장음표시 사용
531쪽
nostrae conjec turae de natura veneni fides habenda sit, ejus in virus amo facile concipietur. Nonnulli ambigere possunt, si medicamentum tam si m-plex huic morbo profuturum sit: at experientia summorum medicorum facile princeps, in frequentissime rabiem caninam praevenisse, docuit. Ipsemet hoc medicamentum haud semel administratum vidi, prospero successu ; et ex mille casibus, quibus idoneo tempore dolique datum fuit, exempla perpauca sunt quibus aegrorum spes fefellit. Limites hujusce disiertationis omnium exemplorum, quibus hoc medicamentum utiliter administratum est, haud mihi memorandi copiam praebent ; eoque unum, quod pro crucis argumento sit, solum in medium proferam. Mense Septembris, anno I 773, iuvenis quidam, nomine Josephus Stoney, amicus meus, et medicinae cultor studiosus, viginti sex canibus venaticis, tertio quoque die, ad tres vices, bolum ex hujus pulveris drachmis tribus compositum administravit. Illorum canum sex vulneribus sanguinem fundentibus, ex morsu rabidi canis affecti, et duo crudeliter dilaniati sunt. Postquam hos omnes momorderat, et multis aliis injurias intulerat, adfectus canis ria custodiam traditus, sequenti die, inter horrida rabiei caninae symptomata animam expiravit. Sed morsi ab eo, et sic, ut dictum est, curati ad hunc usque diem omnino rabiei immunes extiterunt. Sed, heu i in rebus humanis
nihil certum, nihil stabile est lMense Maii, anno a 774, duae in seli Ces foeminae, a rabida fele morsae sunt; ambo remedium, a viro nomine II ill praeparatum, statim sumpserunt. Vulnera earum cito cicatrice obducta sunt, et per quatuor trienses omnia bene sese habuerunt. Verum, sub finem mensis Novembris, altera mulier rabie implicita est, et triduo diem obiit supremum; altera, quamvis di animi drscrutiata, tam On nunca n tuto quiescit su). Mense Februarii 1774; Felis rabida virum, annos quadraginta natum, mulieremque dentibus affecit. Utrique hoc medicamentum summa cura administratum est. Equibus vir decimo sexto die Iunii, hydrophobia correptus, brevi animum emavit. Mulier autem vita incolumi frui - ur, et, ut spero, diu fruetur x . Quod, si apud alio uos fortasse, ob haec duo infausta exempla, huic medicamento levior sides habeatur, tamen ii, eos causis infelices si cum multis selicibus conferre voluerint, ad incognita et fortuita rerum reserent, et medica
532쪽
mentum celebre non temere e foro medico ejiciendum, quia semel bisve parum successerit, judicabunt. Vinum non semper ebrietatem, nec Opium somnum, neCtartarus emeticus vomitum, nec radix jalapii catharsin, nec mercurius salivationem, nec denique arsenicum lethale mortem, hominibus inferunt. An cortici Peruviano intermittentes, mercurio lues
venerea, sulphuri psora, semper cedere inveniuntur i Et quis tamen haecce remedia, in his morbis depellendis, maximi esse momenti inficias ibit 8 An penitus rejicienda
sunt, quae semel vel iterum vana evasere ἰ Minime certe. Nec medicamentum, de quo nunc agitur, rejiciendum est, quia virtute, nunquam spem medici frustra habente, haud praeditum est. Cur in eo virtutes, quas nunquam in ullo alio experti sumus. quaeramus P Nec ideo tamen negan dum est, saepe, ubi morbus nunquam, licet neque hoc neque aliud quodvis medicamentum datum esset, in casurus erat illud datum esse ; quia multi, qui vel levissime se viro contaminatos extimescunt, ad remedii usum decurrunt, eoque curis et anxiis solicitudinibus penitus liberantur.
Ex hoc hujus medicamenti effectu illud ab Aeschrione
inventum praeparatumque, quod ab ipso Galeno multis laudibus elatum, totum ex Cancris ustis constabat, ad horrido huic morbo occurrendum magno fuisse usui, colligi potest. Nam id salem athalinum et terram absorbentem Contineret, quamvis non tanta semper copia abundans, quanta veneno esset subigendo, necesse est. PHaec habet de eo Galenus : At fluviatilium cancrorum cinis, quanquam similiter praedictis exsiccatorius est, substantiae tamen proprietate mirabilis est ejus in iis, ε qui a rabiente cane sunt morsi, effectus, isque, tum solus, tum cum gentiana et thure, multo praestantior. Thuris sane partem esie unam opoatet, quinque autem gentia- nae, porro cancrorum decem. Et raro equidem ab ter, illis ustis nos sumus usi ; caeterum, ad eum modum ple- rumque, quo Aeschrion empiricus ille medicamentorum M peritissimus senex, concivis ac praeceptor meus. Patel-ε la erat aeris rubri in quam impositos cancros viventes
hactenus usiit, ut in cinerem redacti facile ad laevorem redigi possent. Hic Aeschrion paratum semper in aedi- bus hoc habebat medicamentum tempore aestivo, urens eos post ortum Canis, quando Sol in Leonem transisset, non nisi Luna decima octava. Porro bibendum hoc me - dicamentum iis, qui a cane rabido sui sient morsi praebe- bat quotidie, diebus quadraginta mensura cochlearii mag- ni, a quae inspersum. At si non protinuo ab initio, ve-
533쪽
ς rum aliquot post dies curam cepisset demors, tunc quo- tidie duo cochlearia aquae inspergebat. Ad ipsum vero vulnus emplasticum applicabat medicamentum, quod ex pice brutia et opopanace acetoque conficitur, habens' picis libram unam, unum aceti acerrimi sextarium Ita- licum, opopanacis vero uncias tres. Haec, tametsi a ' praesenti instituto essent aliena, scribenda tamen censui, quia magnopere medicamento huic ipse confiderem, ni- mirum, cum nullus unquam eorum, qui illo fuerint usi, sit mortuus sy).' Illustrissimus et tum Mea deus hoc medicamentum laudavit, et haud immerito celebratum esse, testatus est. Qui tamen aliud huic prorsus diversum, quod ni fallor nullas aut certe minimas meretur laudes, inculcavit; et de quo
ipse sic loquitur. I have osten wisti ed that I kne in so' certain a remedy in any o the dis eas e sa).' Erat id pulvis lichenis cinerei terrestris et piperis. Quod summopere ab illo laudatum, et ab aliis celebratum, nihili nunc aestimatur. Quidam mercurium sedulo injuria laudaverunt. Multa enim sa) exempla praesto nobis sunt, quibus nihil profuit. In disertationibus medicinalibus Edilaburgi edi. tis, juvenis in ea academia rei medicae operam dans, et gonor rhoea laborans, memoratur, qui a rabido cane morsus, rabie quamvis mercurius ei per totum tempus diligenter adhibitus esset, fato tamen funistus est b). Quaedam tamen exempla Sau vagesio sc) aliisque memorata sunt, quibus ille videtur mercurium non semper frustra adhibuisse. Quo rectius ii faciunt, qui unguentum mercurii vulneribus admovent.
Hactenus de pro phylactice ; jamque ad alteram consili
partem progrediendum est. Si remedia jam memorata non in auxilium vocata, vel minus mature adhibita, sunt, tum morbo ipsi occurrere conandum est, ubi primum imminentis ejus symptomata vel levissima se manifestant. Medicum omnia obni X e conari, imo remedia et me ibo dum adhibere, quae plerisque crudelia videantur, oportet; nam, etsi spes futurae salutis fere inanes sint, tamen miserrimum aegrum prorsus fato relinquere multo magis crudele erit; et, quamvis perpauca tantum exempla sunt aegrorum, qui hoc morbo laborantes
534쪽
ex ordi saucibus evasere, minime tamen desperandum est a sed tentanda potius inceri in remedia, quorum virtus esticari parum nobis comperta sit, licet ea humanitati et benevolentiae minus consentanea videantur. Quapropter, in adeundis periculis, consuetudo imitan- da medicorum est, qui leviter aegrotantes leniter curant, gravioribus autem morbis periculosas curationes et an
cipites adhibere coguntur M.' Quae cum ita sint, medendi consilium esse debet, Spasmis et convulsionibus, quae evidentissime morbum
constituunt, Occurrere. Hoc consilium ad morbum tollendum minime valere,
objici mihi potest; quamdiu enim venenum, quod morbi
origo est, immutatum in systemate manserit, tamdiu etiam morbum, nisi mors ejus impetum praeverterit, permansurum. Neque id refellere conabor. Verum enim vero, cum nulla remedia, aut ad veneni vires destruendas, aut debellandas, postquam totum genus nervosum tam vehementer ab eo correptum sit, adhiberi posse pateat; ideo symptomata removere, nulla causae ratione habita, medici solum refert Neque novi aut in solii quicquam haec curandi ratio habet. Contra, eadem est, quae plerisque morbis contagiosis saluti esse, comperta est. Ita in peste, typho, variolis, morbillis, ad symptomata removenda, non ad contagium, quod omnibus his ansam praebuit, tollendum, medendi consilia diriguntur. Ad hoc consilium absolvendum, varia remedia in medium proferuntur; sed,
quoniam multo magis ad medicinam ornandam, et morbos tute curandos conducat, paucorum potCntium, quam multorum remediorum inessicacium, virtutes scire; itaque de
his solum dicemus, quae e X perientia, quam Vis Parvum, aliquid auxilii ferre probavit. Detractio sanguinis magni momenti, et non parca sed libera manu instituenda, est. Sub primum morbi insultum ex aegro recumbente, sanguis ad deliquium animi, vel saltem ad uncias quindecim, detrahendus est. Enemata emollientia et laxantia crebro injicienda sunt, subinde potui. aliquid gratum dandum ; et tertia vel quarta quaque hora, larga cujusliber antispasmodici do sis, qualeo pium seu moschus est, sumenda. Hujus semidrachma quarta quaque hora Conveniet. Post duodecim horas, sanguis iterum ad uncias decem, vel secundum pulsu S rationem, mittendus. Si hydrophobia vel humorum fastidium urgeant, limoniorum, aurantiorum, aut tamarindorum pulpa sugenda est. Clysmatae d) Cicero de ossiciis, lib. I. C p. 24.
535쪽
Clysmata repetantur; quae ex magna parte in corpus absorberi, et quodammodo humiditatis Vicem, quae calore et magna comporis actione dissipatur, supplere possunt. Opium, quod maxime viribus antispasmodicis pollet, in hoc morbo utendum est largis dosibus, et vel ore dandum, vel in alvum immittendum est. Ex egregiis mercurii in tetano et opisthotono curando, enfectibus eundem etiam hydrophobiae profuturum credibile est ; dummodo, quantum ad salivationem inducendam satis sit, adhibeatur. An ullae mercurii preparationes aliis anteponendae sint, non pro certo dixerim; nisi ut turpe thum minerale omnes hujus medicamenti formulas virtutibus
aequare credam. Sed quaecunque medicamenta usurpentur, sanguinis detractio minime negligenda est, quae principem inter remedia locum, in his praecipue aegris qui morbo liberati sunt, videtur obtinuisse se). Quo in casta sanguinis missionem minime parca manu fieri debere, alias
ad uncias centum et viginti, alias autem ad centum et triginta, paucis diebus factam, esse, observatum est. Aliud est medicamentum celebre antispasmodicum, quo, ut mihi videtur, nemo ad rabiem depellendam unquam usus est; nempe, liquor aetherius vitriolicus, sali causti coalhalino rectificatus. Qui liquor, odori gratissimus, et in
morbis convulsi vis esticacissimus, multum in rabie canina curanda certe pro Mittit. Eundem saepe hysteriae et epi-lepsiae insultibus occurrisse, neminem in morborum curationibus versatum latet. Unde eum rabiei profuturum, saltem non nociturum, in primis verisimile est. Quum autem nullum aliud remedium, quod ad hunc morbum tollendum valet, in promptu est, non abs re erit illius periculum facere. Aeger igitur pro re nata guttas hujusce liquoris triginta vel quadraginta ex aquae cyatho, si ea demitti poterit, vel frusto panis affusas, capiat. Eodemque panni lanei madidi faucibus externis applicentur. David Campbell, amicus et eruditu S Condiscipulus me-U8, et lauream mecum accepturus, in sua egregia de musices esse ii dissertatione inaugurali, haec Labet : Hosta mannus, Baglivi, Albinus, aliique, de musices effectus salutari, morsibus quorundam animalium venenosis agen-
tes, abunde disseruerunt. Fortasse usus ejus cum fructu in hydrophobia esset. Et quid noceret tenta rei' di morbus omnibus his medicamentis Cedere recusaverit, et si mercurius non adhibitus sit, aegrum in balneum descendere Oportet.
536쪽
Sed unicum tamen remedium est ζ ut ait ille celeberarimus medicus Celsus, nec opinantem in piscinam, non ante ei provisam, projicere, et, si natandi scientiam non' habet, modo mersum bibere pati, modo attollere; si ha- het, interdum deprimere, ut invitus quoque aqua satietur; sic enim simul et sitis, et aquae metus tollitur f).' Magnus Boerha avius etiam frigidam lavationem collaudavit, et aegrum nec opinantem in aquam cum tumultu projiciendum curavit, scilicet, ex animi horrore, qui inde ortus est, optimos esse dius sperans. Et, quamvis temerarium
tale remedium videri possit, tamen ab auctoribus exempla memoriae prodita sunt, hominum, qui in aqua submersi et ita ex faucibus orci erepti sint se . In quibusdam casibus, aegrum in aquam projicere, et ibi per aliquot temporis puncta eum continere, non inutile erit. Et, si sus Cetur, utendum est remediis, quibus homines submersi ad sanitatem revocantur h). Si minus frigida lavatione uti velit, aegri caput aqua frigida perfundatur oportet. Quod
remedium, quamvis nunquam sanitatem restituat, tamen
aliquando difficultatem deglutiendi tollit, et caetera symp- tomata aliquandiu mitiora reddit si . Sed sanguinis mi iaso, ut antea dictum est, inter omnia maxime eminet, et ejus usu quidam penitus convaluerunt. Sed hic tam Optandus, tamque faustus, vix semel in centum aegris OC- currit eventus. Illustrissimo Joanne Ruther ford in hac academia praxis medicae professore et praelectiones clinicas tradente, aeger in no comion regium admissus est, qui arabido cane morsus erat. Et, quamvis jussu medici Dundas statim aliquot doses moschi et cinnabaris, et postea medicamentum a ple adeo celebratum, adsumpserit; et insuper, in aquam frigidam vicies delaenderit, et locus denique, cui veneum admotum erat, scarificationibus pertusus, et unguento mercuriali quotidie inunctus sit; tamen rabidus evasit. Joannes Ruther ford eum summa cura et diligentia tractavit, sanguinem ad uncias centum misit, antiphlogisticum regimen sedulo observavit, sed frustra; nam tertio vel quarto die, a morbi primo insultu, expiravit. Symplomata autem leviora erant, quam plerumque
accidit ubi aeger nullum auxilium sibi adscivit. Haec de morbi curandi methodo satis sint.
J Celsus de Medicina, lib. s. cap. 27. g) Van Helmoni, Demen. idea, p. 286. Uan SKieten, tom. iii.
Comment . in Aph. Boerh. II 44. P.S76.
h) Cullen 's Let ter to Lord Callicari, President of the Board os Police in Scotland , concerning the recovery of Persons dro ned,
537쪽
D, RABIE CANIN A. 337 CAPUT XIII.
De quibusdam experimentis in remedium apud υirum Hillυenale institutis. UΥ omnes de compositione hujus medicamenti, antea laudati, certiores fiant, experimenta quae ad naturam ejus investigandam institui, enarrabo.
GRANIs nonaginta remedii a Domino Hill praeparati unam aquae colatae unciam astudi. Esservescentia, sed levissima, secuta est. Mixturae acidi nitri paululum paulatim addidi. Acidum effervescentiam haud parvam edidit; qua per aeta, tota mistura turbida per chartam bibulam cuiata est. Prima, in hoc experimento, esservescentia ex de compositione aluminis paululi orta est. Quantum autem aluminis huic remedio insit, dissicile exploratu est, sed certe Parce inest.
LIQUORI colato, qui pellucidus et susci coloris erat, paulatim salis tartari solutionem affudi, quae copiose materiam subalbidam dejecit; postea, quantum satis erat al-hali ad totam materiem dejiciendam, instillatum est. Dei in per Chartam colatum, et optime aqua ablutum est. Materies praecipitata bene siccata, granorum viginti sex, reliquum pulveris acido in dissolutum et siccatum granorum triginta sex, pondere, suit.
Gagret Is viginti in odorae et insipidae materiae praecipitatae, aquae mistis, guttatim, quantum satis acidi vi triolici erat, adjectum est: Quod ester vescentiam excitavit, et aeris fixi magnam copiam emisit. Misiura turbida evasit; sed brevi album sedimentum deposuit, quod pulveris magnitudinem, priusquam acidum ei adjectum est, aequavit.
GRANIs decem ejusdem pulveris acidum nitri affudi, quod, esses vescentia excitata, pulverem penitus dissolvit.
PULVEREM, qui, in experimento primo, acido haud dissolutus est, in aqua dissu di. Quo fac io, par 8 ejuS maxima fundum vasis petit, aliqua autem in aqua suspensa remansit; quam statim in alterum vas assu di; iterumque atque ite tum idem feci. Particulae leviores siccatae, materiei vegetabilis speciem prae se ferebant, et saporem L nulae Campanae reserebant. Particulae autem graviore Somnibu4 boli Armenae qualitatius Praeditae erat.
538쪽
Haec experimenta eodem fere eventu instituit vir praeclarus, Praeceptor noster Iosephus Blach, chemiae omnium peritissimus. Licet his experimentis, et aliis supra relatis rebus, unicuique paulo prudentiori, remedii ingenui viri Hill partem essi cacem detectam esse, pateat; non ideo tamen ignarum et superstitiosum vulgus, quod Omnis gentis maxima facile pars est, diroque huic et horrendo malo, ob suam vitae sortem, prae reliquis objicitur, hoc testanti simul et confirmanti fidem mihi, ac ne juranti quidem habebit. Ad quam ei faciendam indicia vel maxime luculenta et certa fides saepe non sufficiunt. Ob quam causam, quo certius dubii confirmentur, timidi et soliciti erigantur, turbaeque tristes et formidandae, infandam hanc pestem semper se re Comitantes, qua S natura territa horrore gelido refugit, prohibeantur, animus humanu S ac, tanquam suis, alienis aerumnis tactus, ad preces me descendere coegit, et ab ingenuo viro Hili suppliciter petere, Ut suum remedium paucis Conivntum, in universi
generis humani commodum publici juris faciat. Certe facto adeo liberali, adeo laudando, dignum praemium, mens sibi recti salutisque hominibus datae Conscia, omnibus, quos reges conferunt, splendidior titulus foret. Ita, quaecunque mihi nota sunt de morbo, cujus natura, post operam meam ei explicando studiose positam, etiamnum tamen obscura est et nodis solutu dissicilibus inita pedita, exposui. Vera et certa forsan haud mihi contigit mente Comprehendere : at veritatem summo studio indagavi; et similia vero, ut speratur, assecutus sum: Se-
quimur probabiliora; nec ultra quam id quod verisimile occurrit progredi possumus, et refellere sine pertinacia, et refelli sine iracundia, parati sumus ).'Jamque valeas, celebratissima Edilaburgi Academia; in
perpetuum laus et nomen tuum maneat: Vosque Proseia 1ores illustres semper honorandi semperque colendi, valete; longa et felix sit vita, juventutem orbis terrarum lenire dolores, et morborum furore S compescere, pergite docentes. Valete.
Ingrati animi essem, si virum mihi.amicissimum medita cum simul instructissimum, Andrean Dunc an, silentio transirem: Eum ingenio et moribus et benignitate spectatum,
