Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Ds C INCHONA OFFICINALI

artem, ad debitam consistentiam evaporatis, Extractum Corticis remanet, vim fere totalem retinens, et perfectiorem

multo, quam si a decocto solo, vel tinctura, paratum suis ei: Corticis enim saporem adstringentem, et amaritiem, pOD sidet, ac elegans medicamentum praebet sx . Corticem, in substantia exhibitum, genuinυm effectium edere, et efiicaciorem, quam ulla ejusdem praeparatio, uno ore consentiunt Practici : omnes interim hae praeparationes medicis in usum veniunt. Febricitantibus, quibus vires, ventriculi praesertim, sunt debiles, decoctum, quam pulvis levius, aptius ecte inde videtur. Infussio frigida stomachi cum praebet egregium amarum, Chronicis Variis aptissimum, et infantibus. Vi adstringente, praevalet Extractum aqua sola, praesertim, si deliter paratum. Amara fere omnia, calidiora maxime, vi tonica gaudent in genere : ex amaro itaque Corticis Peruviani aromatico et restringente sapore, vim tonicam e legibus analogiae deductis, jure quidem ac merito, deduce ne licebat : febri fugam et anti septicam sola docuit fida experientia. In eter omnia, amara, pollet Cinchona amaritiem enim, di

utissime licet cocta, pertinaciter retinet γ); immo et soli

da fibrasque musculorum, ut apud aucto te S, Certe non Contemnendos, lego, ea inficit sΣ . An ab hac diutina .amarati e et intensiori, vires coctrices quasi superante, tantus ejus praestantiorque, praeter alia, effectus t An non ab hac indole eximia, tantum prae aliis, nempe tonicorum clasius, pro quere videntur ejus auxilia tam mirifica, in morbosum

corpus humanum ; sive sit spasmis dilectum, sive sit atonia vel generali vel partiali debilitatum Z An praecla in Corticis

triplex quasi essicacia, qua febres nempe intermittentes tollit, morbos. demum gangraenosos, et illos denique a laxi tale simpliciter ortos, vi potissimum anti septicae debeatur; vel tonicae junctae, vel alii specificae, liceat enim hoc verbo ad ignorantiae asylum confugere; id dubium, magistris in arte enodandum, relinquo. Oualitatem interim Corticis

CPlus decoxissem, non eo usque vires ejus exhaurire Valui, quin Vel Octavum decoctum manifeste adhuc amaricaret. Fulier. Pharm. semporan. edit. 6. p. S. Lond. I73I.

22쪽

18 DE CINCHONA OFFICINALI.

febri fugam summe anti septicae vi deberi, inter alia, inter mittentium generatione, probabile est; quae non raro, ut videtur, a putrida causa sa) ortum ducunt: eandem tonicae vi deberi, suadet ea, a cathartico, facultas, tam facile easdem febres revocandi. At si quis de modo operandi percontetur ; an in solida, an in fluida, an in systema denique nervosum, primum et immediate agat Q linquina: id, vero, in arbitrium rei medicae Principum refero; mihi, in tenebris et nocte occulta haec esse, agnoscens. Id tamen, quod medentibus in dies patet, vulgare phaenomenon animo ademe velim; quam cito, scilicet, in febribus intermittentibus, scopum attingat Cortex Peruvianus t Unde patere videtur, eum non in humores, non in solida simplicissima, ut cum Gaubio loquar, sed in systema nervosum, vel solida viva, primum et immediate

agere. EFFECTU s CoΗΤICIs PER UVIANI, IN CORPUS HUMANUM, GENERALES.

Fatis viribusque Qujnquinae sic breviter ad umbratis,

postulat nunc ordo, ut usum tractemus ; quem Vero, ut

fusius dicam, nec tempus sinit, nec nostri propositi brevitas :tot enim hodie tantisque morbis opitulatur Quinquina, ut nobis opus sit in compendium quasi ejus praesidia redigere. Priusquam vero singulatim de morbis, a Cortice subsidium petentibus, agendum sit; juvaret equidem, fundamenta, si licuerit, ponς re tanquam generalia: quorum auXilio, regulae quaedam, de usu praerogativo ejuS et ab usu, aliquatenus saltem, statui post uni, Haec quidem consilia, plenius ac ad amussim, propius impleremus, si nobis dicere daretur, qui et quot sint effectus, in corpus humanum, generaliores, sub sensum cadentes, quos edit Cortex Peruvianus ; legibusque eosdem rite firmare. Ut ut huic penso plane impar una ; ne mihi tamen sit culpae, aliquid conari. Corticem, quocirca, ut rectius judicium de re seramus, largiore manu exhibitum esse ponemus. An non, rebus sic constitutis, hi sunt e Tectus ZAppetitum ventriculo ciet Cortex Peruvianus b . Alvum fere strictam reddit: nonnunquam, nimio prae- .sertim dato, solvit.

b) Host man. De recto usu Cori. Cliin. , a Q.

23쪽

Is Dil CINCHONA OFFICINALI.

Pulsum in genere sortiorem et quasi constrictiorem reddit; inflammatoriis labricitantibus, duriorem, celeriorem que; lentis vel malignis febricitantibus, lentiorem, fortiorem et firmiorem languidis et convalescentibus, celeriorem

et forti Orgna.

Calorem corporis naturalem auget, febrilem minuit so). Robur et vigorem corporis et animi erigit d). Sudorem fere minuit. Sanctorianam dictam perspirationem, Omnium pene con sensu medicorum, laete promo Vet. Excretionem per renes vel moderatur, Vel saepe auget. Diathesin in corpore humano putredinosam, mirum in

modum, Coercet.

An non, ex amara aromatica Virtute, qua languidus excitatur ventriculuS, appetitum ciere videtur tTonum canalis alimentaris vitalem tonica vi, intendendo,

ejus adstrictivus, in primas vias, esse dius profluere videtur. An ex vi tonica simpliciter, an ex aliis, haud equidem scio : cordi interim certe, ac systemati arterioso, tantum moderaminis, febricitantibus praesertim, largiendi facultas; convalescentibus, tantum roboris, nulli alii medicamento, hucusque detecto, dari videtur. Hic liceat porro obiter notare, id quod in animo iterum volvi iterumque, dum vires Quinquinae contemplatus sum ; quod, nempe, non omnino inanis sit celeb. Hostin anni febrium theoria: eas statuens, spasmodicas universi systematis nervosi et vasculosi, esse affectiones se). Ad rem redeo. Eadem sorte ratione, qua cordis vigorem tam pulchre, robur etiam totius machinae humanae, auget : nec non, nexu quem nesciunt sapientissimi mediante, quendam etiam animo tenorem aequalem, immo hilaritatem non raro, hoc Praebet medicamentum, nunquam satis laudandum. Quomodo calorem corporis sani auget, febrilis vero minuit : id, nempe, quod dissicillimum extricatu, ignorantiam lubentissime fassus, majoribus in arte relinquo. Cutina laxatam roborando, sudorem coercere, mihi visum est. Circuitum sari guinis totalem augendo, et systema nervosum intendendo, Sanctorianam perspirationem promO

Vere :

c) De Haen. Ratio Medendi, par. ii. cap. De supputando Calore corporis humani. d) Hoss. De recto Cori. Chin. usu, 3O. e) Vide Opera omn. tom. ii. p. s. De febrium natura in genere,f 3. Vide etiam ejusdem Dissert. med. De generatione febrium suppl. ii. Par. a. p. 3. * ο

24쪽

D si CINCH ONA OFFICINALI.

Spasmos in genere, renates speciatim, sedando, urinae

profluvio moderari, videtur. CAUTELAE, DE CORTICIS PER UVIANI UsU TUTIORI,

GENERALES.

His rite perpensiis, generales quasdam ex iis cautelas deducere liceat, ut tuto aeque ac jucunde, sive ad se bres, sive ad morbos chronicos profligandos, a medentibus exhibeatur Cortex Peruvianu S. Ab ejus vi, in primas, ut aiunt, vias, adstringente, illuviem acidam, tenacem ve, vel sordem biliosam, quibus onerari possunt, ante Corticem propinandum, Per emesin, vel cathar sin, evacuandi, oritur iere necessitas. Ab ejus effectu, ad appetitum saepe acuendum, Victus levis est fere praescribendus : vegetabilia, sit morbo aptiora, ut flatus ex iis, ab indole Corticis roborante, corrigantur vel expellantur, magis libere admitti pos uni in victu. Ex aucto systematis cardiaci vigore, et momento majori sanguinis ; e sensatione capitis, quasi constrictiva ; e strictura abdominis, saepe dolente ; e respiratione, nonnunquam impedita ; nec non screatione dissicili, ab usu Corticis, male praesertim exhibiti, non raro oriundis ; plet hora, si adsit, vel inflammationis internae signa, leviora quanquam, Priusia quam exhibendus sit Cortex, sanguinis missione minui

debent.

E sudore nonnullis, sub Corticis usu, aliquantulum licet, impedito, non parum momenti, in acutis, est calor lecti, cum potu diluenti, ut laxata evadant vasa culanea : in chronicis, ut sanctoriana sit aucta perspiratio, quod aeger sit bene vestitus, pariter aeque prodest. Ex his itidem rationibus, quia vi nempe pollet adstringendi Cortex, et syllematis arterio si robur et vigorem tam cito saepe intendendi, caute, immo cautissime, usurpancla est Quinquina: quandocunque sese manifestat diathesis sanguinis phlogistica ; quandocunque corpus, ab obstructo quovis vel scirrho so viscere, cachediiciam evadit; quandOcunque respirationis anhelosae signa, vel symptomata internae inflammationis, thoracis praecipue, dantur; ubi signa sunt porro suppurationis vel puris inclusi, nisi hic forte aliquid sit malignitatis; ubi suppressa demum sunt evacua tiones criticae ; aut tempus denique mensium instat, vel uxus haemorrhoidalis. Hisce consiliis, de tutiori Corticis propinandi methodo, institutis, ad postremam transeo opusculi partem ; morborum nempe recensionem, in quibus eminent Quinquinae

25쪽

vires: ast insigniores tantum, ob justam incepti nostri

rationem brevitatemque, leviter percurram et mictim. CORTI cIs PER UVIANI USUS SPECIALES. Cum in Europam primum importaretur Cortex, Quartanae sibi solum fere vindicabant ejuS usum : nunc temporis, omneS Intermittentes febres, sive universales, sive topicae sint, nec non remittentes, eo selicissime profli

gantur.

Leges exhibitionis, in febribus cujusvis generis Quinquina debellandis, ex antedictis partim, partim ex sequentibus, deduci possunt. In Remittentium et Biliosarum febrium genere, quo propius ad continuam speciem, vel inflammatoriam, accedit febris ; eo magis opus est cautione, in Cortice exhibendo. Ρriusquam itaque tuto detur Quinquina, praemitti fere debet regimen antiphlogisticum ; plet hora nempe, et diathesii phlogistica, sanguinis missione subductis ; ventriculo per emesin, alvo per cathar sin, vel per enemata purgatis ; tutior erit, medico prudenti, Corticis usus, et feli

cior eventu.

In Quartanis denique, per emesin saepius, per cathar sinnon raro, purgatione opus est ; rarius sanguinis diminutione : multum his prosunt, cum Cortice, medicamenta aromatica; multum lautior victus; multum perspiratio sanctoriana, exercitatione non tantum debita, sed corpus indumentis laneis investiendo, aucta. Febris intermittens, vernali tempore, haud semper auxilio eget Quinquinae : at, autumnali, ' quum vehemens diu

saeviit, vel corpus redditum est admodum debile ; in hoc casu, ipso Boerhaavio ) suadente, haud strenuo illo Corticis Patrono ; apurexiae tempore, dosi, morbi Vehementiae, aegri aetati, sexui, satis apta, cum regimine, usum habet Cortex praestantiorem. Et, quanquam minus neces sarium, ut plurimum, in quotidianis ac tertianis, levioribus, praesertim, quam in remittentibus, antiphlogisticum, cum Cortice, regimen, esse videatur; non paululum tamen CU-rae, in alvo purganda, biliosis, in autumno, sordibus gra-Vata, ponendum est. Summa veruntamen arte ac prudentia opus est in Cortice exhibendo; quandocunque Febris ipsa intermittens, Quartani speciatim typi, a poplectico super Venerit, vel paralytico, vel cuivis alii, eo morbi genere decumbenti: his enim, ut curu Celso loquar, ipsa febris

saepe praesidio est. f) Aphor. N9 767. Iisdem

26쪽

De C INCHONA OFFICINALI

Iisdem tempestatibu , quibus febres intermittentes, Rheumaticae etiam saepe simulque gratiantur, et haud raro leviores periodicum induunt typum : has perinde, quum Cortice curari oportet, ratione prius ad phlogistici sanguinis diathesin habita, legibus iisdem, quibus intermittentes,aiecesie est subjicere. Et hic, etiam, de Hemicrania periodica, pertinet mentionem brevi facere; de Rheumatismo Odontalgico dblore Ischia dico; aliisque ejusmodi doloribus, diversas Corporis partes excruciantibus ; qui, quoniam et intermittentis non raro quoque laciem, quotidianae Praesertim, aemulantur, topici intermittentes dici solent. His veruntamen aspectionibus, neque expedit perpetuo, neque convenit, Corticem statim propinare ; quippe quod evacuationibus ipsis, ante Corticem rite praemittendis, sine ejus ope, saepe solvatur morbus. Quod res sic sese habeat, xperientiam medicorum candide provoco; quibus videre Iicuit, Hemicraniam, ob consensum caput inter et ventri-- culum, vomitoriis cedentem.

Lentis febribus, vel nervosis, in subsidium venit Quinquina, egregium et potens fg): Hae tamen, ut plurimum, Crisi utcunque dubia ac incerta, perfectius quam malignae, judicantur ; et saepe, declinante morbo, remissione, simul interdum et intermissione, cedunt, Corticis ope. In malig- nis, non raro, statim ab initio, urina est ruberrima h); in lentis, magis aquosa si) ; in illis, minus judicii ferens, citiusquam in his, evadit turbida ac crasa : in lentis, idcirco, se-brifugum aeque ac analepticum, censendus est Cortex, remedium.

Q Dd vis insit in Cortice, mira et praestans, qua, antidoti more, intermittentium venenum sistit, ac sub incunabulis quasi jugulat, omnibus nunc clare innotescit: Candem tamen facultatem, in Putridarum, Malignarum, Pete chialium decursum sistendo, non aequi pollere, nunc evicit multorem experientia annorum: his enim, anti septica forte et tonica, potius quam febri fuga virtute, laudabiles ejus praestitit essestus. In malignis, canali alimentari a sordibus primum expurgato, tonum dein vitalem cardiacis ac analepticis sustinere oportet, et diathesin putredinosam coercere: in hunc finem, instar omnium analepticorum, valde

conducit Quinquina. Num prodesset, nec ne, Cortex in

27쪽

Da C INCHONA OFFICINALI.

23 malignis, dudum dubia moverunt medici ; gangraenosis tandem praepotens, quidni in universa humorum corruptione valeret, inter alios, quaerit Clarissimus Huxam ius ih . Et nunc summum cardiacum in confesto est remedium, vino austero, potui acido, et diaphoreticis aptis maritatum t). Neque tamen in his omittenda est, id quod plurimum usus habet, aeris inquinati correctio m . Quum

porro compertum sit, quod hae febres sint contagiosae; non prava, ut opinor, consilia iis darem, quibus ex ossicio necessum est, inter homines malignis decumbentes versari, si Corticis deglutitionem, ad contagium avertendum, 1 uade

rem.

Ad Anginam Gangraenosam, utpote speciem quasi ejusdem generis, transeundum est : morbum quidem, quem primum ad malignarum classem amandavit, apud Anglos, Clar. Fothergili ; quem, veruntamen, Cortice Peruviano penitus fugare, primus et aperte docuit Cl. Wali n . Ea itaque, quae proxime de Corticis praesidio in malignis breviter tetigi et stri Chim, ad hunc quoque morbum accommodari potiunt sine damno. Non alienum erit, hic in transitu observare, quod, in initio praesertim morbi, serpentem gangraenam lotionibus anti septicis et vaporibus prohibere, maximi res sit momenti. His enim auxiliis, incipiente morbo, institutis, si mihi id, quod in propria praxi non semel

observatum, innuere liceat, morbus quasi topicu S, non raro, cursu statim sistitur, et radicitus tollitur. Illae, quas Lentas vel Hecticas Febres vocant Medici, Originem tam diversam agnoscunt et multiplicem, ut earum causas optime scire saepe dissicile sit. Quibus systema nervosum nimium mobile est, et irritabile; ii, ab animi motibus in ordinatis, ab evacuationibus praelargis, diuturnis, et insolitis, vel ab aliis, quae mobilitatem corporis et irritabilitatem adaugent, causis, facilius incidunt in Hecticam Idio pathicam : his, inter alia analeptica, multum prosunt, adtonum corporis in genere, vel alicujus visceris speciatim roborandum, medicamenta e Cortice Peruviano parata οὶ: attentione insuper, ut alia sint scite accommodata, semper habita ad causas remotiores. At, quum suppuratione S internae Symplomaticam esse Hecticam de nunciant febrem, alia C st

i) Vide Observationes de aere et morbis epidemicis, Vol. i. P. IC'. l) ibid. vol. ii. P. 84. m) Vide Pringle on the Di se ases of the Army, edit. 3. P. 278. n) Vide opus periodicum, cui titulus, Gentismata, Magazine,

Novemb. I 76 I.

28쪽

Dg CINCHONA OFFICINALI

I est rerum plerumque facies : et prior sane, dum ulcerosa evadunt viscera. Nihilominus, hic etiam, cum apto regimine, equitatione, coeli solique mutatione, aliisque idoneis, quia magnopere humorum putrori et fibrarum atoniae obsistit, in Hecticorum subsidium venit, nonnunquam, neque infauste, hoc anti septi cum nobile et tonicum sp . Id vere, mirificum quod in Pure Ulcerum, mali praesertim moris, emendando es ecerit Cortex Peruvianus, primo dedit indicium eo utendi, ad Variolarum pustulas maturandas : ad alium enim scopum, nempe, febri fugum, Cortice utitur Mortonus ; declinante nimirum morbo, vel febre secundaria remittente, vel intermittente sq). At, hodie, quoties crudae sunt Pustulae et aquosae, et corporis vires ad muturandas impares evadunt, aliis nec obstantibus, bono cum fructu, suaserunt Corticis usum medici clarissimi. Quo interim propius ad inflammatoriam speciem accedit febris variolosa, eo saltem cautior, aut nullus, sit usus. Quandoquidem a natasmate varioloso oriuntur, vel saltem illud comitantur febres malignae, pete chiis, haemorrhagiis, aliisque id genus notis, maxime dignoscendae : hic etiam, aeque ac in caeteris malignarum typis, plurimum juvant Quinquinae vires ; audaciorque sit ejus usus r . Per stadia hujus Variolarum generis universa, non pertimescendum esse remedium, lucide, ac primum fere, docuit Cl. Mon-ro s) : ulterius confirmarunt denique Cl. Wali si , Hux-

Inter febres exanthematicas, post variolosam, naturaliter in animum venit Morbillosa: uterque enim morbus sa pes mulque grassatur, et multa utrinque habet communia.

Morbillosae interim febris initia, quam variolosae, Catarrhi frequentius stipantur signis, morbi genio equidem magis

propriis : et saepius porro, ad morbi statum, peripia eum o-nica superveniunt indicia periculosiora. Praematuram deinde macularum recessionem, hostem pulmonibus vere su nestum, propulsare summa cura nitendum est. Hujus rei causa, Corticem Peruvianum auxilium in Morbillis esse quasi novum et egregium, exemplis et consiliis, nisus est

stabilire,

x) Μcad de Variolis, cap. a. Vide etiam De Uaen Rat. medendi,

cap. IS.

29쪽

ctabilire, et Orbi Medico nuper publicum fecit, Cl. Cameron s3 In febre Miliari, si manifestius signa adsint malignitatis ;si in longum protrahatur morbus; si porro rigores et calores periodum quandam fervent ; si urina praesertim sit lateritia, et alia remissionis vel intermissionis signa appareant ; tunc felicissime oppugnetur Miliaris Cortice Peruviano: ut alvus tamen prius ecco proticis, vel injectionibus, laxata sit; ut respiratio, si dissicilis, vesicatoriis libera reddatur ; cautelae sunt medico rite servandae. Quod Cortex Peruvianus spha celis adeo laete succurrit ;ea propter, Erysipelas morbum, naturam gangraenosam induentem, etiam juvari, non e it mirandum. Cui vis interim inflammatoriam sanguinis diathesin contemplanti, clare patebit, hoc remedium, nec magna sine cura, exhibendum esse. In hoc morbo nec leviori, nec adhuc gangraenoso penitus ; haud parum auxilii, post sanguinis detractionem, a cathar si et Cortice, alternis diebus iteratis, me observasse

credo.

Illud dignissimum Corticis ingenium, a Cl. Rushworthdetectum, quo longe caeteris antecedit medicamentis, in gangraenis et sphacelis si itendis ; quo porro, in ulcerum pure vulnerumque emendando valet ; suae vi deberi, imprimis anti septicae, videtur. Adeo certe laudabiles hie praestitit effectus, in vires corporis resuscitando, humore S a putredine cohibendo; adeoque amplae sunt leges ex hubitionis : ut, salvum ejus esse usum, sive ab interna, Gangraenae, sive ab externa, ortae sint, causa ; sive febris vehementios adsit, sive nulla ; per longam experientiam nun Cviderint practici, e re chirurgica optime meriti set . At, incipiente gangraena, dum adhuc vasa sanguine spissori turgent, et phlogistico, non tuto adhibetur medicamentum )E putridarum stirpe, orta est saepius Dysenteria ; cui auxilium fere Cortex Peruvianus. Neque tamen, in initio statim morbi, eo uti convenit. Dum febris enim, si adsit, viget; dum putrida illuvie primae sordent viae ; cane pejus et angue sugienda sunt aditi ingentia: his autem, quae Quinquinae auxilio obstabant, expurgatis; spasmis insuper, demulcentibus et papavere sedatis, ad intestinorum tonum Vo L. III. D resti-

30쪽

restituendum, multum conducere O uinquinam, nunc ne O-tericorum experientia palam fecit b). In caeteris intestiriorum morbis, ab atonia originem ducentibus; in Diarrho eis longis nempe et chronicis; in diuturnioribus etiam illis et pertinacioribus alvi fluxibus, quos nominarunt auctorcs Liente iam, ac Caeliacam affectionem ; multum valet Quinquina ; equitatione praecipue ejus usum comitante, aliisque morbo ac aegrotanti aptis

medicamentis.

Quanquam Rheumatismus Febrilis phlogistica sanguinis diathesi plerumque stipatur; quidam tamen inter hodiernos,

praeeunte sanguinis detractione debita, ac urina sedimentum deponente, artuum dolore adhuc et febre aliqua remanente, Corticem propinare audent c . Nisii morbus veruntamen externis solum partibus saeviit, et salva sunt viscera nobiliora, remedium erit non tantum lubricum, at periculi sane plenum. Quin etiam, in chronico Rheumatismo, neque terreati tromedia, e Cortice Peruviano consecta; signis enim inflammatoriis, si eorum vestigia ad sinat, sanguinis detractione minutis, plurimum usus consequentur, sapOnaceis, gu aco, balneo frigido, victui tenui, praesertim juncta d). Cum, in Arthritide, stadium inflammatorium praegre L sum sit, et fractae jam vires analeptica summa efflagitaverint medicamenta, tum Cortex, recentiorum suffragio, hunc usum reficiendi adimplebit jucunde: Neque prorsus inutilia arthriticis, in intermissione, idem propinetur, ad malum avertendum ; ut olim suasit Syden hamus noster se . In Hydrope curando, Cortex Peruvianus, ob vim adstringentem, minus quam in multis aliis morbis, apud

medicos, Obtinuit : cum interim evacuentur aquae, non defuerunt viri summi, quibus, inter alia tonica, majoris sit momenti hoc nobile remedium. Certe, cum langueant totius, ut hydropico solent, corporis, ac praesertim Ventriculi, vires tum tonum solidorum, admodum jam debilem, re itituat, et corporis vim, mirum in modum, re

cillet Quinquina f . Interea tamen temporis, dum haec

b) Vide Epistolam a CL Whyti ad D. Pringle, in libro cui titulus, Observarions on Iso Dissenses in iso Amudi, edit. 3. p. 245. I Ole. Vide etiam Tralles de Opio, , 3. p. et o6. Baher de Catarrho et Dysenteria, Londinensi, p. 37. Walson 's Let ter to Dr Huxham, Phil. Transacti vol. lii. p. 646. e) Vide Priugle's Observations, dic. p. IS 7, note '. d) Priugle's Observations, dic. Vide etiam S Nan's Sydentiam,

SEARCH

MENU NAVIGATION