장음표시 사용
41쪽
Si a mucosa membrana in aliis corporis partibus, scilicet Schneideriana, judicare liceat, longe aliud est. Quod si
verminantium faecibus saepius adest mucus, hunc ex ipsis vermibus, potius quam in te itinis, profluere credendum est. In lumbricis enim terrestribus, et plurimis hujusmodi animalibus, muci secernendi facultas inest, quo excreto, quotiescunque acre quiddam corpori obveniat, sese tueantur. Sic et glomerati quotquot excernuntur verme S, hoc semper
Ex amaritudine quae vermes plurimum solet laedere, bilem etiam iis nocituram sore, et quo sincerior cuique esset bilis iis a vermibus immuniorem fore, falso creditum est : et duodenum enim perinde ac caetera intestina lumbricis et taeniis scatet, et in ipsiis hepaticis ductibus priores nonnunquam comperti sunt. Neque icterici, quibus omnino sistitur bilis fluxus, simul et obstipata alvus, et infirmum corpus adest, vermibus insigniter laborant. Adeo non ex bilis natura vermium pendet aut ortus aut interitus. Nec magis digestionis viribus conjunctis nititur, quoniam cibi desiderio, quod validam digestionem potissimum indicat, multum inter se discrepant vermibus affecti. Ιmo in eodem cibi appetentia indies immutatur, nunc admodum Vorax, nunc penitus prostrata. Ait vim cibi concoquentem in ventriculo omnino inesse, neque eam Vernae 3 intestinis latitantes attingere, quis forsitan objiciat. Quam levissini tamen hoc sit momenti, inde patet, quod saepe in ventriculo diu impune latita si e vermes, pro comperto
Quoniam igitur neque congeniti sunt vermes, neque corporis praedispositio iis extrinsecus delatis inserviens, auta nauci copia uberrima, aut a cibi tardiori celeriori ve per intestina transitu, aut bilis natura aut digestionis viribus pendet, Veram corporis praedispositionem, ortui eorum et incremento inservientem, adhuc in dubio esse ingenue fatenti minus erubescendum est. Quamvis autem adeo in incerto est, quanam ex Causa corporis ille habitus, vermium saluti favens, pendeat, Certiorem remotis causis fidem adhibuisse videntur astores; recte necne, parum constat. Haec ad duo fere Capita referri possunt; alia, quae corpus assiciunt ', alia, quae Ver maum generationi extra corpus inserviunt.
Illius generis sunt, tempestates anni pluviosae, vita sedentaria, morbi chronici, et quotquot alia corporis pro-stvrnunt vires, regiones calidae, vis nimia aquarum cir cumjecta, Inter
42쪽
Inter hujus autem generis causas, ea fere omnia enumerantur, quae caeterorum quoque insectorum generationem Promovent, nimirum tempestates humidae, et maxime omnium loca palustria, et aquis saepius obruta. Ita febrem verminosam epide micam deluviem quandam apud Batavos e vestigio secutam esse, apud Van Doeveren legimus, qui id saepius accidisse testatur. Ait ex analogia argumenta petere, donec historiam eorum naturalem magis compertam habeamus, minus licet. Nec praeterea ex iis omnibus causis, quae corpori minuunt Vire S, Vermium generatio promoveatur, necesse est. Neque enim, si corpus utrisque simul laboret, ex illis hoc oriri satis constat. Nihil vero pro causa occasionali habendum est, praeter Ca quae aut vermes aut vermium ova in corpus devehunt, cibos nimirum potus VC. Lumbrici autem teretis humani naturam penitus ignoramuS ; neque, quanam extra corpus sede gaudeat, satis novimus. Quanam igitur sub forma, aut quo vehiculo, latentibus illis in intestina pateat aditus, nesciamus necesse
Male sane hac de re audiunt fructus, praecipue immaturi, legumina, farinacea, dulcia, &c. Horum quidem effectus in pueris adeo luculenter patent, ut minus in dubio
esse videatur. Taeniarum et ascaridum origo clarius apparet. Hos in
locis palustribus, illas in puteo repertas eme, supra dictum est : adeo in potu latitantes in intestina facile deserri pos
De uniuscujusque vermis propria natura dicere, jam progrediendum est. DL TAENIA. Generici Taeniae characteres ex formae suae simplicitate, et ex articulorum numero assumuntur.
Differentiae autem specificae ab osculorum situ, quia caeteri quique corporis ejus habitus, color nempe et cratia sities, nimis in variis variant. Genus ergo a Linnaeo hoc modo definitur, Vermis corpore simplicissimo, articulato.' Prima species dignoscitur osculis marginalibus alternatis. Hac nota a secunda differt, cujus in uno latere bina foramina patent. A tertia, cujus in latere unum tantum extat. A quarta, cujus in marginibus duo sunt oscula op Primaq
43쪽
Primae speciei synonyma sic se habent :Taenia articulata teres. Faun. Suec. I 267.
Lumbricus latus. Tagon. adit. Anglio. 1683.
Lumbricus latus. coulet. Vermis cucurbitinus. Plat. pria X. 993. Varias hujus exhibuimus figuras, sicut a diversis diversimode delineantur. Uide Tab. I. Cum primum ab intestinis faenia secernitur, liquore albido nonnunquam adeo turget, ut cylindricam fere sumat formam. Vid. Linia. Amoenitat. Acad. Vol. ii. p. 7s. cujus imago exhibetur in Tab. I. fig. 3. Frequentior autem ea
est, quae ab Andry et Valisia ieri depicta exprimitur in
ejusdem Tabulae si g. s. Postquam vero per horas aliquot in vini spiritu immersa fuerit, Omnino evadit plana, in fig. 2. Singuli articuli longitudine plurimum inter se discrepant. Vermibus iis, qui in fig. 2. delineantur, Cum Primum ex intestinis prodierint, articuli longitudine fere pollicem sequabant, pari, si dimidium tollas, latitudine, siguris q. et 6. expressi, et Tysoni et Coulet tabulis quam proxime accedentes. At postquam sub dio jam paululum temporis mansissent, eadem, qua superiore S, forma suerunt. Annuli quemque inter articulum, perquam evidenter a Linnaeo ac Andry descripti, in figuris hia et sta Tab. Imae depinguntur. Vermi autem, cujus mihi videndi data fuit occasio, nulli adfuerunt. Nec nisi prominentem quasi unius articuli finem illius cervici paululum incumbentem, videre largitum est. Quod si in rugas postea magis abierint, minime id formae suae proprium censendum est. Articulorum numerus, et perinde vermis longitudo, nullis coercetur legibus ; varia ex autoribus hujus rei exempla collegit Cl. V an Doevere n. Unam quidem memorat, cujus abrupta quaedam portio ulnas quadraginta longitudine aequavit. Alteram Boerhaavius e 1 usio quodam excretam, quae trecentas. Alteram autem Tysonus Vidit, quae, quamVis tantum viginti quatuor pedes mensurabat, articulos tamen quingentos septemque habuit. Hujus vermis articuli, apud finem latiorem, pollicem, apud tenuiorem, pollicis quai tam fere partem longitudine expleverunt, atque ad mediam partem semipollicem aequabant. mod si hoc modo vermis a Boerhaavio descripti articulorum numerum ad calculum subducimus, ex articulis 216oo constare inveniemuS;
rem sane miram, nec fide dignam, nisi tanti viri testimonio
44쪽
Singuli articuli unum ad finem abruptam quasi et angularem, ad alterum formam ovatam induunt. Pars ovata tenuior, magis quam tumidiores corporis partes, pellucet. Illa paululum eminet, quae proximi articuli ovatae incumbit parti . Alteri quidem singulorum articulorum margini insidet papilla, de cujus natura alibi fusius dicetur. Huic fere margini per duos articulos, illi per binos proximos
Annec titur ; quandoque sibimet alternis succedunt vicibus, nonnunquam per tres Continuos articulos, rarissime per quatuor eidem margini adhaerent.
Si digitus leviter per corporis superficiem ultro citroquemoVentur, modo laevis, modo aspera videtur ; scilicet ab nrticulorum junctura, potius quam ab ipsa articuli asperitate, hoc pendet. Hinc, si quando magna pars vermi S ex Cernatur, globulus ille spiculis armatus, qui fini tenuiori' adhaeret, necne prodierit, videre facile est. Ρapillae cujusque articuli margini insidentis forma, mi-Croscopii ope adaucta, in Tab. II. si g. 7. uti a Tysono depingitur, hic adfertur: quo vero modo hanc pro re nata projiciat vermis, in Tab. ejusdem fig. 8. exhibetur. An non tentaculi aeque ac oris ossicium hoc praestet, in dubio
Si Taeniae aeri per paululum temporis exposita exsiccatur, pellucida evadit; et vasa aliquot lacteo quodam liquore repleta in lucem prodeunt, quae a Valisia ieri descripta in
Tab. II. fig. I. repraesentantur. Inter haec et tubulum lateralem in utroque margine, Cui nomen ponit In testini Caeci, communem viam pandere dicit, minime vero inter
duos articulos. Hi ramuli micro scopii ope in ejusdem Tab. si g. 2. Clarius patescunt, uti a Malpighio delineantur. At Ant. de Heyde, quamvis vasa lactea minus luculenter in figuris suis depinxerit, tubulos laterales optime expressit; nihil tamen omnino de eorum natura locutus eo loci quem memorat dominus Clericus. Vide ejusdem Tab. si g. 3. Et hic autem et ille, singulorum articulorum structura haud male exposita, quoad vermis naturam, omnino in tenebris sunt ; nec ullis probant argumentis, utrum singuli articuli pro totidem animalibus habendi sunt, aut ex pluribus articulis unus conflatur vermis.
Eriast. in dissertatione de Taenia habita apud Halleri disput . med. vol. iii. p. 44 I. de hujus speciei natura fusius et luculentius disseruit. Huic Taeniae speciei colorato quodam liquore per papillas marginales injecto, vasa, quae Tab. II. fig. 4. exhibet, clarius vidit. a. a. Foramen externum repraesentat, quod ad alterum interius
47쪽
interius et ex adverso rectum ducit ; hoc invicem ad tubulum lateralem, ex quo ad tubulos transversos minores patet via. Inter laterales etiam tubulos, quorum ope singuli articuli mutuo conjunguntur, commune iter panditur. c. c. Locus quo articuli inter se committuntur.
d. d. Canales a Dom. Eriast. reperti, quibus liquor perforamen immissus fuerit articulorum margini. Eodem experimento mecum facto, vir Cl. simul et humanissimus Alex. Monro junior, eadem fere omnia qua QEriast. memorat, si paucula quaedam minora tollas, invenita Argento vivo in Taeniae, quae quatuor jam dies vini spiritu mortua submersa fuerit, foramen externum immisiaso, ea fere quae in Tab. II. fig. s. et 6. delineantur, viderctfuit. In fig. s. vasa longitudinalia et transversa illa ad articuli cujusque finem posita, omnino impleta fuerunt, Ca
tera chylo turgentia mercurio viam dare noluerunt. Infig. 6. liquore altius immisso, articuli illius cui inserta fuerat
fistula, vasa transversa impleta sunt, nec non proximi longitudinale alterum simul et transversum ad basin ; caetera. autem chylo etiamnum obstructa sunt. Tam ex his quam aliis experimentis singula transversa vasa tubulum longitudinalem ad partem suam extremam introire mihi videntur, quod neque notat Errast. nec eju&figurae indicant. Foramen autem internum externo illi ex adverso situm memorat, cujus videndi nulla nobis oblata
est facultas. Quin subjicit, Et statim post orificium hoci
ς minus incidimus in punctum aliquot nigricans, si recens scilicet fuerit Taenia ; nam et hoc phaen Omeimn CVa- nescebat paulatim cum caeteris.' Neque hoc vidimus, ob hanc fortasse causam, quod pauciores nobis fuerint Taeniae recentes. Haec fere de Teniae structura comperta habemus, quae admirabili simplicitate sua caetera omnia animalia facile superat. Quod si membrana eadem tota corporis longitudo vesti tur ; si singulos inter articulos communis panditur via ; si, parte altera irritata, caeterae omnes dolentes in rugas sis Contrahunt, quae omnia facile apparent) ; quid obstat, quo minus mira haec volumina unius animalis nomine dignemur, et Taeniam salutemus t Neque mi malis longitudo
aut Orum numerus repugnat. Scilicet totidem oribus Omnino opus est, quae tantae moli cibos praebeant et incremen
tum. Alios tamen ab aliis sejunctos articulos una etiamnum paululum temporis frui, quis fortasse dixerit. Hoc autem aliis vermibus commune est; et si, parte mata ima e UOL. III. F creta,
48쪽
Creta, caetera adhuc vivant valeantque, id omne ex mira partium ejus simplicitate oriri penitus videtur. Huic autem animali caput, aut saltem pars extrema altera propriis gaudens dotibus, propriis muneribus vacans adsit, necesse est. De hujus capitis natura pauca dicere, haud abs re esse duximus. Animalia nobiliora Ore, naso, Oculis, auribus, et nonnunquam antennis gaudent. Iis autem' ut ita dicam) minorum gentium deest sensuum numerus ille benignus, et acumen exquisitum. Qujd enim huic animali oculis opus est, cui in lucem nunquam prodeundum est Z aut naribus, cujus ori victus perpetuo adferturi Eam quidem capitis structuram esse nobis in animum inducendum est, quae reliquo corpori et caeteris facultatibus potita simum conveniat. In prima specie tres tantum capiti S Varietates ab autoribus notatas esse invenimus. Valisia ieri, hypothesi suae nimis obsequens, singulis articulis capita duo tribuit, quorum ope cuique proximo adhaerent. Attamen nil tale ab alio quopiam inventum est : disrupta autem Taenia, nunc huic, nunc illi articulo temere adest abrupta portio; saepe etiam laevi utroque fine est. Quin et repugnat anatomia ; nec micros copio se unquam adjutum
esse dicit. Missa igitur hac hypothesi, ad Andry sententiam
dein perveniendum est, qui Taeniae caput ad modum Tab. II. fig. II. delineat, quatuor aut oculis aut nasis praeditum esse contendens. Nulla vero argumenta aut ille aut alius quisquam profert, quibus fide adhibita, hoc animal inutilia deo sensuum copia gaudere concedamus. Fusius autem, et accuratius hac de re in Adtis Philos. Anglicis disseruit Tysonus, hoc fere modo. Canem in medicorum collegio cultro subjeci ; et vermem in intestino i leo vivum, variis autem ambagibus circumflexum, inveni. Articulorum situm cum jam accuratius adnotastem, finem tenuiorem versus, quo caput latere existimabam, vermis decursum subse- 'cutus sum, intestina caute admodum secans. Finem tenui em tandem in duodeno, latiorem in recto inveni. Hic nulli parti adnexus est, ille autem tunicae intestinorum interiori penitus adeo adhaesit, ut non sine labore, ungue leviter admoto, possem avellere. Caput propius aspectum nec bicipitem Tulpii nec tri coccon Michaelis Felir. referre inveni ; quale vero in Tab. II. fig. I 2. et I 3. exprimitur. Caput binis hamorum ordinibus consertum est, quorum alteri e centro prodeuntes circuli peripheriam omnino su- Perarunt, alteri minores haud attigerunt. Foramen nullum, neque aliquid praeter leviorem quandam notam centro inest: vidi. Duorum aliorum vermium capita, huici perquam
49쪽
perquam similia, videre mihi contigit. Postea autem hos hamos vel nudis oculis accuratius intuens inspexi.' Haec verba viri clarissimi testisque fidelissimi satis per se valent; plura tamen proferre licet, nec levioris momenti. Ita Listerus se Taeniam vidi Te assirmat, cujus sinis tenuior in parvulam quandam quasi fibulam abiit. Ibi euwen-hoech de hac re ita loquitur: Vidi in duobus anguillis
vermes adeo longos ac antea nunquam vidissem. Hos
omnes ab intestinis avellere conatus sum, sed frustra, quia caput vermis tam firmiter intestinis erat fixum, ut hoc avellere non possem, nisi corporis anfractione.'Clar. Van Doeveren se in anguilla idem vidisse dicit: atque etiam Heren schaad tradit, Taenias sibi visas esse, finem suum tenuiorem intestinorum membranis adeo firmiter infigentes, ut innocuas avellere nequiret. Quin et aegros rarius convalescere, nisi finis Taeniae tenuior expulsus fuerit, observatur. Bonnet, qui Taenias plures viderit, semeli ritum aliquid invenit, quod capitis similitudinem prae se ferebat. Similiterque Dionis sibi Taeniam esse testatur, in qua revera caput videre fuit. Linnaeus autem, in his rebus versatissimus, quatuordecim Taeniis in eodem cane repertis, ne in uno quidem caput potuit deprehendere. DE TAENIAE sECUNDA SPECIE.
Taenia la) osculis lateralibus geminis. Tab. III.
Taenia articulata plana. Faun. Suec. I 266.
Taenia. Schenchii obf. iii. pag. 3O8. Lumbricus latus. Spiget. Monogr. Barth. Mi. I 673.
pag. I 48. tab. 30. Lumbricus latus aenia intest. Plat. prax. 992. Taenia vulgaris. Andr. tab. 9. Tainia. Beberae Thesaur. 2O2. fig. 2O2. Lumbricus latus. Mer. pin. 2O6. Lumbricus latus, Olaris. Borrich. ALI. Nast . vol. ii. obs. 47. Tab. epis . ad Sarac. cent. a. Obs. 7O. Taenia primi generis. Le Gerc. d. Lumbric. lat. P. I 4s. Quoniam hanc speciem nunquam videre mihi contigit, descriptionem ex Amoenitat. Acad. potius ex sumam. Corpus habet album, planum, lineare, et sere mem- branaceum, articulatum, latitudine vix pollicis, angulis acutis, et mediantibus articulationibus quasi serratis ; altera extremitate plerumque truncatus est vermis, altera
50쪽
Articuli singuli sunt plani, quadrangulares, latro re. plerumque quam longi ; osculo subtus in latere plano, singuli segmenti gemino : altero scilicet versus basin
articuli constante foramine minime marginato aut pro minuto, et alio foramine mimis conspicuo, ante priorem
obvio, in centro fere articuli, longitudinali.'Figura a domino Fabricio prolata, huic adeo similis est,
ut ad eandem speciem referre fas ei: e videatur. Vid. Tab III. si g. 3. Eam ita describit: Vermis latus erat grana sex, crassus vero grana duo ; a latitudine duorum gra- norum interstitia habet; ex una parte aliquo modo Cle- vata et serrata. Colore albus, undique tamen inter in- - terstitia maculis nigris adspersus, et in medio exigua cavitate praeditus erat Lumbricus ille . Ex una parte
in tenuissimum silum desinens, reliqua longitudo ejus - dem est latitudinis ; nec caput ullum in illo observavi, uti nec in aliis hujus generis Lumbricis.V Hujus quoque . descriptionem exhibet dominus Le Clerc; sed ejus
figuras tantum, nempe quartam et quintam Tab. ΙΙΙ. adjicere necessarium duxi. Fig. 6. Taeniae ejusdem frustum est cum anneXo capite, quale recens excretum inspectum fuit. Fig. 7. Idem caput exhibet exsiccatum, micro scopio auctum ; hoc autem, simul et Fig. io. A Linnaeo excerptam, cui sinis latior est fortuito divisus, monstrosa esse existimamus. Quamvis hujus speciei an atomia minus nota est, Verumtamen in Tab. III. si g. 2. dona. Linnaei vasa quaedam interna adparent; et in fig. 3. et s. dom. Fabricii et Le Clere vasa per totam corporis longitudinem decurrere videntur. DE TAENIAE TERTIA SPECIE.
Taenia h) osculis lateralibus solitariis. Tab. III. fig. S.
Spigelius. Lumbric. Lat. de L. L. p. 88. Cujus dominus Litanaeus sequentem dat explicationem :
Constat corpore plano, membranaceo, lineari, antici truncato, postice sensim in acumen attenuato, articu- lato, secundum articulos margine ferrato; margines in
ς hac Taenia plicatae sunt, eI supersicies utraque, seu la- tera plana, quinque striis longitudinalibus exarata. Ar-ς ticuli in hac longe brevissimi, ita ut latitudo vermis saepe decupla respectu longitudinis articuli, osculum seu porus unicus modo conspicitur versus basin articuli, in la-
