Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Dst C INCHONA OFFICINALI. et

reruntur cum Cortice; tale instituere oportet regimen, et alia propinare medicamenta, quibus a Ugeatur in Corpore

vis absorbendi, et lotii stimuletur segnities. Talia sunt forte exercitia debita, frictiones, diaeta sicca et parca ;medicamentum sit, inter heroica, Scilla laudata fg .

Ubicunque, in corpore humano, alte infixeiit radices foedum illud et pertinax malum, quod scio phulum nuncuparunt auctores, aegre cedet medicae arti. In tenella tamen aetate praesertim, quum neque labes haereditaria sit, neque morbus adhuc inveteraverit; quum Neque nobiliora in sarciantur vel pure scateant viscera ; tunc, Praeter alia decantata remedia, apud medicos, specifica, quasi habita, spes aliqua sit saltem ponenda in Quinquinae vi ribus ; quas primum clare, ad hunc morbi cursum sistendum, ac erudite illustravere Cl. Fothergili et Fordyce h). Inter Cerebri et Nervorum morbos, convulsivi generis, summa quasi ac gravissima convuli vo est Epilepsia : quem sane morbum distribuerunt auctores in Idio pathicam, cum vitium sit in ipso cerebro; vel in Sympathicam, cum

cerebrum, a sympathia cum aliis partibus, turbetur. Hujusce mali causae, apud auctores celebratiissimos i) recensitae, variae sunt, et saepe aciem humanam omnino fugientes. Sine his tamen rite exquisitis, medicina manca saltem esset

et debilis. Cum interim haereditarius sit morbus, vel inveterascens Idio pathica aegrum torqueat; quod frustra saepius in morbum medicina nihil valeat, conceditur lubentissime. At, sive idio pathica, sive sympathica, eos invadat Epilepsia, periodica praesertim, quibus tenerum ac delicatulum est genus nervosum, quibusque spastica videtur esse affectio; praeter Valerianam decantatam, aliaque specifica, ad accessiones praecavendas, tentatu dignae sunt

Corticis Peruviani vires in . At, quanquam aliquid boni e Cortice, in Morbo Comitiali, sperare liceat, eum oportebit cautissime Epilepticis

propinare, quibus Quartana aliave intermittens supervenerit: iis enim febribus non raro pertinaciora chronica Vδria, ac epileptica mala, penitus tolluntur; dudum adnotante

Hippocrate l . D et Sunt

Vide Tisios . de Variolis, Apoplenia et Hydrope, P. 2O8. ο) Medicat Observations by a Societ y of Phylicians in London,

VOl. i. P. 3O3. P. I 84. i) Boerhaav. Aphor. θ 1o 3. ) Mead Monit. et Praecepi. med. p. 6s. Vide etiam V eri hos de Febribus Intermittentibus, p. I 6, in notis. QS artanis corrripiuntur, non ita valde convulsionibUS Corripiuntur. Si vero prius corripiantur, et quartana insuper accedat, cessant

32쪽

28 Dt C INCHONA OFFICINALI.

Sunt et alii convulsi vi morbi, qui tamen gradu, magi/quam genio, ab Epilepsia distare videntur m). Tales motu Sin genere Spasmodici, Chorea Sancti Viti, habentur, et Tetanus. His morbis, ut in Epilepsia, alia in accessionibus

est ratio medendi, alia in intervallis. Huc attamen non pertinet, de auxiliis tractare, quibus, instante paroxysmo, symptomata saepe horrenda sedantur. Quid vero in intervallis, ad recidiva praecavenda, tam pulchre ac Corte X qui corporis vires, jam nunc debiles, resuscitat, et tonum

solidorum inaequalem admodum moderatur, voti S res Pon 'dere potesti Malum illud multiforme, quod in viris Hypocondriacum,

in feminis Hystericum, vocant; an sedem habeat in tono canalis alimentaris, hic intensiori, illic remissiori, ut opinatus est Ho annus n), unde vermicularis motus intestinorum perturbatur, ac in hyllericis in consensum trahantur UterVS aliaque viscera ; an, denique, in generis nervosi irritabilitate nimia, vel mobilitate, ventriculi praesertim et intestinorum, ut suaderent potius Hystericarum phaenomena ; nunc praeteream. Quoniam tamen, in hoc malo, inaequalis es e plane videtur tonus vitalis, et spasmodicae inde facillime oboriuntur asse Chiones ; multum certe, ab eximio Corticis ingenio, sperandum erit, inter chalybeata et antispasmodica, ne hoc malum in dies ingravescat so). Inter haemorrhagias, quae a disruptis e plet hora eXOriuntur, nulla fere periculosior est ea, quae dicitur Haemoptysis: ea plane ratione scilicet, quod tabes plerumque consequatur. Cum per narium tamen, vel haemorrhoidalium, vel uteri vasa, Naturae instituto, ut saepe solet accidere, sanguinis copia minuitur; tum, omni cura, nitatur medicus, ne hi Naturae salutares conatus intempestive sistantur. Ii, vero, valde periclitantur, quibus Natura, sanguinis, per pulmo num vasa, abundantiam minuendi consuetudinem instituere coepit: Arduum enim ac dissicile est, impetum sanguinis alio divertere, nimium orgasinum compescere, ac lae forum vasorum tonum restituere. Sanguinis missione interim moliendum est hoc opus, alvum leniter ducendo, regimen demum instituendo, oeconomiam totam pagando omnino accommodatum. Quid igitur, quam Cortex p , nitro

ςessant. Aphor. o. s. A Quartana correpti, a Magno Morbo non Corripiuntur : Si vero corripiantur prius, et succedat quartana, libe

33쪽

Dk CINCHONA OFFICINALI.

praesertim et papaveris succo auxiliante, magis valet, in hos sebriles orgasmos compescendo, et tonum systematis aequabiliorem reddendo i Haec dicta, de Haemoplyseos curatione, ad alias in genere haemorrhagias applicari pos

sunt.

An in pulmone sq) vehemens illa fusis, quam Conuul suam vocant Puerorum, primariam habeat sedem ; an inventriculo fr) ; sit quidem utraque opinio fautores habuit,

anceps haereo : morbum, interim, putavi hunc contumacem, me non semel vidisse, vomitorio, singulis vel alternis diebus, ventriculo vacuo exhibito, vi stimul et auratione coercitum esse: utcunque autem res sese habeat, cum morbus sit genii certe spasmodici, et vires Corporis non raro valde frangat, sic Cortice etiam juvatur. Oportet nihilominus, non raro, ante Corticem propinandum, sanguinem minuere, cum turgida sint vasa, Ventriculum emetico, et

alvum cathar si, deplere : his quoque scite peractis, tutius evadit id, quod, ad spasmos sedandos, saepe pernecessarium est, Opii puta auxilium. Quae ad QMnquinae praesidium, in spirandi disti cultate,

attinent, haec satis erunt. In asthmate convulsivo vel periodico, cum prius rite peragantur evacuationes, Ct opto leniantur spasmi, irritabilitati pulmonum tun C OCCurrit prae-

primis Cortex Peruvianus; cui, cum fructu, adjiciuntur Sagapenum, aliaque, id genus, e ferulac eis gummi. Distillationem vel Catarrhum, quum in pulmonem praesertim ruit morbus ; tum ob tussim saepe violentiorem, tum ob eam scilicet rationem, quod, sub initiis neglectus, phthisi pulmonum viam non raro sternit; intentius considerare, prudentis est medici, nec non a pulmone, summis viribus, divertere. Et quanquam, inter morborum pectoris initia, non legitimus et nimius adstringentium usus, pessima mala fere inferat; Catarrho tamen declinante, cum jam remittantur inflammationis indicia; cum sputa fiant cocta; cum aeger facile spiret ; cum febricula adsit lenta; et languens

demum corporis, pulmonum praecipue, tonus, analepticorum usum ess agitet; tum aegrotanti, tum convalescenti, Optime succurrendum est Cortice Peruviano. Hujusce virium, in tali rerum statu, praestantiorum exemplum, catarrhum, adducam, duos ante annos fere, in Britannia, epide mice grassantem: quo in morbo, multum levaminis inesse

in hoc nobili medicamento, medentibus clare patuit t . Inter q) Ibid. tom. iii. p. a. f xiii.

r) Ut volunt Waldschimidius, Dolaeus, Elmulier. f) Mead Monit. et Praecepi. med. P. IDI. Vide Baher de Catarrho et Dysenterio epidem. P. I 3.

34쪽

3o D g CINCHONA OFFICINALI.

Inter morbos, ab atonia originem ducentes, illa, quae sedentarios maxime, vel moestos, ac studiosos, molestat Ventriculi nimirum et In testinorum Imbecillitas, ob viscerum funinonem necessariam, et quod post sese, mala fere in-

Numera trahat, non ultimum certe tenet locum. Huic etiam Imbecillitati; ratione prius ad aegritudinis causam, saepe diversissimam, habita, ut regimen rite institui posset;

heroicum, inter tonica, medicamentum praebebit Cortex Peruvianus, nuptus praesertim amaris calidioribus et cha-Iybeatis. Caeterum mihi liceat, ex usu proprio judicium

ferenti, inter stomachica e Cortice petita, illam macerationem, a Cl. Lewis memoratam, prae aliis laudare. In ictero, prosit Quinquina, an noni Certe, minimum Iuminis de hac re, apud auctores, invenio. Nec taedeat tamen, brevi narrare, id quod in transitu occurrit, Commercia apud Nor imbergenses Literaria legenti; Exercitationis nempe Compendium su) Academicae, sub Camerarii Rati Lbonensis auspiciis editae ; qua usus Corticis a febre ad Icterum extensus. In hac dissertatione, primarium argumentum est, quod urinam Ictericorum, aeque certe ac febre laborantium, mutet Cortex Peruvianus. Sistuntur curationes

variae, hoc remedio se liciter peractae. At, quantum bonia Cortice, quantum ab aliis remediis, quum neque sola data esset Quinquina, neque sat semper accurate desinita sit dolis, doctorum judicio scrutinioque reseram. Quinquina saepe saltem auxiliatur illi, quod diabetem

vocarunt, urinae Proctuvio. An a tubulis renum laxatis,

ut quidam autumarunt x); an ab eorum tono intensiori, ut alii so) ; litem non moveo. Quantumvis enim, certe haud paululum, auxilii, ad hunc morbum, concestum est, alia adferre roborantia, aluminosa, aquae calcis vel Bristoli ensis potationem, aliave specifica; febris interea concomitans, hectica, Corticis usum indicare videtur; duce etiam experientia, eo, non raro, morbus pulcherrime cohibetur. Haec sat erunt, ad praestantiores Corticis facultates aestimandas, in morbis, qui ei cedunt, insignioribus ; cunctorum enim recensioni brevis distertatio non par est. Susia scit, quod auxilium hoc divinum, in omnibus morbis, a laxitate solidorum simplicium, vel a tono solidorum vivo rum remissiori, sine putrida diathesi coortis, vel cum cacomplicatis, nec usum nec gloriam Unquam amat tet. Ι'rius tamen quam opusculum ad finem perducam, brevi disserere de

35쪽

DE CINCHONA OFFICINALI. st

de morbis quibusdam, muliebri sexui et insantili aetati propriis, Cortice etiam juvandis, decrevi.

DE CORTICIs PER UVIANI UsU, IN QUIBUSDAM

MULIERUM MORBIS.

IN delicatiori sexu, cui tota corporis compages sit laxior ;imbecillitatibus, ob sexus praecipue vivendique rationem natis, non admodum paucis, at valde incommodis, vi imprimis tonica, mire succurrit Cortex Peruvianus. In tenellis ac delicatulis, cum iis adsit nimia Mensium Copia; procat arcticus, pariter ac therapeuticus, est Cortex Peruvianus. Evitatis, in his casibus, quae sanguinis augeant fervorem, omnibus; eum exhibere, in intervallis, et tempestive et optime convenit. Dum fluunt menses, ne malum, adit ringente ejus facultate, in pejus rueret, Cautiost usus: nihilominus, eo etiam tempote callide exhibitus, sanguinis fervorem febrilem compescit, spasmoS continet, tonum vasorum firmat, nec non, perinde ac in aliis etiam

haemorrhagiis, plurimum solatii jucundissimumque subministrat. Ad Flu oris Albi medelam, cum morbus sit a laxitate, uteri praesertim, ortus ; evacuationibus, si desint, praeeuntibus, summa a roborantibus, calidioribus et resinosis petuntur auxilia, inter quae eminet Cortex Peruvianus ; nec isto in

morbo usu eximio caret.

Causae foetus exclusionis immaturae multiplices sunt: quando tamen, ob uteri vel systematis totalis debilitatem, vel mobilitatem nimiam, vel ob aliam demum id genus causam, mos sit abortum faciendi; tum plurimum pollet

Cortex Peruvianus, per tres primo S vel quatuor menses praegnanti propinatus. Tonum enim corporis haec medicina magis aequalem reddit; spasmos, quos tamen opio nonnunquam sedare oportet, mirum in modum reprimit;

et irritabilitatem auctam temperat: his etiam, quae facilius abortum patiuntur, in subsidium veniunt, cum Corticis ad-jumento, plet horae urgentis diminutio, corporiS quies, et denique animi affectuum pacatio. In Lochiorum Fluxu nimio, a tono uteri laxato, quam contractione impedita, potius oriundo, quando periculum, ob virium defectus, et fluxus diuturnitatem, immineat, cum aliis restaurantibus, debitam certe meretur laudem Cortex Peruvianua.

36쪽

Dg CINCHONA OFFICINALI

Quamvis, ex vi insigni adeo tonica, et quasi styptica, qua praedita e it Quinquina, adstringentium damna, in infantibuS et pueris, ejus usum non legitimum subsequi possent ;hilque etiam et nimius Corticis usus, ne eorum adaugeantur corpora, impedimento e sie queat: veruntamen, si medicus propria calleat doctrina, neque infantibus nocebit hoc dignum remedium. Cum in i fantibus, tubi alimentaris tonum laeserit acidum, ut solet. Praedominans, tum quoque, in viribus intestinorum restituendis, peracta prius evacuatione, multum Maevalet, et egregie, Correx Peruvianus recens etiamsi natis adhibitus. Magnesia alba, medicamentum jure certe ac merito decantatum, plurimum nonnullis generat aeris, dum agitur in primis viis saturatio : Hinc, non raro sit, quod medicina malo siit ; statibus enim venter intumeliacit, et tormina tenellos cruciant acriora. Minuuntur haec mala Cortice Peruviano, cum Magnesia maritato, ac, feliciori saepe cum fructu, hoc modo compositum propinavi

medicamentum.

Quum inter morbos, quibus obnoxium est genus humanum, aetas praecipue infantilis ; vix ulli, equidem notiora, laesi ac inaequalis solidorum toni, et fracti viscerum elateris, quam Rachitis, dant, signa ; tum facile est judicare Corticem, ad hunc morbum, principem, inter tonica auxilia, sibi locum vindicare. Neque hic sane medicum prudentem omnino fallet hoc Nobile Medicamentum. Corticem ad morbum adhuc ingruentem propinaturum, Oportet Rheo, Aloeticis, aliisve aptis, primas prius purgare vias ; vidius regimen roborans jubere, vivendique similem rationem. His rite institutis, tuto cacochymiam Rachitidi laborantis, nec minus feliciter et a toniam, juvat Quinquina. At, cum viscera intumescant, aut scirrhis indu rescant, ut laepius, Vel pure lateant l, cum demum adsint hydrocephalus, hydrops, ossium caries, vel alia denique id genus mala ; morte, potius quam Cortice, miseri fere sublevantur tenelli. Cum, inter alias causas, Vermium generationi, sub in fantili aetate, faveat imbecillus intestinorum tonus : quicquid inde boni, ab amaris et roborantibus, id certe a Cortice Peruviano, est etiam legitime exspectandum. Neque

minimi usus, ut mihi videtur, est ejus vis febri fuga, in illis febribus, quae a Vermium Progenie Originem saepius du-I cunt,

37쪽

cunt, quaeque solent profecto nonnunquam funeste saeia vire: ope enim hujusce remedii divina, febris optime compescitur, donec mercurium, aliave, ad Vermium expulsio nem, remedia, medico Opportunum erit propinare.

Atque haec sunt, quae de Cinchonae viribus jam disieruille licuit: nostri nunc instituti ratio monet et tempus, ut opusculo huic, incondito equidem et rudi, finem imponam. Mihi interim deficeret Pietas ipsa, ni Celeberrimae et Florentissimae huic Academiae, ut omnia sint fausta, felicia, prius precarer: nr grati demum animi testimonium hoc publicum, Facultatis praecipue medicae Professoribus, ob eam, qua me complexi sunt, Benevolentiam dicatum vellem : ni gratias denique Patronis meis et Amicis, qui supersunt, haberem-Nam, dum haec scribo tristis, eheu lvenit nuntius, Patroni Fautorisque eximii mortem referens, non a me tantum, sed ab omnibus bonarum artium cultoribus, valde lugendi, Georgii Comitis Macci effieidii, Socie tatis Regalis per annos fere tredecim Praesidis dignissimi.

Vir suit, si quis alius, facilis et comis, facundus aeque ac eruditus ; ab omni fastu prorsus alienus. Qui, in reconditissimis Matheseos disciplinis, eo usque versatus est, ut ad illud honoris summum fastigium merito eveheretur, inter peritissimos scientiae ejus cultores, domi forisque, optimo jure aestimatus. Qui mihi, et conatibus meis usque favens, triduo tantum ante obitum dessendum nec opinatum, pro sua erga me humanitate, copiam benigne concessit, ut Tractatulum liceret ipsi inscribere : Incauum, eheul summae benevolentiae pignust Memoriae ejus hoc tributum

saltem persolvam iEt fungar inani munere IUOL. III.

38쪽

TENTAMEN MEDICUM INAUGURALE,

DL VERMIBUS INTESTINORUM:

QUOD, ANNUENTE SUMMO NUMINE, Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,

G U L I E L M I ROBERT SON, S. S. T. P.

Academiae Edilaburgenae Praefecti; NEC NON

Amplissimi SENATUS ACADEMICI Consensu, Ff Nobilissimae FACULTATIS MEDICAE Decreto ;

Psto GRADU DOCTORATUS,

SUMMIS U E IN MEDICINA HONORIBUS ET PRIVILEGIIS RITE ET LEGITIME CONSEQUENDlS;

ERYDITORUM EXAMINI SUBJICIT

IOANNES FYS HE PALMER, BRITANNUS.

Ad Diem et Martii, hora locoque solitis,

Viro clarissimo,

GULI ELMO CULLEN, Collegii Medicorum Regii Edinensis Socio dignissimo;

Medicinae et Chemiae In alma hac Academia Prosessori celeberrimo; ob suminam humanitatem, Et innumera erga se beneficia, Hanc Dissertationem Dicatam voluit JOANNEs Furcii E PALM FR

39쪽

Da VERMIBUS INTESTINORUM.

ATUR A vitae animatae ortui et incremento benigne adeo consulit, ut nulla non materies incolis suis gaudeat, nulla non huic aut illi animalium generi nutrimentum praebeat et hospitium benignum. Neque vegetabilia huic muneri vacare, imo alia aliis animal tuus nutriendis inservire voluit. Vix enim ulla reperias animalia, quae Non viva adhuc et valentia sui de mortuis nihil dicam) victum sedemque fortuitam dent plurimis aliis sibi perpetuo adhaerentibus, et eadem gaudentibus sorte ; adeo ut, illis florentibus, haec quoque valeant, illis pereuntibus, dispereant. Bene igitur parasitici haec audiunt, quorum salus, animalium, quibus adhaerent, salute omnino pendet. Horum in numero saepe recensentur vermes isti, qui ventriculum hominis et canalem intestinatem pro sede habent. Quoniam autem vermes isti saepenumero corpuS humanum misere excruciant, et summam medicinae opem postulant, de iis impraesentiarum loqui, haud ex re esse vi

detur.

An non igitur ex corpore humano ortum et auctuna sumant, aut foras enati, et sorte quadam in corpus delati, victu quodam fortuito vitam tolerant, primum omnium quaerendum est.

Si vermes isti revera hominibus congeniti sunt, quid ob stat, quo minus unum quemque pariter vexerit Z non ea est apud homines, saltem apud impuberes adhuc et tenellos, diversa vivendi ratio, quae pro hujus diversitatis causa haberi potest. Q iam plurimi autem ab ineunte aetate usque ad senectutem his omnino carent. Adde, quod vermes non omni vitae tempore, neque omnes gentes invadunt. Rarissimi in infantibus ante ablactionem, rarissimi in provectioris aetatis homininibus observantur. Quod si Theophra sum sa) et Plinium audiamus, hoc malo Thraces, Phrygesque, et Athenienses nunquam non immunes sunt. Anne igitur existimandum est vermium ova per totum humanum genus undique deferri, et apud hos rarius, apud illos nunquam vita animata coepisse frui Z Longe a naturaesagacitate, abest inanis istae agendi modus.

Quid quod variae parasiticorum species certis quibusdam legibus a se invicem distinguantur ; neque, his violatis, adtigridem unquam b) leonis pediculus migret, aut planta hu-

40쪽

jus arboris alteri innascatur. Aliae vero vermium intestin alium species aliis animalibus pariter insident; simul enim in canibus, in tigride, in vitulis, lumbricum teretem invenit Redi sc). Singulas taeniae species in canibus reperit Linnaeus, et in eodem cane diversas Van Doeυeren Q. Parasitici etiam certam quandam animali S plantae V e partem sibi pro sede vindicant. Lumbrici vero et in renibus reperti fuerunt, et in vesica, sub membrana hepatis taenia, et in vagina ascari des. Attamen paulo magis a se invicem discrepare diversa animalia videntur, quam diversae ejusdem animalis part S.

Qum et extra rerum animatarum terminos nonnunquam

vagantur vermes. Ita semel in puteo se), bis etiam in palude, inventam fuisse taeniam legimus. Ascarides quoque f) in paludibus et locis lutosis reperti sunt. Lumbricum quidem hominis teretem, nusquam alibi quam in

animalibus adhuc compertum esse fatendum est.

His ex omnibus vermes eos ex parassiticorum Numero

esse, minus verisimile videtur. In corpus igitur quodammodo extrinsecus deferantur, et huic aut illi corporis statui salutem acceptam referant, necesse est. Nullus vero in Corpus, praeter os, patet aditus, quod cibus tecti et involuti subeunt. Forma autem vermis introeuntes facile indicaret, adeo ut non, nisi sub ovorum specie latentes, in corpus

inire videant Ur. Omne ovum non nisi quodam certo calore et tempore constituto promovetur, crescit, maturescit. Attamen eodem

aut quam simillimo omnes homines sunt calore, ut nulla ex ea re diversitas oriri posse videatur. Quo celerius igitur aut tardius per intestina transit cibus, eo plus minusve vermes provenire debent, saepius apud tardiorem alvum, apud solutam rariu3. Longe vero aliter sese res habet. Iis enim, qui vermibus laborant, incerta alvus est, haud raro stricita, frequentissime laxior. Neque a vermibus oritur haec laxitas, upto te cui omnes pueri et infantes pariter sunt obnoxii. Nulla vermium frequentior habita est causa, quam mucus intestina oblinens. Potius autem a prae Concepta quadam theoria otium duxisse videtur haec opinio, quam a re ipsa. Majorem enim muci intestinatis copiam in tenero quam validiore corporis habitu ine se minus certum est, neque ab

ullis exemplis si de satis dignis apparet.

se) Exper. in vi v. animal. P. 76. d) Tentam. inaugur. De Vermib. Intestin. P. 24.

SEARCH

MENU NAVIGATION