장음표시 사용
11쪽
DIssERTATIO MEDICA INAUGURALIS,
DA CINCHONA OFFICINALI LINNAΕΙ,
Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,
Academiae Edilaburgenae Praefecti;
NEC NON Amplissimi AENATUS ACADEMICI Consensu, Et Nobilissimae FACULTATIS MEDICAE Decreto ;
RICARDUS PULTENEY, R. S. S. BRITANNUS.
Ad Diem Maii, hora locoque solitis.
Si nunes nobis ille AURE Us arbore RAMUS Ostendat nemore in Ianio s
Viro praenobili, Patrono plurimum colendo, IIUGONI BARONi WILLOVGHBY DE PAR HAM; Societatis Antiquariae apud Londinenses Praesidi dignissimo eruditissimoque; Societatis Regalis vice Praesidis fungenti; Musaei Britannici e Curatoribus; &c. &C. Fautori egregio, eo quo par est obsequio, Grati animi monumentum, Hanc DisTertationem
Sacram voluit Ric ARDUs PULTEN ΕΥ.
12쪽
DIssERTATIUNCULAM, pro more academico, concinnaturo, materiem satis amplam praebet Cortex Peruvianus : Medicamentum, quod Novus seri Orbis, virtute tam insigni praeditum, ut auro gemmisquee jusdem praetiosius longe sit aestimandum. Inter omnia auxilia, quae genti humanae sors unquam objecerit, aut diu multumque meditando extuderit labor; inter omnia, quae aegris Corporibus liberaliter concesserit alma Natura: nullum, ex Vegetabilium saltem regno, nullum fortasse praesidium, aliunde petitum, in hanc usque diem detectum, magis laudabilem praestitit effectum, quam hoc, de quo agitur, medicamentum ; a mortalibus igitur, grato, ut decet, animo, accipi
Arboris itaque primum, ex qua colligitur hoc nobile medicamentum, inquirendus et colligendus est character classicus et genericus ex systemate sexu ali. Claris. De la CoND A MINE, Cui volupe erat, ad incrementum scienti artam, iter suscipere arduum ac dissicile Americanum, hanc arborem vidit, in Peruviano regno, solo natali laete vegetantem. Ille, autopsia instructus, perfectiorem quam antea optimamque dedit historiam hujusce et descriptionem in Actis Gallicis ; e quibus character naturalis a Linnaeo, in ejus Getieribus Plantarum, constructus est. CL Assis ET GENUS.
Secundum Systema dein Sextiale, pertinet hoc genus ad Classem Pentandriam, Ordinem Monogyniam ; et his notis, sub nomine Cinchonae, ab aliis distinguitur.
Corolla infundibuli formis : capsula insera, bilocularis, a
13쪽
Calix. Perianthium monophyllum, quinque sidum, minimum, persistens. Corolla. Monope tala, insundibuli formis: tubus cylindraceus, longus; litabus patulus, quinque sidus, serratus,
Stamina. Filamenta quinque minima. Antherae oblongae intra tubum corollae. Ρistillum. Germen sub rotundum infra receptaculum so-ris. Stylus longitudine corollae. Stigma crassiusculum, ob-blongum, simple X. Pericarpium. Capsula sub rotunda, calyce coronata, bilocularis, a basii, versus apicem, bifariam dehiscens. Semina, plurima, oblonga, compressa, marginata.
Obs. Flos interdum demit quintam partem numeri, in singulis partibus.
PER seculum, et quod excurrit, unica tantum species hujus generis nobis cognita erat. Non ignoro interim, tam ex Geo Troy sa), quam ex Host anni si ), aliorumque differtationibus, corticem quendam, paucis abhinc annis, ex δε- merica allatum esse; multosque in fraudem induxi sie, sub nomine I inae I inae Feminae. Hic tamen minori essicacia, imprimis febrisuga, multum cedit Quinquinae Verae; et ad Cascarillae vel Eleutheriae genus, omnium fere audi O-rum suffragiis, amandatus est. At, nuperrime, Jacquinus, inter reformatores primi subsellii Bolanicus, arborem in Insulis Cariba earum habitantem detexit; quae legibus, a Linnaeo institutis, Cinchonae generi rite apponi debet.
I. Cinchona Obicinalis panicula brachiata. Lin . Sp.
Cinchon a s inalis. Lin . Sp. Plant. edit. I. p. I 72. Liu. Mat. Med. N ' II. Sas. Nat. t m. a. P. 929-Qum quina. Geostr. Mat. Med. tom 2. p. I 8 O. Condiamin. Ad l. Paris. ann. I 733. Alpon. Ind. Med. Tripl. Cortex Peruvianus, Per uanus, Ch in KChinae, Quinquina
14쪽
Gl in. Dalii Pharm. edit. 3. p. 29 I. Lewis Mat. Med. P- 427. China Chinae. Host man. Dpl. H. par. a. Mat. Med. p. I 66Voget. His. Mat. Med. p. 287. Arbor febri fuga Peruviana. Raii Hist. Plant. tom. 2. P. I 796. II. Cinchona Caribaea, pedunculis unis oris. Jacquin . er. p. I 6. Lin . Spec. Plant. edit. a. p. 24S.C1NCHONAE OFFI cINALIS DESCRIPTIO. Radix ligno sus, ramo S. Caudex adscendens, arboreus, teres, erectus, ramosus, crassus sex vel octo pollices; altus sc) orgyas duas vel tres, cortice tectus duas aut tres lineas crasso; epidermide, in antiquiori scabro, fusco vel canescente; in juniori, laeviusculo rus escente. Rami divaricati. Folia petiolata, simplicia, opposita, ovato oblonga, integerrima, cuspidata, glabra, nervosa, lata duas, longa tres
Petioli lineares, unciam dimidiam longi. Pedunculi summos ramos terminantes, paniculati, brachiati, multi flori. Corolla intus, colore miniato, ungue vividiori, limbo pallidiori ; extus, rubore squalido. Reliqua adumbrationis e charactere naturali petenda
Lubet hic adjungere hujusce arboris ramuli Iconem, ab ingeniosissimo J. Hau heens, olim delineatam. A, Ramulum foliis et floribus onustum exhibet. B, Corollam. C, Corollae Tubum disiectum, ut in conspectum veniant
Staminum Antherarumque situs et numerus.
D, Pistillum. a, Germen; b, Calycem; c, Stylum; 4 Stigma. Ε, Fructus. e, Capsulam, a basi versus apicem bifariam
F, Capsulam longitudinaliter disiectam, ut semina ini conspectum prodeant.
G, Semina. Fid. PLATA I. si g. i. JLOCUS. c) Prunt, ex quibusdam descriptoribus, vel Cerasi circiter amplitudine gaudet Cinchon .-Vide Phil. Transact. Abrii g. vol. iv. Par. ii. p. 323. Vide etiam Librum cui Titulus, Talbor s Mondebui Secret, Lond. 168O, P. I.
17쪽
Habitat in Americae Meridionalis regione, Peruvia dicta, in montibus praesertim circa Loxam. Ex fide etiam D. Ul-lsae, in Cuencae jurisdictione ejusdem regionis, sylvas den
Reseri, ex autopsia, Cl. De la Condamine, Cinchonam, more plurium e calidis regionibus arborum, in omni ann tempore frondescere, florere etiam, et fructum ferre perpetuo. In Peruvia, apud vulgus, recipitur, Corticem ex arboris plaga orientem versus evulsum, et lunae jam tempore senescentis, optimum esse. Sub coelo tamen sicco, et quolibet anni tempore, per totum quoque caudicem
decorticatur nunc arbor. Insolatione siccatur cortex ad emporium. NOMINUM ETYMOLOGIA.
Quae ad nominum etymologiam pertinent, ut rem parvi momenti, et dubii plenam, paucis absolvam verbis. Quina Quina dicitur, vel Quinquina, ut quidam e) volunt, a Voce
uina, sermone Indorum vernaculo, Corticem in genere, denotante. Et hinc, ob eximiam ejus praestantioremque, prae aliis corticibus, virtutem, Cortex Corticum, quasi appellatur. Cinchona appellatur a Linnaeo, secundum leges
fundamentis ejus botanicis traditas, ex Comite deICinchon, tunc temporis, quum vires Quinquinae coeperunt inclarescere, Pro rege Jurisdictionis Limae Hispanico. G tex Perti et ianus, Pulυis Patrum, aliaque nomina, notiora sunt, quam ut tempus in iis recensendis impendam. CORTICIs PER UVIANI FATA. Si fata sortunasque medicamentorum usque ab origine contemplemur, facile inveniemus, nobilium plurima, casu potius fortuito, quam experientiam tentando, in lucem proferri. Exemplum, nisi fama, saepius mendax, nos deceperit, per totam fere terram notissimum, e re iam jam tractanda, proferemus: hominis nempe cujusdam, natione Indorum Loxae, febre saevissima, et, ut videtur, intermittente, aegrotanti S. Ille, siti coactus, aquam, e lacu, Cortice
γ) Critica Botannica, feta 8. p. et . Vide etiam Philos Botann.
18쪽
Peruviano acrius saturato, copiosissime haust: Eo pacto, non sibi solum, sed toti regno, salutem dedit. Virtute igitur Cinchonae insignissima, hoc ut praedicant modo,
feliciter detecta, ex odio erga Hispanos, utpote victores, longo temporis intervallo, apud Indos, ex industria celabatur arcanum. Quidam demum Americanus, grati animi caula, idem communicavit cum Loxae gin Praesecto, natione Hispano : hic, paulo post, uxori Comitis dei Cinchon, tertiana febre periculose, ut putabant, decumbenti, novum propinavit, et nobile medicamentum ; statimque, in omnium stuporem, illa convaluit. Ob dignitatem talis seminaeia natae, brevi, in illa regione, inclaruit Quinquina; et tempuS nunc demum instabat, quo virtutem ejus eximiam illustrarent Europaei. Patres e Societate Jesu, ex quibuSPulvis Patrum audit, ex America in Italiam primum, circiter i649, Corticem Peruvianum in Europam introduxere ;experimentisque suffulti, optimam ejus certissimamque, ad
intermittentes, virtutem Comprobarunt.
Satis igitur patet, Corticem Peruvianum, pro tempor C saltem, sub PMrum e Societate Jesu tanquam imperio positum fuisse, ideoque ex legibus empiricis exhibitum. Quamprimum autem de Cortice Peruviano disserere inchoarint medici, in diversas statim abiere sententias. Quidam, de ejus qualitate, num calida et sicca, aut in quo gradu, ex Peripateticorum dogmate, lites moverunt. Quidam, frigidam et narcoticam h); quidam, calidam si)pronunciarunt: Alii, ex chymicorum more, aikalinam inesse naturam voluere : Fuerunt alii, qui operam et oleum perdidere, modum operandi quaerendo : Horum nonnulli lineum valde incusarunt, ut in farctionum viscerum promotorem ; alii contra, plus quam satis est, laudarunt, tanquam
panaceam. Ex his, facile colligi potest, quod cuncti fere, vanis scholarum hypothesibus obnubilati, secundum propriae sectae dogmata, es in verba magistri jurare addicti, de Quinquinae indole, usu ejus et ab usu, dijudicaverint. Haec tam diversa inter doctos judicia in damnum
medicamenti non raro tendunt. Certe, Quinae fama, dum
hae gerebantur lites, imminui coepit; et plane, summa
g) GeoTroy Mat. Μed. tom. ii. P. I. Roeli. Cassatus, ut a Mortono et Langio allegatus . . i) Chimetius, in trael. de Pulv. lah. Orbis Americani, Paris I 653.
ih Zimulierus, in disput. de Praecipitantium usu, ut a Langios l) Inter quos enumerandi sunt Baglivius, Et mulierus, Statilius,
eiusdemque sectatores. ut ab Hon manno Citantur Omnes, in di siertatione De recto Corticis Chinae usu in febribus intermittentibus.
19쪽
cum artis medendi injuria, in desuetudinem abiit. Num id
incommodi ex mala et intempestiva medicaminis administratione; num potius, ut videtur, ex dosi futili, ac morbo plane impari ; num, denique, ex aliis causis ; haud equidem scio. Certe interim sic se res habuit : mox vero, ratione exhibitionis magis apta, sensim ac feliciter, detecta,
do sim imprimis, si mihi liceat conjectare, augendo, sese
illustrarunt denuo Quinquinae recuperatae vires ; et facile, ab aliis febri fugis dictis, palmam reportaVere. In omni Europa, non defuerunt Viri, arte medica versatissimi, quibus in confesso fuerunt Quinquinae merita, quique calamum in ejus dignitate vindicanda exercuerunt. Inter vindices, nemo est qui non agnoscit quod plurimum laudis ac meriti Syden hamo nostro debeatur. Ille, in honorem artis suae omnino natus, hypotheses spernens, fida experientia edoctus, non tantum ejus vim, ad intermittentes
sistendas, fuse et magis perspicaciter docuit, et stabilivit;
sed primus fere ulteriores ejus usus, ad aliaS nec paucas nec leviores vitae imbecillitates profligandas, praxi amplissima ostendit. Illi etiam, ad Corticem vindicandum, adsurgebant Mortonus, aliique docti ; quorum consiliis tandem, jure quidem ac merito, primum fere locum obtinuit Cortex. Nec mihi vitio vertatur, quod Talbotium, in Gallia, oblivioni tradiderim : Quanquam multum ei
tribuerint auctores ; moneo, ex auctoritate vix spernenda,
quod conjicere liceat, Talbotium quidquid luminis, de vera Corticis Peruviani propinandi methodo, habuerit, id ex Syden hamo m) clam expilaue.
Vis CORTI cIs PER UVIANI ET QUALITAS.Medicorum omni aevo clariores, in dignoscendis plantarum viribus, multum desudarunt. Quis non novit, quid temporis Sectae Astrologorum medici, ab astris; quid Signatores n), ut cum Linnaeo loquar, e colore, ex facie externa, habitu toto, aliisque signaturis, vires plantarum
deducendo, impenderint 8 Quid demum laboris, partibus vegetabilium omnibus examini per ignem subjectis, Academia Scientiarum Parisina οὶ, si ultra, ni falluntur hodierni, perdiderit Z Inter recentiores, Bolanici quidam, a classibus
HCad. Parisinae; sed his omnibus praestitere nihil, nisi ut liquidum Oret, eX Omnibus communiter extrahi posse oleum, spiritum, Phlegma. ial, et terram, et saepe baec omni eadem quantilatC ct PPO
P0rtione in plantis diversissimi essectus. Choniel. Hi s. Plant. P. 37
20쪽
plantarum naturalibus sp); alii quidem, a sapore et odore sq),
magis feliciter earum vires indagarunt. Hi tamen, nisi usu et experientia, more veterum, Dioscoridis praeprimis, fulti, omnes in lubrico versantur. Ad hoc confirmandum, e re tractanda exemplum proferre licebit: quis enim, ex Corticis Peruviani sapore, miram nempe, prae aliis amaris et adstringentibus febri fugam, et gangraenas sistendi, virtutem in Cortici inesse opinaretur toptime ad usum Cortex Peruvianus eligatur rufescens, vel rubens, Cinnamomum referens ; sapore adstringente, non ingrato, et aromatice amaro ; odore quasi mucido, leviter aromatico ; dentibus attritus friabilis, non viscidus et glutinosus, non ligneus, non effoetus et annosus r). Cortex talis, chemicae subjectus analysi, phlegmatis acidi, cum pauculo athali urinosi mixti, tertiam praebuit partem ; olei crassioris consistentiae, octavam ; salis atha lini, circiter sexagesimam. Resina hinc in Cortice, ex hujus acidi et olei mixtura, ad quartam totius fere partem assurgit s . Cortex Peruvianus, in aqua coctus, liquorem adstringentem, amarum, et, dum calet, subrubrum, subpelluci dum reddit: cum friget, vero, substavescens et turbidum, ob resinam suspensam, evadit decoctum. Coctione cum prioris residuo, in alia aqua, ad vices plures repetita, liquor tandem, cum friget, pellucidus redditur; ac eadem ratione, qua repetitur coctio, saporem etiam adstringentem amittit; attamen, longius adhuc postea coctus, longiusque, amaritiem retinet st). Cortex Peruvianus, aqua frigida maceratus, liquorem pellucidum, sapore quam decoctum potentiorem praebet. Hinc videretur materiem gummosam, inter resinam et aquam frigidam quasi mediantem, lentius licet, perfectiorem tamen efficere solutionem : coctione enim, gummota materies cum resinosa, in vegetabilibus, arctissime nupta, ab
ea nimis subito distrahi videtur su).
In spiritu vinoso rectificato, multo magis persecto, et Iargius quidem, quam aqueo menstruo, virtutem fundit Cortex Peruvianus : ad plenissimam interim Corticis vitium, qua fieri possit, extractionem, coquatur residuum hujusce
o) Hasielquist, in Amoen. Academ. VOl. i. P. 389. q) Flover in Pharmacobasan. Lond. I 687. Host man. in dissertatione de methodo compendiosa vires plantarum indagandi. O p. omu . tom. V. P. 6o. I in . Sapor. et Odores Plant. in Amoenitatibus Aca
