Dissertatio medica de indicationum doctrina ...

발행: 1818년

분량: 654페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

r6rem inducere inde colligimus, quod luX per aliquot hora S Valeat solitum virorem planatis praebere, quam iis abstulerant tenebrae. Sc eundo, quod, si plantae cujusdam ramus vel ramulus cogatur in tenebris creSeere , reliqua vero planta solito more vivat, unus tantum hic ramus ramulusve albescat, Vel, quod magis est, si quaedam solii teneri pars tegatur lamina metallica, reliquum folium luce fruatur, una tantum tecta foIii pars aubescat. Denique, quod constat egregiis BOhemi Orum Physicorum experimentis in foliis tenebrarum ope albescentibus, colorem Viridem proferre Lunae lumen ca9 , licet hoe adeo debile sit, ut octo dierum spatium essiciat tantam , quantum duodecim horarum spatium valeat debilissima Solis lux . Quas ob Servationes eo majoris momenti habemus, quo certius constat, nullum calori cum Lunam adferee Videri 3o . Merentur tamen attentionem Ingenhousati, Seneberii et Humbolutii, experimenta, quae docent gag Hydrogenium eam habere facultatem, ut in tenebri S colorem viridem conservet; observavit Huminholaetius uni obscura Fribergensi plan agu em. lanceolatam, trifolium arvense, lichenem verticillatum, aliasque plantas , retinuisse solitum, colorem. Inerat autem minerae gag ΗΡ

f. 2s.. Cum meritissimi Meesii observationem confirmatam viderim, qua docuit, in tenebris nullam peragi fructificationem, sequitur, nos non affirma re posse , quales mutationes ea principia subeant , quae fructibus et vulgari sensu dictis seminibus inesse solet, qualia Sunt amylum, gluten, muco - Saccharum, oleum- pingue, Sin autem consideremus quantum discrimen inter haec principia essiciant diversae regiones majores minoresve Iucis VireS inpertae, praeprimis quantas mutationes. ut omnibuS, sic et his quatuor principiis, inducat umbra, haud temere suspicari videmur, quando auguremur, etiam quatuor

Draehar, B. 2. 1. 339. 3o Suspicati sunt Veteres, Lunae inhaerere vim exurentem: radios Lunae attribuerunt Paracessus et Hetaonthiis frigid0s et humidos. Interim'moehitis, La Hirius, Villeo, Inchirvhtisius , probarunt Lunam non proferre caIOrem. Uid. Hi isti e MPAead. Rouis, Irro. Et dicit Μυssehenbνοekitis: lim Lunae aut planetarum replicata a speculo ustorio, et Per di ostrum amplissimum connivata, et in meum parum latum densata, in quo mobiliSsimum sistitur thermo. methrum, nec liquorem nec mercurium ullo modo rarefacit aut condensat. Vid. Imr. in Phlusoph. Nar. tom. II.

352쪽

tuor haec memorata principia qualitate et quantitate a tenebris mutari: accedit, quod .constet, quo saniores Sint plantae, magisque Vigeant, has eo majorem copiam princi, piorum proferre, quae solent gignere; plantas autem in tenebris quam maxime debiliatari, torpere harum vim Vitalem, omnesque functiones languere, aquae et exigua acidi Carbonici allata portione, de mpOSita, deesse elementa quibus formantur principia ea proxima, neque expelli OXygenium, horum formationi noxium. Hisce igitur in medio relictis videamus, quid constet de reliquis principiis . Ut resina mutatur in tenebris et deletur, ita oleum aethereum; melathas et crispam et peperitidem in tenebris posui; t neriora folia, cnam ut solent adulta ceciderant plane alba, fere omnem amiserant, quem sana satis fortem habent, odorem; fere nihil solvit cum iis digestum alcohol, adeo ut

huic tincturae addita aqua nullam moverit lactescentiam. Observante Seneberio, non cynera scolymus, nec apium hortense, Π0Stro palato placent, nisi haec luce orbata fuerint et albedinem contraxerint; molestus eSi sapor ille nimis aethereus, quem sana acrem habent, ejusmodi mutationeS Subeund lactucae, endi- via, crambe, quibus tenebrae inferunt materiem saccharinam , mucit ginoSam, facilius, solvendam, et texturam fibrosam, quae solet esse rudis, palato ingratus, teneriorem et graciliorem reddunt. Cum Seneberio observavi, saporem plantarum naturalem, amarum, tenebras convertere in fatuum, inertem aliquantulum, dulcem; taraXacum, omni luce orbatum, vidi alte cre cens, quod inveni omnem ingratam suam amaritiem et salsedinem amisisse, cui succesin

serat fatuus quasi mucilagineus; idem phaenomenon Observavi in acetosa rotundifolia.

Cupidus cognoscendi, quales mutationes subeat haec acetosa in tenebris, eam primo posui in loco obscuro, mox in profundis tenebris, Observavique post aliquot hebdomades plantulam teneram, elongatam, eXiguam. Cujus fibrosam materiem expertus Sum emollitam adeo esSe, ut trita in aqua fere dissiueret. Sapor erat fatuus, attamen acido Oxalico miXtus. Aqua calcis enim mox turbata fuit, nato albo praecipitato, Oxalatis calcis; neque id fuisse carbonas calcis patet inde , quod copia major erat , quam ut tantum acidum carbonicum , quantum sussiciebat ad talem praecipitationem producet dam, plantulae fabrica potuerit continere; quod calefactum cum acido sulphurico nullas

emiserit bullulas; quod additum acidum Galicum Oxalas citius solverit.

353쪽

Praeter alia principia, quae nicotianae tabaco insunt, eminet materies singularis, acris, v0latilis, decolor, in aqua vi X solabilis, plene in alcohole : quare folia tabaci, quae in tenebris adoleverant, parva flavo - albescentia, cum alcohole tractavi; sed praeter flavo- albescentem egiguam resinosae materiae, in omnibus foliis luci subtractis praesentis, nubeculam nihil de hoc principio aeri detegere potui. Similem materiam narcoticam venenatam alcohole solubilem continet Belladonna, ex cujus foliis, luce orbatis, nihil etiam de tali principio detegere potui. Denique solanum tuberosum ab una tantum parte laterali terra ita denudavi, ut plantae dimidium laterale luci exponeretur, alterum autem latus terra adhuc tegeretur, qua ad crescendum indigebat. Erant autem tubera lucem experta viridis coloris; non tantum pars externa, epidermide detracta, splendide erat virens, sed internarum partium facies fiebat virescens. Alcoholi ea immisi, quod tingebatur colore viridi, cui addita aqua praecipitatum pulverulentum dabat. Videtur itaque iis accessisse materies resinosa. Porro utriusque generis solanorum hi j examini subjeci; acquisivi autem ex iis, quae naturaliter creverant, amyli Sis plus, quam ex vi ridibus vel non naturaliter adultis. Deinde horum liquor expressus erat colore bruneo- fuscuS, Sapore ingratus, fatuuS, nauseoSUS; acidum muriaticum oXigenatum dabat praecipitatum fuscum; idem dabat acidum Sulphuricum, nitricum vero et muriaticum praecipitatum flavi coloris. OXalas potassae acidum producebat lactescentiam ; acidum aceti cum et sulphurosum reddebant liquorem flavescentem; aqua calcis nullum movebat praecipitatum ; ammonia liquida intendebat colorem; nitras hydrargyri dabat praecipitatum bru-neum uberrimum; solutiones ferreae, fuscum; alcohol vero acidum tartarosum; tartris potassae acidula, murias barytae, nullam movebant mutationem. Illorum Vero sapor levior, color griseus ; acidum muriaticum o genatum dabat praecipitatum griseum; acidum sulphuricum movebat spumam et socculos; nitricum, albi coloris; muriaticum,griseum; OXalas potassae acidum, turbam; aceticum, album; Sulphurosum, nihil; aqua Vero calcis, griseum ; ammonia colorem intendebat ; nitras hydrargyri , praecipitatumgriseum; solutiones ferreae, viridescens; aleohol flocculos ἔ acidum tartarosum , cremor tartari, murias barytae pullam mutationem producebant. EX quibus omnibus nonne ali quo jure possumus concludere , periisse in viridibus album inosam materiem. - Summi Trevirant verbis finem huic examini liceat imponere: si Aus alle vegetalion's processe

se hat lo line gweisel das Lichi den wichtigsten Einctuss: Man tau schi Sieli, Wenn manse steli init der Hota ung schsmeleheli, das mit der Erforschung der krasten das Getieinanis es der Vegetation gang wird enthiillet werden. V Volog. TOm. IV. p. III et II 8. Quibus omnibus consideratis et collectis apparet:

354쪽

I. Lucem habere eximiam facultatem plantarum irritabilitatem diversimode stimulandi, atque ut caeteras functiones, ita quoque absorptionem, Plurimum incitandi: quare, dum lux et veσetabilia ambo varie Sunt composita, non eum temere concludisse censendum esse qui contenderit, lucem quidem integram Plantas Stimulare, harum vero alias hane Iucis partem, alias illam, in Suum usum convertere, atque inde proficisci omnem mutationum normam, a luce plantis inducendam. II. Tenebras, quo profundiores, eo pejus eorrumpere plantarum irritabilitatem, eo graviorem his inferre torporem, quin ipsam Organicam earumdem fabricam vehementer pe sumdare, inque monstrosam conVertere, adeo ut aliae functio S langueant, sicut absorptio, exhalatio, ut plantae hydropicae eVadant, aliae corrumpantur, ut Secretio, nutritio. ut palleant, marcescant, aliae deleantur, ut fructificatio, ut steriles fiant. ΙΙΙ. Ut animalibus, ita plantis, ineSse a. Natura memorabilem adsuescendi faculi rem et hanc eo majorem, quo juniores aetate sunt: ut haberent quo sese potentiis n centibus opponerent, earum inSultus illuderent, noras ab iis illatas corrigerent. IV. In plantis inesse mirabilem organorum atque facultatum Consensum atque con spirationem ; neque tantum caudicem adscendentem aegre ferre tenebras , verum tune etiam detrimentum capere caudicem descendentem, cui luX inimica est; adeo ut hujus et irritabilitas, et fabrica, et agendi ratio, morbose assiciantur: qui consensus cum non tam tum in morbis illatis, Sed et vigente Sanitate, Plantas comitetur, inde praeclare probari ex plurimis fontibus unum plantarum Virium conSerVatricium atque medicatricium.

V. Beneficam lucis facultatem, in plantis absorptionis et secretionis incitandae, esse auctorem facilioris et celerioris inerementi playtarum, in regionibus sole plurimum colis

lustratiS.

VI. Cum plantae in tenebris vix ac ne Vix quidem absorbeant acidum carbonicum, absorptum dissiculter decomponant, quae in tenebris adolescant, multo minus carbonii continere plantas, quam luce usas. VII. Cum neque in umbra, et multo minus in tenebris, aquam, acidum carbonicum, aetolum, sive ex aere haurienda, Sive ex humo, in suum usum convertant plantae, his in umbra vel tenebris crescentibus principia proxima, mero hydrogenio et carbonio, Vel hiε adjuncto multo agoto, copulata, quibus plenae sunt regionum calidarum indigenae, aut Penitus deesse, aut diversimode mutata inhaerere, eo magis, quo profundiores te

355쪽

nebras expertae fuerint: atque hinc cavendum eSSe,. ne plantae aromatico- aethereae, vehglutinosae in locis umbrosis eXcrescant.

VIII. Cum quicquid absorbeant plantae, fere omne Mydatum Sit, in umbra autem: et tenebris parum aut nihil OXygenii emittant, plantas in tenebris et umbra adultas parare principia proXima Solitis plerumque magis Oxydata, atque eo acidis diversi generi&esse ditiores, quo minus luce fructae sint. IX. Cum gravius corrumpant tenebrae exhalationem aquae, quam ejusdem absorptionem , hinc tenebras plantis inferre faciem hydropicam , debilitatisque atque mutatis virisbus organorum secernentium, inde in tenebris plerumque Plantas parare principia proxuma minus firma, magis humida, mollia. X. Cum tenebrae irritabilitatem plantarum debilitent, fabricam organicam laedant

corrumpant, atque adeo, Ut reliquas functioneS, ita Secretionem, quam minime turbent,

hinc in tenebris adult*s plantas non hoc illudve principium proximum Secernere tale, quale solet efformare planta sana, luce fruens, sed secernere quaevis principia proximiumorbosa ab iis, quae sanae Plantae excernunt, plane diversa , horumque insolitam inter in copulam constituere. M. Itaque cavendum esse, ne in quasvis plantas easdem Vires lucem aut tenebras exercere statuas, aut absolute hujus illiusve principii genesi favere; fructus enim, qui luce usi multum sacchari eontinent, in tenebris austeros evadere, parum Sacchari habere; contra apium hortense, endiviam, quae, luce si fruantur, amarae sinat et austerae, in tenebris fieri dulciuscula, amissis amaritie et austero sapore: itaque, si quis dijudicet, quales vires in principia proxima exserant aut tenebrae aut luX , oportere habeat rationem compositionis et actionum plantae ejus, in quam sive lucis sive tenebi strum ope experimenta instituat. XU. Multis dubiis premi etiamnum et obscuram esse doctrinam plantarum pathologicam; multumque abesse, ut haec elaborata sit atque explorata, ut, ulteriori Physicorum examine et cura digna, et multum ilIustrari possit et perfici: in qua quidem Spe eo majori sumus, quo laetior Physicae disciplinae facies est, quo diligentius hodie ea e colitur, et quo imitatione dignius reliquit exemplum summus Sui temporis Bolanicorum Tou mortius, inquirendi in plantarum morbos, deque horum causis et naturis disserendi, prout tunc temporis vigebat theoria pathologica. vid. Mem. de P assi des Scieno. do Paris, M. I7Q5. P. 33a. seqq.

356쪽

XIII. Parum constare etiamnum de morbosis plantarum secretionibus , tum de reliquis tum inprimis de obtinentibus in umbra et tenebris. Quare nobis non superest nisi pium votum, ut Physicorum indu)tri , hane Physicae disciplinae partem sibi elabo. randam sumens, hunc defectum dὶtissimo experimentorum et observationum thesauro e pleat; quae quidem, ob multiplicem tot Plantarum compositionem et variam agendi r tionem , institutu dissicilia et saepius repetenda fore auguramur, momentosis vero effectibus et insignibus rei oeconomicae utilitatibus afferendis gravia et memorabilia.

357쪽

- 2I. acri S attactu

- 22. Tevia Catechu- 26. Denicus - Carota - 27. Quinien- resinam - 32. Perlegenti non apparet 35. petata et folia

- perlegenti mox apparet, petioli et folia - petiolos fortiores, crassiores

SEARCH

MENU NAVIGATION