beneflciis, parte XI, c. 2,u. 3 .l-ω. - Quod autem etiam juxta jus antiquum, potuerit exerceri cura per religiosum in ejusmodi parochialibus pleno jure unitis, dubium noli est Vide Suaresium, de religione, tom. 4, 1. 3, c. 19, n. 4 . Poterat nempe monasterium curam exercendam committere, sive religioso, sive presbytero saeculari. Uterque autem ad nutum monasterii revocabilis erat. II. Ouodnam fuerit jud commune ante Tridentinam synoduo quoad parochiales, non pleno jure, sed in temporalibus duntaxat unitas In hoc casu, i ' praesentatio vicarii curati pertinebat ad monasterium , institutio autem ad Episcopum; 2' ejusmodi vicarius erat perpetuus, non autem ad nutum monasterii amovibilis; 3' ejusmodi vicaria rationem habebat beneficii, ad cujus etiam titulum clericus ordinari poterat; 4' praesentari a monasterio poterat Sive unus de religiosis sive clericus saecularis. Satis haec patebunt ex sequentibus

textibus et auctoritatibus: a In ecclesiis, quae ad eos pleno a jure non pertinent, instituendos praesbyteros Diseopis praeserima temt, ut eis de plebis eura respondeant: ipsis vera religiosis re pro rebus temporalibus rationem eaehibeant competentem. Inst is tutos autem, inconsultis Episcopis non audeant rem ere. η Capite in Lateranos i 31. de praebendis. Dissili do by Corale

27쪽

20 TRACTA A DE IURE REGULARIUΜ. Capite unico de cappellis monoehomum, in B, ubi sic decernitur : Presbyteri, qui ad curam populi per monachos in eorum Gelesiis praesentantur Episcopis et instituuntur ab ipsis eum debeant esse perpetui , consuetudine vel statuto quovis e trario non obstante, ab eisdem nequeunt ecclesiis nisi per Episcopos et eae causa ratio bili amoveri.

a Vicarius perpetuus canonice institutus, est vere beneu sic latus: capite postulasti 27, de rescriptis, ibi: Non enima beneficio carere debet dici, cui eompetenter de perpetuae vicarim α proventibus est provisum. Sicque vicarius perpetuus habetu verum titulum, et potest ad dictum titulum Ordinari ... ca-u pite ad haec, 3 de ollisio viearii. v Ferraris, verbo vicarius parochialis, n. l8.ὶ Quod potuerit praesentari ad curam unus etiam e religiosis, concludit SuareZ, Vel ex eo solo quod beneficia haec si ut de numero beneficiorum regularium de religione, tom. 4. l. 3, c. 19, n. 223. QUAESTIO II . - Ouid juris statuerit Tridentina synodus quoad

parochiales ecclesias monasteriis unitas seu anneaeas' - Tridentina synodus cap. 7, seM. T, de retorni.) decrevit in hune modum : a Beneficia ecclesiastica curata, quae cathedralibus,u collegiatis vel monasteriis, beneficiis seu collegiis aut piis a locis quibuscunque perpetuo uilita et annexa reperiuntur,u ab Ordinariis locorum annis singulis visitentur; qui sollia cite providere procurent ut per idoneos vicarios, etiam η perpetuos, nisi ipsis ordinariis pro hono ecclesiarum regia mine aliter expedire videbitur, ab eis ... ibidem depu-

tandos, animarum cura laudabiliter exerceatur: appella-u tionibus, privilegiis ... minime Sucia gantibu S. . Ex hoc decreto duae potissimum ortae sunt difficultates. nunc expendendae : nempe. I. An per illud decretum mutatum fuerit jus antea vigens quoad paroctiales ecclesias monasteriis pleno jure unitas 3

lo Si verba Tridentina intelligenda sint etiam de parochialibus pleno jura unitis, dubium non est quin jus aut ea Vigeus Diuiligod by Corale

28쪽

PAM QUINTA.

mutaverint. Nam antea non poterat Episcopus in ejusmodi parochialibus constituere vicarium perpetuum; sed liberum erat monasterio ibi exercendam curam committere vicario, qui esset ad nutum ipsiusmet monasterii amovibilis, ut supra vidimus. At decretum Tridentinum facultatem facit Episcopo, constituendi vicarium etiam perpetuum. Ergo, Si Verba haec intelligenda sint etiam de unitis pleno jure, concludendum est intervenisse juris communis mutationem. 2' Canonistae quidam putarunt agi duntaxat in decreto Τridentino de unitis quoad sola temporalia; non autem de unitis pleno jure, seu ut dicitur etiamὶ de iis quae sunt de mensa monasterii Seu membra. Inter quos sic Pignate Ilus stom. 9, consuli. 158, n. 4 : u Id non inteIligitur nisi de simpliciter unitis, et non dua membris, ut clare loquitur concilium. v Sed opinio haec admitti nequit. Nam si concilium decernere voluisset duntaxat de unitis quoad temporalia, absone ordinariis facultatem fecisset ponendi vicarios etiam perpetuos; siquidem antea de jure communi, non tantum poterant, sed et debebant in ejusmodi ecclesiis constitui vicarii curati perpetui. Ergo dicendum est, sub decreto comprehendi parochiales eliam pleno jure unitas; imo et propter ipsas tantum posita esse Verba etiam perpetuos. Proinde relative ad unitas pleno jure, jus antea vigens re era immutatum est. Sed, ut mox dicemus . hanc ipsam Tridentinam dispositionem immutavit S. Pius V. Quod autem praedicto modo intelligendum sit Tridentinum decretum tradit Barbosa in hunc modum :n Beligiosis, in ecclesiis quae pleno jure eis subjiciuntur, si pertinet institutio, ut probat textus tu Clementiva I dea excessibus Praelatorum. In ecclesiis vero quae pleno jure ada illos non pertinent, institutio et destitutio ad eos nona spectat; sed presbyteri ab illis praesentati ab Episeopou s: int instituendi capite in Lateranensi, 3l, et capite de nio a nuchis, l2, de pro bendis: capite cum et plantare, et capitea in ecclesiis, de privilegiis ... Illud maxime adnotabis, quod a in his ecclesiis quae non pleno jure pertinent ad religiosos, Diuitigod by Cooste

29쪽

TRACTATUS DE IURE REGULARI .

a sed habent Episcopi institutionem, ponendi sunt vicarii η perpetui ut decidit textus in dicto capite i, et in dicto

n capite de monachis). In iis vero quae pleno jure ad religiosos spectant, possunt ipSi ponere VicarioS ad nutum suum amoea vibiles . . . Quia in hujusmodi beneficiis institutioni locussi non est, sed principalis titulus est penes ipsum mona a terium seu collegium cui unita sunt, et propterea nunquama vacare dicuntur. . . Verum licet praedicta procedant de jure u communi antiquo, hodie tamen aliquam recipiunt muta-u tionem ex decreto concilii Tridentini Sess. 7, c. 7, de res.)u quatenus decernit ut ordinarii deputare possint vicariosu etiam perpetuos in quibuscunque beneficiis curatis, quaeu unita reperiuntur ecclesiis cathedralibus, collegiis, et mo-u nasteriis. . . Quae Verba comprehendunt quaecunque minu nasteria exempta, et ecclesias quomodocunque eisdem et ex eorum menSae Unitas. v Barbosa de potestate Episcopi,

Part. 3, alleg. 72, n. l88 et 189.)Η. An vi praefati deereti liberum semper sit Episcopis vicarios perpetuos in parochialibus unitis constituere' - et Sunt pluresst casus ait Ferraris, verbo vicarius parochiatis, n. 8ὶ in quibus nequit vicarium perpetuum deputare :4 1' Quando beneficium est unitum et annexum monasterio a regularium si). Tunc enim Episcopus non potest deputareu pro ejus servitio vicarium Perpetuum, Sed Solum tempora-u lem, et ad nutum amovibilem, ut declaravit sanctus Pius , si constitutione incipiente ad Gequendum. u 2' Quando a tempore immemorabili unio facta suit, ac exu tunc constat vicarios suisse ad nutum amovibiles, scientibus etu consentientibus ordinariis, et nunquam vicarium perpetuum

l) Debuisset dicere Ferraris reguletrium mendicantium aut mon horum; quia non plus dicit S. Pius V, ut infra videbimus. Et sic non comprehenduntur caetera monasteria, verbi gratia, monialiuin, militarium ordinum, etc. Non comprehenduntur, inquam, metem monasteria, vi Planae constitutionis : nam ex communicatione privilegiorum, vel ex speetali privilegio potest et aliis regularibus dictum jus competere.

30쪽

PABA QUINTA. 23α fuisse eonstitutum. Barbosa. . . Sanchez... ReissenStuel. . . etu Hii.

a 3' Quando unio facta est per viam pacti et concordiae au sede Apostolica approbatae, cum clausula, ut deserviri possita per visarium ad nutum amovibilem ...u 4' Quando pro bono pacis, et pro tollendis litibus, ac prou meliori benescii servitio expedit, per vicarium ad nutumo amovi bilem ecclesiam gubernari. . . Arguitur capite 7 conet- . lii Tridentini; ubi id iion reliquit liberae Episcopi voluntati,u sed usum est verbis arbitrium boni viri denotantibus, ibi :α Nisi ipsis indinariis pro bono ecclesiamum regimine aliter expe-α dire videbitur. α 5' Quando ex privilegio, remunerationis causa conceSSO, u beneficio est unitum cum clausula, ponendi vicarium ad. nu-

a tum amovibilem. Quia in generali privilegiorum derogationeu facta a Tridentino, citato capite P, non comprehenduntur 4 privilegia remunerationis gratia inon ema...u 6' Quando ex privilegio Pontisicio, post Tridentinum de-α eretum concesso, unitum est beneficium parochiale cum a clausula, instituendi vicarium ad nutum amovibilem. Quia taleu Pontificium privilegium post Tridentinum concessum dem-α garet dicto Tridentino decreto. B

Determinatur hodiernum regularium jus quoad parochiales eeclesias monasteriis

unitas.

Cum quaestio haec a sancti Pii V constitutione ad exequen- m, i novembris 1567) plurimum dependeat, hujus constitvitionis paragraphos 4 et 5, o quibus praecipue probationes desumpturi sumus, in antecessum transcribimus :u Volumus insuper et ita mandamus : quod dicti vicarii per-u peti, non ad liberam ordinariorum electionem, sed ad no-α mmationem illorum, in quorum ecclesiis unitis ponentur, Diqiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION