Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

DL RABIE CANINA . sit

strali canem rabidum vidis est , certe inde, calore vi ad hunc

morbum faciendum minime valere, apparebit. Neq ue certior causa putredo est. CaneS en Im caeteraque animalia diu ingestis maximae putridis, siane ullo incommodo, Vescuntur. Quin e contrario tali conditione

eorum gustui gratissima sunt. I)e aquarum inopia haud multum dici potest : sed hoc

tamen certum est, in canibuS haud aqua carentibus, aliquando morbum ortuna ; et multos diu aqua carentes, morbo minime implicitos esse, aeque exploratum est. Quomodo autem vermes ad hoc malum creandum valeant, nemo mihi explicabit; nec aquae igitur in iopa, nec Vermes, merito incusantur.

De vermiculo sub canum linguis latente, haec habet Alexander Bro die su). Credit autem Plinius, hujus rabiei causam esse vermi- culum quendam sub illorum linguis latentem. Est, in-

quit, vermiculuS in lingua canum, qui a Graecis θααβ sive λυττα appellatur, quo e Sempto, infantes catuli nec rabidi fiunt, nec fastidium sentiunt. Hanc autem Pli- nil opinionem salsam esse, persuasum habeo. Nam ipse,s canum saepissime linguis accurate admodum ac diligen-- ter disiectis, vermem nunquam ullum inveni. Conspici-ε tur equidem, sub eorum linguis, congeries vermis oratis ε teretis figurae, quam nonnulli plexum esse nervosum cre- diderunt; neutiquam autem congeries haec mihi nervosa, cum substantia sit omnino distinina, quae nulli alii con- nectitur, sed glandulosa potius videtur. Nec ex eo, quods nullum ductum excretorium observavi, quod certe con- fitendum est, sequitur nullum esse; potest enim esse ta- lis ductus, quamvis, propter tenuitatem ac subtilitatem liquoris per illum iecreti, adeo parvus sit, ut conspici non possit. Eoque magis mihi haec sententia arridet,

quod ex substantiae hujus compressione secuta est liqui- di alicujus subtilis parva estuso. Atque, si ita se res ha-

bet, haud parum conducet ad explicandam simul et con firmandam communem illam opinionem, morsum, canis,

qui post direptionem hujus substantiae, sit rabidus, rabie

hominem assicere non posse ; quia, nimirum, verisimile est, particulas venenosas hac glandula in ore secretas, non amplius secerni posie ; adeoque magis intime, ac majori copia cum aliis corporis humoribus mittas fore : Nec ta- men congeries illa rabiei causa agnoscenda ; quia canes

s eam

Comment . in aphor. II 29.

u) Disquisitio medica inaug. de rab. can. P. S.

512쪽

η eam habentes eadem fruuntur sanitate, qua caeteri qui ε ea omnino privantur.' inamvis haec theoria minime vera esse mihi videtur, tamen certe recte faciunt, qui hanc Congeriem, sub canum linguis latentem, extirpant. Sed causa, quae maxime huic morbo ansam praebet, est, secundum illustrissimorum medicorum placita, organi sudoris defectus. Canes, quatum vis exercitatos et laborantes, nunquam tamen sudare, omnibus notum est ; et sorsan hic sudoris defectus aliquid conferre potest. Tamen,

ni multum fallor, contra hanc opinionem multa argumenta adduci queunt. Observatione compertum est, in omnium animalium oeconomia, ubi ulla secretio, aut excretio,

deficit vel morbo, vel quadam partium peculiari structura,

naturam, talem defectum, altera augenda, compensare.

Ita cum perspiratio in homine impedita est, urinae magna copia secernitur ; et secretio aut excretio ex glandulis in Ore, faucibus, intestinisve positis augetur x . Nec aliquid, his simile, non etiam in canibus accidit. Quibus urina et copiosa et acris est, ac, cum labore et exercitatione opprimuntur, saliva ex ore copiose funditur ; ingensque per halitum excretio quae sine dubio perspirationis vicem supplet, e pulmonibus animadvertitur. An aliquae canum species perspiratione praeditae sint, fateor me ignorare.

Celeberrimi Busson et Goldsmith, in suis de hac re operibus, omnino silent. Quod de virginum mensibus, Schen chio aliisque memoriae proditum, certe absurdum est, et nostra attentione

s, Sed etiam alvum repressa perspiratione moveri constat. sive metu constricta fuerit, fave a primo autum pali frigore, sive frigido

pavimento pedes immiseris, quo remedio ad liberandam alvum, dudum cessantem, vix aliud potentius est. Aliquanto rarius non ignotum tamen etiam veteribus, auxilium est, quo hydrops sanatur, dum universa cutis pice accurate obducitur, ut reperculsa perspiratio in diuresin convertatur. Sed etiam ad salivae vias humor perspirabilis migrat, quando pedum restigerium, aliavae causa sudorem suppressit, ut alioquin copiosior sputi emtaxus, materiam perspirabilem avertit. Elem. Phys. Haller. toria it. lib. q. seel. I. p. 369. Et iterum inquit, p. 337. Quando haec eXempla repetemus. Constabit, non ejusdem unice classis diversos humores sua inter se cola commutare, sed etiam per muci organa aquam, Per muci, aquae et adipis Cola lym-oham et sanguinem, per aquae, muci, et lymphae vias adipem, bilem, sanguinemque secerni, atque adeo omnino, nullum in animato cor-nore separatorium Organum esse, quod noti omnium classiuam hu- hres suis cum dotibus secernere queAt.

513쪽

Dς RABIE CANIN A.

q which the scorpion, that lives among roses, converis

pacto saliva canum rabidorum viribus, suis, hominibus, Ornnigenisque animalibus, tam diris tamque infestis, polleat, aeque dissicile est exploratu. Nulla enim horum hujus morbi causa esse videntur. Sed dotibus, quae nobis parum notae sunt, praediti canes, et inde hoc malum originem ducere mihi videtur.

CAPUT VII.

Causae occasonales. HAEc causa est subtile et potens venenum, salivae et fortasse quibuslibet humoribus rabidi animalis commistum. Hujus veneni effectus in corpus hamanum, longa et moesta experientia, satis patent : Sed natura ejus et modus operandi adhuc summos medico S latuerunt. Naturam vel operandi modum ullius contagionis illustrare perdissicile est. E quibus hoc forsan medici etiam peritissimi nunquam investigare poterunt. Nam, propter

contagionis subtilitatem, ejus dotes in animo tantum per pendere possumus; quod neque Oculus, neque aures, neque gustus, neque tactus, neque denique sensus Organa, partes ex quibus constet, detegere possunt. Quae res licet ita se habeat, sitque alta nocte obvoluta, tamen homines rerum naturae studio deditos minime decet, hujus veneni aliquam notitiam adipiscendi spem omnino deponere. Quam fortasse, diligente rerum verarum ethfactorum, adjecta ratiocinationis et analogiae ope, aliquando adipisci pote

runt.

Quaedam de hac re dogmata medici nobis obtulerunt; sed, qualia minime hujusce rei obscuritatem illustraverunt. De sauit sa), Medicus Gallicus, hutic morbum ex contagione vermiculari oriri, animo concepit. Ingens minimorum animalculorum vel vermiculorum vis salivae, ut illi videtur, inest. Quia autem, in omnibus fere animalibus disiectis, quae hoc morbo mortua sunt, vermes sunt reperti; quia mercurius et ab eo praeparata assec tum tollere censebantur; denique, ab analogia contagii ps rae et nonnullorum morborum, qui pro suis causis animalcula agia noscunt, ideo ille hanc causam amplexus est. Quae opinio cum nec argumentis validis, nec rebus certi 5 sulciatur,

514쪽

s' D a RABIE CANINA .

neque ab aliis agnoscatur; idcirco, ea omissa, ad aliam, nostra attentione multo digniorem, veniamus. Noster illustrissimus et per istimus Mead, et etiam alii medici, hoc enenum, et alia venena animalia, acri sali crystalligato virus debere docuerunt b), et a mechanicis regulis solis eorum effectus deducere voluerunt. Hi sales, inquiebant, spiculis acutis praediti sunt, qui in nervos vel sui dum

nervosum, irritando et excitando eos in spasmodicas contractiones, agunt, et hoc modo cerebri cerebellique functiones perturbant, sanguinis circulationem commovent,

febrem, delirium, caeteraque symptomata inducunt. Sed, utrum acidi an aikalini hi sales essent, idem vir illustris non dixit. Qui, si acutis spiculis, acuti sue sicis effectus edunt, quare tamdiu in systemate lateant, haud facile explicatu erit. Quare non tenera nervorum extrema quibus protinus applicantur, statim assiciunt, ut accidit, quum alia irritantia et stimulantia corpore admoventiari Cantharidum sales acres, viperae, tarantulae, apium, et omnigenorum angulum Venena, temporis puncto, in partibus, quibus admota sint, este dius edunt, et ab his in alias systematis partes vagantur, ubi symptomata, prout virus plus vel minus valeat, excitant; et aliquando mortem, aliquando nihil praeter inflammationem localem, inducunt. Contra, in hoc casu, vulnus nullo exquisito dolore, nullo insolito tumore stipatum, aeque cito ac caetera ejusdem magnitudinis vulnera, per sanatur. Ex his multisque aliis argumentis, quae Contra hanc theoriam adferri possunt, eam minime ad naturam effectusque hujus veneni illustrandos valere, constat. Aliquid igitur aliud quaerendum est, quo qualitates, indolemque hujus rei ostendamus, et naturam accuratius perpendamus. Quamobrem pauca de hac re, sed summa dissidentia, summaque verecundia, proferam; at, priuia quam cardinem rei attingam, quaedam communia breviter

proponam.

i. Venenum salivae inesse, utpote quod mille observationibus confirmetur, pro concesso habeo. 2. Hoc virus, quoad ejus naturam et effectus, ab omnibus aliis venenis et contagionibus prorsus differt.

3. A putridis proprietatibus alienum est. q. Non cum aere ita commisceri potest, ut hominum

Corpora morbo assiciat.

5. Fixum est et minime volatile, ut ex quarta propositione,

515쪽

DL RABIE CANIN A. sis

sone, et quod saliva siccata, et aere jamdiu exposita, rabiem inducere potest, apparet.

6. Denique, pro certo habeo, solum certumque remedium prophylathicum adhuc inventum, excepta membri aut partis recisione, esse terram absorbentem vel calcariam, ut postea confirmare nitar.

His praemissis, illustrissimo viro Ricardo Me ad venenum

aliquid naturae salinae habere, ob multas et varias rationes, quodammodo adsentio. Sed, praecipue ob methodum

morbi medendi, vel potius praevertendi, adductus, acidum

causam esse asserere velim.

Quo autem modo hoc gignatur, non dicam, potiuS re Vera Contentus, quam quomodo est ectus tam mirabilis fiat, explanandi cupidus. Multa huic opinioni faventia mihi occurrunt. Primoque hydrophobiciam, ab omnibus aliis venenis et contagionibus, hoc differt, quod putredinis symptomatis nunquam causam praebet. Primo quidem morbi congressu, animi clejectio et virium prostratio adsunt; sed paulo post,

robur corporisque vires, ut in caeteris maniacis, incredibiliter augentur se . Sanguis misius et jam concretus, nulla putredinis signa prae se fert, et plus sanguinis hoc in morbo, quam in ullis aliis, etiam absque virium ingenti desectu, detrahi solet. Contra, quum putridis affectionibus implicitum corpus est, ad uncias quindecim vel viginti mittere sanguinem, est hominem in summam debilitatem projicere, imo etiam trucidare. I should likenda it Huxham d), the adtion of the morbi sic essu via in the former, to that of the pol sola of the viper, which immediate ly assedis and destroys the texture of the bl ood - globules, and brings on a spe edy corruption : but, in the lalter, to the virus of a m ad dog, which wortis but so w- ly, and seenas primari ly to assedi the lymph and succus nervosus, and manifes is no signs os putridi ty, at least tili the very clo se of the trage dy ' Porro, maxima pars

contagiorum a putrefactione aut oriuntur, aut ea multum

augentur. Miasmata palustria, putrida fermentatione vegetabilium animaliumque, si non oriuntur, saltem foventur et cxcitantur. Unde in calidis, quam aliis regionibus humiditate et quodam caloris gradu mi asmata suscitantibus, febres intermittentes saevius et latius grassantur. Es fluvia humana, vel, ut strictius loquar, contagium, ab ho-Vo L. III. 3 S mirnibus,

516쪽

minibus, quos putrida mala, ut dysenteria, pestis, febri κCarcerum putrido obruerint, esse argumenta validissima,. confirmant. Sed hoc venenum in vivo corpore, cui nulla putredinis signa adsunt, dum systema nervosum affectionibus laborat, subnascitur. Fortasse quaeratur, quD modo acidum in corpore animalis generari queati Licet in summam animalis oeconomia acido obviam it; tamen, ut ex variis causis animalium functiones perturbari et subverti possunt, ita ex acidi nimia copia frequentissime morbos oriri, et semper orituros, optimis auctoribus, et usu quotidiano, compertum est.

Porro, acidi e) cibi copia, et lente nata acidi humoris si abundantia, ipsum sudorem acido f) odore inficit, inque lentis nonnullis morbis fg .' Porro, quaedam fluidorum nostrorum pars, exempli gratia, lac, saepe in aciditatem ruit. Sanguis aeris mephitici magnam copiam habet, qui acida qualitate gaudet h ; ac quaedam animalia in statu naturali acidis humoribus praedita sunt. Cujusmodi sunt

formicae ; unde Venenum, quo homines et pecora assiciuntur, acidum esse, satis est credibile. Omnium animalium sevo acidum inest. In humoribus etiam nonnullis, juniorum potissimum animalium, manifestus acor repe- ritur, in adipe etiam evidentior. Jus et gelu de came vituli, sibi relicta, acent. A butyro rancido aes eroditur et virescit, ut ab acidis liquoribus solet si, ' Idem in carni vororum ventriculis inventum est, quod, ex quadam mutatione in carnibus decoctis elixatisque, oriri potest. Hinc patet carti iv ororum stomachos facultate acidi generandi praeditos este; quod procul dubio et putredini, cui, ab eorum victu animali putrescenti, et ex longa saepe inedia Orienti, aliter semper obnoxia forent, resistit. Hinc homines a Deo optimo et Maximo, cibis e X materia vegetabili animalique confectis destinatos, colligendum est. Quin etiam hoc venenum spasmos convulsionesque excitat, et acidunia eosdem esse citus saepissime inducere, neminem, qui medicinae paulo peritior sit, fugere certe potest.

Nihil

g) Foeminae Salapiot ossa sponte emollita sunt Navier amoli T. desos, p. 6 a. Acidus ingratus in febre anomala, Grainger, febr. Bat.

517쪽

Dh RABIE CANIN A.

teneris infantibus, quam acidum in primi S viis latens, conducit. Eorum ventriculis acidum inesse ex materia, supra et infra rejecta, manifestum est. Qin et idem hoc aci dum his spasmis solum ansam praebere, siquidem tuto citoque per athalina, et, prae caeteris, absorbentia tolluntur, haud dubitarem dicere. Illustris Cullenus, de acidis et proprietatibus refrigerantibus loquens, haec verba habet h). This cooling quas lily of vi negar may go so far asi to imitate the effecis of the gas sylvestre, and prove spasmodic, and have ali thes conseque iaces of an acid genera ted in the stomach iis et f.' Venenum acidis dotibus gaudere, a ratione medendi suspicio est. Nec aliter, quo pacta medicamenta, quae inter omnia maxime eminent, suos essectus, veneni viribus occurrendi, edant, intelligi potest. Si vero acidum sit, ut nunc verisimile videtur, nihil est clarius, nihil manifestius, quam ejus modus operandi. Remedium, quo septentrionales Angliae incolae, pro medicamento prophylactico, et cum felicissimo et faustis imo exitu, ut experientia diutina docuit, semper usi sunt; pene totam e creta, seu quadam alia terra absorbenti, constat. Hoc medicamentum nullis proprietatibus, quibus in nostrum systema, et praecipue in genus nervosum, suos e sectus edere possit, nisi vi absorbenti, et forsan astringenti quadam qualitate, per suam cum acidis conjunctionem acquisita, praeditum e se, cultoribus medicinae notum est. Idem omnia acida, sive vegetabilia, sive mineralia, sive denique animalia, penitus destruit ; imo cuilibet materiae, in statu fermentationis admotum, acidorum generationi obviam it; ut experimentis a celeberrimo Equite Pringelio, viro, qui optime de literarum republica meruit, insit Iutis, clare conitat l).Ejusdem experimenta, hoc medicamentum nihil prosuturum esse, si virus putridis athalinisve particulis gaudeat, quia creta revera septica est, demonstrant mὶ Creta acida, tam extra corpus quam in primis viis absorbet e X tinguitque. I. Eandem has vires in acida, in genere sanguifero existentia, haud exerere pose, objici po

test 1, et, si possit, a. Quare igitur, ubi adsint hydropho

s , a biae

518쪽

Dst RABIE CANIN A.

Sisbiae symptomata, non morbum tollit ξ Prima objectio nihil valet. Quare non eosdem es Ceius in sy stemat e, quam

extra, edere potest Z Varia et valida argumenta talem sententiam confirmant stabiliuntque. Sulphur mercurio, an timonio, et forsan arsenico, vim acrem operandi adimit, sive intra, sive extra coi pus, illis admisceatur, Mercurius hoc modo in virus sn) venereum agit, et sic fortasse calx viva, athali causticum, et aer in ephiticus, calculos dissol vunt. Porro, quam vi S Creta caeteraque absorbentia non aqua penitus diablvuntur, tamen eorum particulae minutissime dividuntur, per totum fluidum diffunduntur, et diu in ea suspensae manent. Quin et quaedam particulae tam intime aquae admiscentur, ut cum ea simul per chartam bibulam so) transeant; cujus pori aeque parvi sunt, ac Va forum lymphaticorum, vel lacteorum oscula. Et, quoniam absorbentia haec haudquaquam acria sunt, quare non a lacteis absorberi possunt 8 Multa medicamenta aeque indisi lubilia, acrioraque, in nostrum systema intrant. Vasa lymphatica saepissime terram calcariam vehere, Certum est. Celeberrimus noster Monro sp) experimentis argumentisque probat, terram Ostium frequenter absorberi.

Sic opinatur clarissimus de Plaen sq). Quaeri hic po-ε test, num omnes illa creta ce a materies tantummodo a

ε solidis humani corporis detritist an vero dentur alimen- ta, potulentaque, quibus subtilissuma haec terra conti- neatur ; quae idoneo vehiculo mista, lacteorum oscula subeat, cum sanguine commisceatur, ab eodem per uri- nam abluatur Z Sane regiones, in quibus calculosos vix

invenire est, ut, v. g. multi Lombardiae loci, ejusmodi surgerunt suspicionem De quibus qui plura scire et certiores fieri studeant, eos

ad observationes Culleni fr), Morgagni s) et Suii vage sit t)

relego ; qui, terras calcarias vel generari, vel in nostrum systema intrare posse, observando, ostenderunt. Hi peritissimi auctores multa exempla memorant, quibus terra calcaria a pulmonibus per aliquot anno S copiose expuere

tur.

519쪽

Sic etiam air celeberrimus Fordyce. Some times a quantity of calcareo us earti, is found in the urine su), suspended by a mechanical mixture, or at least not com- bine d with an acid ' Si quis tam dubius, tamque incredulus, existat, qui, quae jam dicta sunt, neget; tamen et

ille in eam sententiam concedet, has terras calcarias acidis saturatas facile absorberi potie. Et nemo scientiae chemicae gnarus inficias ibit, acida diversa, varia corpora, diversis modis, attrahendi vim possidere. Acidum igitur,

de quo contendimus, majore vi terrae calcariae se conjungerc, quam acidum in ventriculo existens, et hinc de compositionem heri posse, aequum est concludere. Creta acidum, cui unitur, fugat, et virus rabiei caninae petit. Adsu minam, minime dubitandum est, quin creta et caetera absorbentia in acidum, vel intra vel extra corpuS, suas vires exerere possint. Quam rem sequentia maxime confirmant An emi -

nent x) practitioner at Leyden has of late used the oculi cancrorum With great succeis in the cure of suor albus. He gives this medicine, to the quantity of hali an oti iace in a day; and observes, that it is particularly service able M in that species of fluor albus, where the acrimo ny of the

dis charge is so great as to corrode the paris.' Quaenam est natura materi et leucorrhoeae 8 Quomodo agunt oculi cancrorum 8 Certe viribus astringentibus aut anti septicis,

quum experimentis Joannis Pringelii septicis dotibus instrue hos esse, compertum est, morbum non tollunt.

Objectio altera, quae validior est, minime tamen valet ad nostram opinionem refutandam. Nam, quum primum symptomata morbi sese ostendunt, venenum in systemanervolum suos e Cectus edidit. A quo totum fluidum nervosum vitiari verisimillimum est. Tale igitur medicamentum nihil aut parum boni praestare, in systema nervosum penetrando, quia illuc penetrare nequit, sed antequam illuc acidum venenum pervenit, et dum in sanguine, aut lympha latet, in id agendi copiam terrae calcariae praebet.

Haec argumenta resque verae sunt quae in hanc me opinionem perpulerunt. Hacque tenus hujus veneni naturam

investigare, vel potius de ea conjecturas sacere, qua nihil obscurius, nihil dissicilius, nihil majore caligine vel tenebris obrutum est, conatus sum. Quod, si in re tam dissicili, tamque ardua elaborando, erraverim, at, Humanum esse crrare,' memineris velim. Certe eadem non aequo

jure

520쪽

Dr RABIE CANINA .

Set jure mihi, quae illustrissimus Pringelius iis, qui sibi ac clam scorbuti speciem esse finxerant, objecit, objicienda

spero. Is, de scor buti natura agens, dicit γ): I cannot, for instance, se e what relation the various hin is os scurs s and tet ters whicli are species of the leprosy) have to the di a se of saliors; or horu thos e who ad init os putrefac- tion sor one cause of the lauru y, should, at the sanae time, achnowledge an acid acrimo ny for another. It would se em as is they had been led in to this last incon-ε sistency, by observing horu service able the raphanus ru-ς sticanus, the cochlearia, and the like planis, had been in the cure. For, as ali thos e were dee med to be of an alhaline or putre seing nature, an acid species of scurvyε seems to have been invented, in order to account for their virtu M. But, frona the experimen is laid besere the Soci ely, it appe ars, that tho se vegetabies a re real anti- septics sa), and there fore possessed of qualities very di Dς ferent from what tho se respectable aut hors imagined, when they considered their allia line paris as septic, and their resolution, in heat and moliture, as tending to pug tres action ora ly, and not to fermentation. '

CAPUT VIII.

Cui a ProXima. HUJUsCE morbi causa proxima manifeste in systemate

nervoso haeret, et ex materia quadam extranea in corpus recepta, cujus naturam supra explicavi, ortum deducit. Intimae systematis nervosa structurae cognitio adeo de cit, ut certam rationem, qua venenum, sive acidum, sive alha

linum, sive cujuscunque generis, operetur, non indagare possimus. Quod, cum ita sit, nihilo tamen minus illius impetum ad hoc systema referendum es e, ut spasmi et convulsiones clare demonstrant, credibile est. Cum enim morbus primo per languorem, lassitudinem, appetitum prostratum, solitudinis desiderium, aliaquae debilitatis signa, sese manifestet; venenum ad classem sedantium referre, haud sine ratione est. Convulsionem vero

spasmorum, summaeque irritabilitatis sa) symptomata, illud suos in nervos, maximam mobilitatem inferendo, es sectus γ) Pringle's Distases, appendi X p. 93.

ita) ibid. expi. II, eto, 25, 38, 3 a) Irritabilitas mihi dicitur solidi vivi tanta sensilitas, ut levibus stimulis in motus erumpat enormes, quibus aequabilis lanctionum tenor perturbetur. Instit. Pathol. Med Gaub. P. art. I9O.

SEARCH

MENU NAVIGATION