Andreae Mauroceni, senatoris, Historia Veneta ab anno 1521 usque ad annum 1615, in tres tomos tributa

발행: 1719년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

XXVIII ANDR. M AN R.

tum finem , exitumque sua lacundia perduceret . Porro admirabili severita tis, de elementiae temperamento justitiam coluit I in proditores acerrimus , elim in reliquis eriminibus puniendis exorabilem se , lenemque facile pras heret. Collegarum munia rogatus obsequio Verius, quam ambitione adductus minime refugere, iacilitate, & suavitate morum aequales allicere , inserio ribus , ae egentibus praesto esse consueverat . In foro autem , ubi aliquando fimplicitas calliditate , pudor impudentia , lacundia verbositate , & veritas mendacio vincitur , aures ipse omnibus , nemo ipsi verba dare poterat. Ex hoe itaque munere veluti gradu facto , cum honores summos , tum quae summos parit honores, ineredibilem benevolentiam sibi civium omnium peperit. Quapropter statim saὶ inter Sapientes adscitus fuit , quos eontinentis appellant , ex eorum numero, quibus Reipublicae gubernacula committuntur. Hi namque in excelso Ducis Collegio consultant omnia, praecipue vero quas milites attingunt , & Reipublicae ditionem in continente , unde eis nomen inclitum : leges quoque in Senatu rogant , & alia limul amplissima munera obire solent. Horum in collegium adhibitus Andreas, concitatum illud , & f rense orationis genus , quo III vir Advocator usus suerat , mirum quantum immutavit. Etenim eum nihil vulgare, aut exiguum agitaret animo , senatoriam indutus gravitatem , non rerum tumore , & sententiarum vanissimo strepitu, non mellitis verborum globulis , dictisque quasi papavere, & sesa mo sparsis; sed gravi, solida, & maxime nervosa oratione exactae prudentiae, atque senatoriae facundiae nomen consecutus est: cum nullus omnium vel suavi, blandoque sermonis genere alliciendis animis , vel concitato verborum fulgure perterrendis esticacior , atque Vehementior existimaretur. Nihil autem antiquius unquam duxit, quam in rebus tractandis eam fidem, &animi fortitudinem egregie tueri, quae a boni civis ossicio, eonstantique e ga Rempublicam studio neutiquam recederet . Quo factum est , ut cum arduum valde sit hominum expectationi jam excitatae semper respondere; semper il le tamen, ut in ceteris fecerat dignitatibus, hominum de se opinionem facillime superaret : gratissima vero patria tanti viri spem in honoribus tri huendis vineeret, cum ei non sol nm b tres continuos annos per vices idem munus permitteret; sed etiam e III virlim Advocatorem, sd non petentem, sed ne cogitantem quidem, iterum crearet ; e ὶ eodemque anno , qui suit M. D. XCVII. quod ejus praecipua in excelso collegio egeret opera , optaret D quartum eontinentis Sapientem, moxque insequentibus annis tam frequenter si a) Imre Sapior 6 ia itus suis, quos continensis ustollant Anno II93. XII. kal. april.

pyimum inter eonrinentis Sapiento Andrear eooptatus est . tb tres continuos annos, die. Idem etiam munus Mauroceno senatus detulit iterum annos I96. U. HI. april. tertium autem anno I 397. pridie easdem kalendas.le III uirum Advocatorem . . . iterum crearer . Iterum ereatus est IIlvIr A Mearis annos 397. UII. Res . no .sdὶ non perearem, &e. ,, Histe nempe sapientum eorum muneri, qui eontinentem mo- is derantur ὶ tanta fide, vigilantia, integritate, sapientia praefuit , ut lesum denuo Trib-- niam ereaverint NON PRENSANTEM, NON PETENTEM. is muri. in P net.

e eodemquo almo, die. Anno IIρ . tertium adseitus inter Sapsentes continentis Mauroce sua , ut diximus, non quartum . Ita ex comitiorum commentariis. sin quartiam contin/mis Sapientem, &e. Quartum igitur hoe munere perfunctus est anno 2399. cum pridie MI. apr. renunciatus e sse l.

32쪽

VIT A. XXVIIII

ter , t a ut denique undecimum , quod perpaucis accidere solet , coactus merit capessere hane partem Reipublicae. Anno tamen M. DC. VIII. kal. Octobris , b in Senatum lectus est , eum praeclarissimorum in Mauroeena gente civium Ob ingentem numerum, qui ad senatoriam dignitatem pro meritis aspirat, difficillimum semper fuerit, maximeque operosum in eum gradum conscendere . Cautum enim legibus est , ne plures quinque ex eadem gente in Senatum legantur . Quamobrem cum multae familiae , plurimique lectissimi viri e murocena gente tamquam ex equo Trojano prodeant, ipsa virtutis, & meritorum copia difficilem sibimetipsis reddunt ad Senatum aditum e quem tamen Andreas ipse facillimum habuit , cum senatoriam prudentiam singularem, praecellentis doctrinae praesidio , & multo rerum usu constitutam gereret , magnique animi , & pra stantis ingenii documenta quotidie daret , quae gratiam illi apud omnes conciliarent propter egregiam opinionem, admirationemque virtutis. Ad supremn m itaque honestissimae famae decus , & incredibilem autoritatem evasit in gravissimis rebus; cumque inter principes viros jure quodam suo censeretur, se eam obtinuit brevi dignitatem, quae inter primas Rei publicae habetur ab omnibus , nec minus re , quam nomine magna Magni Sapientis nomine designatur. Hi pariter atque ii, quos ordinum & Continentis vocari diximus , Senatorum suffragiis eliguntur ; sed numero sex , & vero ex iis, qui in Senatu ipso principem locum obtinent, longoque rerum usu, & maximis in Rempublicam meritis ceteros omnes multum post se reliqum runt . His ipsis , ubi tantam dignitatem semel adepti fuerint, id senat riam vestem nunquam deponere fas est, quod etiam Constiariis contingit inter

eos a) ut GHq- undoeimum, &e.) Siquidem inter eontinentis Sapientes cooptatus etiam est an nis 16 . v. hal. apr. 16oI. prid. kal. apr. x6ox III. ante easdem kalendas , I 6o3. prid. kal. tui. eademque pariter die annis Iso . Iω . ae demum VI. kal. sept. anno 16 7. bὶ in Senarum haut es Grdeetes in Senatum lectus est Maurocemus, ut testamur ei tali saepius commentariis cum per alios annos amplissimorum magistratuum , quos gerebat, eaussa in Senatum nihilominus leum suffragii jure admitteretur . eὶ eam obtinuit dignitatem, quae ... Magni Sapientiι nomine d gnatur. 7 Magni Sapientis, quem etiam Sapientem consilii vocamus, amplissima dignitas primum delata est Masreceno anno Isin. postridie kal. Oct. id) Senatoriam νυ/m nunquam d ponoro Da Andreao nostri aetate consuetudo adhue illa Venetiis obtinebat, ut qui semel At Rii Samons aut Coniniatiua suimet, praeterea qui equestris ordinis insignia consecuti essent, totius vitae tempore vestem laxis, di ad terram fluentibuam nieis gestarent, quam ducalem vorant, ideo fortasse, quod taliter mantea tam vestem primum s linuci serre mos fuit. Quam ξIurimi propterea ex patriciis erant, qui ita induti incedebant . Anno itaque M. DC. XXXVI. Andrea Maurotono , Paulli , qui Andreae nostro frater erat , filio, ae Λntonio venerio, Consiliariis, nee non Ioanne-Baptista Fuseareno, ae Ioanne Cerno vice hio, qui inter quadragintaviralis eonsilii Capita erant, reserentibus, Mastus Consili ias junsit, ne cui per totum vitae tempus duealem vestem indui , praeterquam aedis sancti Marei Procuratoribus, Prineipis fratri, eiusve filio natu maximo, ae Magno Caneellario , lic eret taeteri, abdicato magistratu , laxioribus etiam manteis vestem, quae magistratus insigne est , exuerent. Equitibus interiores vestes purpurei coloris, eommuni tamen aliis patriciis toga superinducta , togae vero praeeingendae tonam auro praetextam, aureisque bullis, auro quoque praetextam flam gestare , permissum esset: solam voeamus vulgo, patriciae vestis brevem arpendicem duabus serme ulnis longam, dimidia latam, non illi quidem allatam , sed dividuam, quRe expassa ex capite, tui tegendo antiquitus, ut narrant, eucullus erat, in snistrum humerum dejecta est . Hane auro praetextam , ordinis insgne, nostris etiam temporibus MuHtes serunt; vestium purpurearum usu interiectis temporibus sponte sua intereidit, abrogante nemine. Id memorant Eapri Nautas risoriae vipus orae Honorae tonio priore , di Aiaxa de ν ι ia uolus Hismae Venetas parte altera, ad annum t636 Oui instiner narrant, mitius cen suime,

33쪽

eos magistratus , qui certo temporis spatio definiri solent; ex iis autem, qui perpetuam obtinent dignitatem , Procuratoribus divi Marci , Equitumque ordini conceditur; praeterea nemini. Senos hi menses , ut Sapientes alii , munus obeunt; quod si recte, atque e re publica sapienter gesserint . iterum , ae epilli per ice des , O , subeunt . Andreas vero cum anno M. DC.V. V. imis octobris ad excelsam hane dignitatem pervenisset , eam. dem e la i PO 'erioribuS arinis, dum sapientissimi, atque prudentissimi civis opera Respublica egeret, usque ad annum M. DC. XVII. αὶ undecimum sum. ma cum laude consecutus est , tanto Reipub. Ductu , & eunetorum Senatorum applausu, ut supremis vitae suae temporibus, eum semestre tantae dignitati obeundae spatium legibus definitum esset , totidemque intervallum mentium e Xpectandum foret, ne tamen huius viri exacta prudentia , ct spe,ctata virtus in excelso Collegio tamdiu de Iideraretur, id eonsilii a sapientissimis viris initum fuerit, b quo Sapiens continenti praesectus eligeretur z ti tuto quidem insta Magnos Satientes ; re tamen ipsa , si publicum spectetu rjudicium, supra eximias quasque dignitates. Atque ita, quod perpaucis admodum contingere consuevit , bonorum omnium consensu Mauroeeno tribu

tum est, ut non per vices, quemadmodum cives alii solent; sed continuo , & sine ulla intermissione , suam operam praestaret Reipublieae. Qua de causa e Confitiarius etiam anno M. DC. X. dictus est . Quod munus , ut relinqueret aliis locum , amplius non quaesivit . Verumtamen XXIV. continuos annos, qua Continentis, qua Magnus Sapiens & Consiliarius in purpura semper, cui tantis virtutibus splendorem addebat non vulgarem, ad Reipublicae clavum conspicuus resedit, ne quam officii intermissionem facere, aut pati videretur.

Tanta vero noruit sapientiae opinione, ut non modo cunctorum belli, Pacisque consiliorum particeps, quae dignitatis, & honoris illius partes erant; sed saepius quoque autor , gravissima quaeque Reipublicae negotia summa cum gloria tractaret , ac prospere conficeret . Cum vero tantam dignitatis arcessionem sibi faciam perspiceret, vir suavi quadam comitate cunctis ordinibus semper carus, nescio quomodo benignitatem quoque auxisse visus est ut egregia quadam ratione modestiam cum animo praecelso , cum mansuetudine majestatem temperaret , & raram faceret gravitas cum humanitate mi Xturam , nullique dissicilem , aut morosum unquam se praeberet ; imm ultus alacritate, & blandi sermonis effracta eos etiam , qui repulsam Patiebantur, laetos a se dimitteret . Quamobrem saepius idem stadium percucu rit, repetitis, ut fieri solet, ejusdem honoris vicibus , in quo sibi ipsi tamquam si isse, ipsum ReIpublieae Principem Frane istunt Erietum ; Franeiscum Basadonnam, Ioannent

Pisanum, Dominieum Rimtinum C si rios ; ae Franeiseum Barbadleum, ex quadraginta virali, eonsili Capitibus; eosque Mostri Cens o nequidquam auctores fuisse , ne se rogari, nisi lenita nimis invidiosae legia severitate pateretur; latae vero eontra eorum sententiam legi in terredere etiam frustra eonatos esse Ad oeatores eo Mnis , ut appellant , Hieronymos Triv sanum ae Pisaurum, ae Marinum Bragadinum. aὶ undecimum consecutur es in Acci e temporum seriem, quibux deinreps hae tant I in Republiea mon enti dignitate ornatus est Andreas noster. 16ω. IIII. kal. ou. 16og. XUII. kalemaj. I 6O9. III. kal. apr. I6 I. II l. non, de . I6i I. prid. hal. iau. 1614. 16i . eadem die δ 16I6. V. kal. jan. I 6 7. III. ante easdem kalendas . bὶ quo Sapisns conti enu praeje Iu/ Hi erri u . Ineidit Me in diem UI. ante kal. sem. an no x6i7. ut supra innuimux.

34쪽

quam alteri aemulabatur , qtraedamque rerum gestarum ad gerenda contentio fieri videbatur; cum melior semper prudentiorque haberetur consultor, cum etiam prudentiorem, ac meliorem omnino fieri non posse crederes , &virtutis eIarissimae admirationem verteret in stuporem . Siquidem ita cuncta praedicere videbatur, ut qui prudentissimum vocaret, minus diceret, quam deberet , quamque Veritas serret . Quae autem fuerint acta in gravissimo , atque celeberrimo illo orbis terrae Senatu , totis XXIV. annis , quibus Maurocen s eidem praesuit Verius, quam interfuit, Historia ab eodem elegant i ssime perscripta satis superque declarat . Quam iero ipse partem iis in rebus secutus fuerit, cum ipse nusquam in animum suum induxerit, quas frequenter habuit gravissimas, & celeberrimas conciones , in vulgus dare ; sed alios potius , eosdemque sapientissimos Senatores placitorum suorum fecerit autores ; non mihi videtur aequum modo ea particulatim narrare, quae ille ne verbo quidem annuere voluerit. Detur igitur sapientissimi Senatoris aut modestiae, aut prndensiae, aut certe non dubiae voluntati , quod cum ipse actorum fere omnium consultor fuerit, nescire tamen posteritas ex Hist

ria illius valeat, quam in partem propenderit, & sententiam dixerit : illud certo sciant omnes , nihil unquam illi sanctius Reipublicae dignitate suisse ;omnia duxisse libertate posteriora . Honores quippe satis tempestive adeptus , iisdem semper artibus exercuit , quibus adeptus erat per Omnes gradus ascendens ; quo vero celsiore loco viri egregii posita fuit & virtus , &pietas; eo etiam etarius, re splendidius in Republica enituit , dum ille Saapiens magnus, & Consiliarius , qui duo magistratus amplissimi omnium , atque summi habentur , in excelso Collegio , tamquam in specula collocatus , qnam longissime prospicere , Remque publicam sua vigilantia , ac pietate ab omni perturbatione vacuam reddere sui muneris este judicaret. Magnum, est in Republica nostra , ac fortasse omnium maximum saὶ Xvirum Concilium, in quo una cum X viris Princeps ipse, atque seni Consili pii Principi assidentes, non modo in atrocioribus criminibus jus dicunt; sed

etiam quaecumque ad Reipublicae quietem spectare maxime videntur , autoritate vere suprema decernunt, ac sanciunt. Scribas Reipublicae a secretis ex altero eodemque honestissimo civium ordine cunctos creant. Patriciorum cujusvis generis omnes culpae ab ipsis praecipue & cognoscuntur, & plectuntur. Quod si cives regere, quam hostes vincere praeclarius est, atque habetur, majorem prosecto gloriam sanctissimis legibus, & judiciis , quam ela Lsium , aut exercituum imperatores partis victoriis , parare sibi Decem iros credendum est . Maurocems autem hoc in concilio non unam , aut alteram psed Ieges Decemvirum omnes ex concilii totius consulto, una cum Fiancisco Contareno, Equite, ac divi Marci Procuratore sapientissimo, atque claris limo Senatore, digessit, composuit, ac e tenebris ferme , & squalore in lucem restituit ; magnumque illud opus permagni usus , atque fructus tantis. Senatoribus debet ferre acceptum Respublica . In judiciis vero cum magis ad lenitatem, quam ad severitatem natura propensus esset ; severior tamen judex existimabatur . Res enim publicas duabus praecipue rebus contineri , praemio, & poena frequenter in ore habebat : proinde neque rationi , neque justitiae convenire magnum illud X virum concilium , quod gravissima

ia in xvirum Concilium , Ece. I Mauroeenur ter in sanctissimum X virum Collegium allectus est: primum selliret anno 16o6. IlI. non. dee. iterum anno I 6 II. X. kal. sept. tertium 16 II.

35쪽

tantum, ac atrodissima quaeque delicta punire solet , ad humanitatem , dc indulgentiam traducere : cum magna scelerum facinora non solum ad poenam , sed multo magis ad exemplum, atque adeo metum conspicuis , atrocibusque suppliciis ex usu Reipublicae debeant jure vindicari . Non tamen ipsi, quod aliis sere semper contingit, severa virtus vel comparavit pro Iaude probrum , vel odium , aut invidiam peperit pro gratia : immo vero , quod arduum apud mortales in primis accidit , cum summa gloria benevolentiam quamdam singularem , omniumque civium studia numquam non conciliavit. Sciebant enim omnes, integerrimum virum delicta cuncta non dici dumtaxat habere, sed acerbe etiam castiganda, & coercenda ducere; nihilominus quosque reos, ac sontes acerbo cum animi sensu fere invitum pu.

Multas praeterea, easdemque maximas dignitates obtinuit, quas nimis Iongum esset lingulas referre, sic omnes honorum ordines , α gradus emensus, ut in dies majori laude cumulatus ad maiora conscenderet . la J Crean

tur, cum Princeps diem obiit, emendandis, ii quid opus est , legibus V viri, qui

la in Creantur e-ndandis Dyibus Uriri. Trium diversorum magistratuum hie, dc insequenisti oratioue mentio fit a Crasso, quorum inter se distimen paueis a uvat sibjicere. Primus, qui paullo pol 1 initum novi Dueis prineipatum , non autem eum Princeps diem obiit, creatur , Uvirum est legibus eo rigendis. Eorum munus sat Is lueide his C a ιν exponit. Alter est Dacis promissiona eorrigendae. Upiri pariter gerunt, li vero statini a Diteis obitu, interregni tempore creati; qui leges ad Dueem spectantes emendat, ipsas abrogantes, derogantes, subrogantes , ut opus videtur: qua servaturum se quoniam Dux recens salutatus, jurejurando interposito , promittis, iisdem prom)ino talis nomen vulgo est sactum. v viri autem ossicio perfuncti, magistratu se se abdieant. Tertius HI uirum est 2sa rorum: vulgus sequi tores dieit. Interregni tempore & hi creantur. Eorum muneris est, in vitam demortui Prineipis inquirere, ae deservata promi is, eoMoseere. Hine aliquando eontigit, ut multa ejus heredibus irrogaretur. Vide Frano, iam Sans, intim ad ea leein libri XI. deseriptionis Venetiarum , vulgo Ia Venaetia . Omnes hi magistratus majoribus eomitiis, creantur: eorum tamen nullus ulli umquam, prae terquam senatoriis viris, prudentia, morum integritate, summorumque magistratuum admi rustratione elarissimis demandatur. Exstincto Mare Antonio Memo Ptineipi Ande 3 IIIvir Quaesitor datus est anno 1613. postridie kal. nov. At omissioni distan eorrigendae Uviratum semel iterumque gessit eodem anno 16ir. primo post obitum Ioannis Bembi XIII. kal. apr. deinde lIII id maj. post obitum Nieolai Donati ereatus. Iisdem Prineipibus reeens inauguratis, Uvir legibus corrigendis ter Mauroeenus est delectus . Primum Mareo-Αntonio Menio principatum gerente , anno t6I1. X. kal. ian. Iterum 2616. VI. kal. quina. Ioanne Bembo prineipatum ineunte . Tertium post Nieolai Donati inaugurationem, I 6 8. prid. non mai. Eorum quae tertium Uvir gesserit Mauroeenus, nihil memoriae prois ditum est. Etenim Donati Principis obitu primum, mox etiam iptiris MasrMem, qui paullo post Antonii Prioli inaugurationem deeessit, nihil memorabile fieri potuit . Contra Maurisceri collegarumque am, Prineipibus Memo ae iambo , digesta sunt in Volumine σι---- , Datim, ae jurium D D. Vmerorum, quod prodiit Venetiis, typis Pinellianis . 66 .la 4. pag α& 293. a. Quin etiam eonditarum per ipsum legum, eum primum hoe magistratu functus est, idem meminit in sua Historia , sub exitum anni r6t 3. is Domi, ex veteri Reipublieae in- ,, stituto, eum ab inito Marci-Antonii Memi principatu quinquo instaurandis remigena. - υ- ,, gibus, majoribus inmitiis delecti suissent: Nieolaus Donatus , Leonardi meis frater 1 Α- loysus Georgius: Leonardus Moeenie : Antonius Gri manus t Andreas Mauroranus a ii , is inter se consultatione habita, leges de testamentis seripto, vel in 'proeinctu eondendis, de is que dotibus solvendis, majoribus comitiis tulere, quibus iniquorum hominum malignitati di fraudi obviam itum , dic. MAlium etiam magistratuni anno x s. IIll. kal. apr. Senatus sit fragiis delatum Maurarenus gessit, eustodiae legum praepositus: legum Consor νatorem dieimus. Alium autem es odiendis , alium eo rigandis legibtii magistratum esse, ex ipso nomine apparet: quemadmodum alium esseeor θεώD DYibus, alium corrigen o ρωmumni dueali Uviratum, ex iis quae sapra dicta sunt,

colligi potest: ille enim, quae ad civitatis universae regimen spectant ι hie , quae ad Princi pis

36쪽

VIT A. XXXIII

qui non modo legum vitia eorrigere, ni nomen indicat nam legum Correcto. , a vuIgo nominantur sed easdem condere, & antiquare novis rogationibus pos sunt. Id autem praeclarissime Respublica constitutum habet, ut quotiescum que interregnum accidit, cum leges omnes per sapientissimos illos V viros ex eutiantur, tum eae praesertim, quae Ducis personam attingunt, ubi usu ve nit, novarum legum rogationibus corrigantur. Aliis autem III viris deman datur hoc munus, qui prudentia, & integritate quam maxime polleant . Accedunt etiam III viri totidem ejusdem notae, qui in mortui Ducis acta di ligenter inquirant ; bene atque ex legum praescripto, an secus- se gesserit equi ex eo, quo funguntur, munere Inqui tores appellantur z prudenti sane, atque laudabili maxime ratione , cum diu salva consistere non possit Respubliea, nisi perpetua in ea legum vigeat autoritas I neque tyrannus unquam exoriri possit, ubi, circumscripta certis legibus potestate, ex earum, & non ex hominum arbitrio universa geruntur . Has dignitates, ut plerasque alias , non sibi semel, sed iterum delatas , ac saepius , nunquam fastidivit , cum nihil ex rebus humanis minoeenus praeclarius , quam de patria bene mereri arbitraretur; nullumque ex magnis laboribus perborresceret , nullum ex par-xis se indignnm existimaret ; sed quodcumque Senatus imponeret oneris , alacri semper, atque lubenti animo perferret. a Patavino quoque gymnasio moderando III vir Reformator , ut a junt , Dequenter creatus hic honos eis tantum viris tribui consuevit, qui egregiae doctrinae nomine commendantur , quique autoritatem , & gloriam maximis in Rempublicam meritis consecuti sunt oblatum munus, per se amplissimum , atque celeberrimum , libentius etiam propterea obire videbatur , quod publice in tanto gymnasio literas profitentes s b non modo eognoscere poterat eruditos homines, sed promovere, juvare, ae ornare facillime .

versum est.

αὶ Pararim quoquo ram moderando, &e. Patavinum gymnasium, universamque rem Iitetariam ter moderatus. Haee Provincia primum illi collata anno x6os. V. id. sebr. Iterum 161x. IIII. nov. avg. Tertium IIII. non. sept. 1616. quem magistratum eum gereret , vitas ctus est. bὶ ἀon modo corrasee o poterat erudiros bomino ι , sed promove o Quantum ab eruditissimis vitia . ex iis praecipue qui in Patavino gymnasio Publice docebant , muro πω diotae obser varetur ae diligeretur, supra memoravimu/. Paucis modo quos illa ad ejusdem gymnasii subis sellia promoverit, reseremus. Id --oeeuo se debuisse vir eruditione plurimisque editis oneribus Elarissimus Fortunim Liserin ipse testatua est , nuncupato eius nomini opere quod inseribitur : De Ms qui dis οἰ--αι sint alimenso. Quod ad grati animi sui signifieationem a se factum esse professus est idem Formnitis libro is propriorum operum .iMoria, quem edidit Patarii , upis Paulli Prambotιi,1634. in a. hiis uerbis ,, Dicavi volumen Andrea. Mauroeeno, Senatori Veneto, qui ρο- istavini gymnasii moderator anno M. DC. VIII l. eum milegis Triumviris literariis ME PΛ-TΑvi NAM AD CATHEDRAM PHILOSOPHIAE primum extra ordinem V Α- 'VERAT atque traduxerat . D Totiea laudatus Bellunensis Episeopus ita epistolam ad Lisorum exorsus est , pag. 2Ο9. ,, Magno non ita Pridem teste studii erga te mei , eodemque ,, sponsore tui in me amoris, sum Privatus Andrea Mauraceno , utriusque nostruin cupidissi- is mos &c Anno 161 . prid. non. Oct. iuri ean aleo horia vespertinis doeendo ut praefireretur , ope tam dedit, Alexandri SHIitieus, qui a Tomaseo dicitur is vir omni laude dignus , & in- ister iuria prosetares primarius , consiliis & voce toto orbe celeberrimus . ,, Adi Lollinianas Erisolas, pagg. g. ae 22. nec non Mauraceni cula pag. 23α--oeeni quoque praecipue opera Ioannes Pre riu3 , vir doctissimus , quemque ille plurimi laetebat, honestissimo stipendio eonductus est , ut Fmplicia in hortis patavinia ostende

ret s

37쪽

XXXIIII ANDR MAUR.

Pro ratoriam , quam Vocant, dignitatem, quae, si Principem exceperis, primas obtinet, idcirco non obtinuit, quia nunquam petiit et neque illa se let unquam tribui, nisi candidatis ; nec ipse candidatum profiteri voluit, ab omni ambitione quippe longe remotissi nus. Qui tamen eminentissimum locum occupant, honorum duo gradus, Ducis,& saeri Praesidis , sive Patriarchae ; ii Mauroceno utrique haud quaquam petenti , immo ne tale quidquam saspicanti, parum abfuit, quin obtigerint, ultro demandati. αὶ Etenim anno M. DC. XV. cum in Matthaei Lanis, Paatriaretiae sanctissimi, locum Venetum de more civem lassicere oporteret; solerentque Patres Senatorem aliquem designare illustri pietatis , & doctrinae

laude celebratum e Maurocenus inter ceteros, licet eontinentis Sapieηs , neque

adhue maximis illis , ad quas paucis post mentibus pervenit , dignitatibus

functus, suffragatorum multorum voluntatem, immo civitatis universae studium in se unus converterat. Ita certabant in eo virtutes omnes tanto fastigio dignae, scientia, facundia, mores integri, & quae primas agit, innocentia vitae, atque in Deum Optimum Maximum pietas singularis . Neque certe illi tantam veluti de manibus eripere dignitatem quispiam praeter eum poterat, qui tum creatus suit, Franciscus Vendramenus , Senator amplissi.

mus, qui deinde a Paulo V. Pontifice Maximo Cardinalis est dictus. b) Anno vero M. - XVIII. qui postremus ejus vitae annus quoque suit; cum in Duce eligendo , qui Joanni Bembo suceederet , electores inter se

haud facile convenirent, eosque commemorare pergerent, atque nominare ,

qui etiamsi candidati non sagitabant , tam excelsum tamen honoris apicem merebantur : ipse quoque relatus est facile in eorum numerum , eumaque suffragiorum numerum obtinuit, qui virtutem , & maxima in Rempublicam viri merita testaretur , & aeque rerum aestimatori cuique facillime ostenderet: cum ille, audita re, subridens, Laetario multum, diceret , habuisse

Rem blicam non forum Nicolaum Donatum, qui Pranceps renuntiatus tandem fuerat; sed adios etiam quamplurimos qui sibi praeferri possent e oportere cives probos nullius ambitionis , sed unius Reipublicae rationem maximam 5abere , ut dignioribus reteris per non gravare eoncedant, o oblatus etium magistratus respuatur eonstanter , s --nhs rei gerendae nos ostes sentiamus ; atque adeo , s res ira ferat , deponatur omnise, ret , ut Tomasinus assirmat in EI ἰδε virorum literis er satisaeria arum mn , eum ProvMi. elogium assert. D viro es. Prospero Alpino jam satis defuncto , Andreae potissimum minora , , ns e cisilio horti iuxta publiei cura , additis LX. florenis , ipsi Prevorto committitur. Ex Mainoeens epistolis quae exstat pag. 133. ad Prepotium data , ipsi hane dispani provineiam demandatam videtur gratulari. is aὶ Etenim anno M. DC. xv.ὶ Senatus novo Patriare hae in locum Matthaei Tanis erean αdo habitus est V. kal. sept. anno M. DC. U. non autem M. DC. XU. ut C si nariat sed typographi errorem puto . Centum & septem suffragia Maurocenum e rearunt . Praelat nihilominus illi est Franeiseus vendramenus, eentum triginta tribus sumragiis creatus. bὶ Aiso vero M. DG XUII l. in Ioanni Bembo exstincto eum Prineipem sustecturi unus &quadraginta electores convellissent, ea suere inter Patres certamina, ut quamvis suffragia in iis ri UIU. kal. april. coepissent , non is tantum april. subrogato Nicolas Donato, conventus dimisitis sit . Quinquies di trietes inita suffragia sunt : elarissimorum procerum nomina cal- eulis subiecta , inter quos Mauroeoni nostri habita es ratio . Cum enim ill . kal. apta deci motertio sustragia inirentur , primo Maurocenur novem suffragiis probatus est i undecim deinde , eum III. non. apr. jam vicesimonono in sussiragia iretur t postea duodeeIm , cum prid. non. ejusdem ntrusis sessi eertaminibus Patres tri limoquarto ad suffragia essent mea ti. Neque aliud certe tacito Senatori obfuit, quominus Reipublicae Prineeps renuneiaretur, quam nondum matura supremo magistratui aetas , qui non niti consecto maximorum hon vum curriculo, valdς senibus deserri solet .

38쪽

VIT A. XXXV

mnino , ut praestrartioribus viris , O praecipue senioribus , quippe qui magis idonei videantur , permitti queat.

At paulo post , ta cum tot jam annos Reipublicae causa & in exeel eollegio Iabores maximos subiret, & quae incurrere solent, subcisiva tempo ra perire sine fructu nulla pateretur , sed literarum studiis , dc Historiae seribendae daret , b sensim debilitatis , ac ingravescente etiam aetate fractis corpusculi viribus , lautis oneribus ferendis diutius par esse non

publieae pars administretur , quae ad Consilii Sapienteι mrtinet . Aio,.s Loltinio datis ad Senatorem nostrum liceris, pag. 32. maxime exercitam Sap rerum Vitam ita describ. tr ,, oeis oeupationes sane vero publicae ἐξαμω βιους Castoras vos reddunt , proceres politicos . is Semissis anni euique integer ita a vobis Reipublicae insumitur, ut vix respirandi otium su- ,, persit . Semissis vitae muniis fit reliquus, nec ille quidem totus, aut omnino liber, cujus , , quippe pars non quotacumque, sed plerumque potior, eisdem serme di simul ur euris. ,, Ete nim Mauroeenus per sex alios menses, poli abdicatum Sapientis munus, gravissimis, ideoque eurarum plenis magistratibus, ut solet, praeficiebatur, ne umquam vacaret. Piopterea aliam ad eum epistolam pag. 32 ata ineipit: ,, Nimium siles, Vir amplissime, hoc est, ut ego qui- isdem interpretor, NIMIUM TE PUBLICA RES OCCUPAT, eui aetatem, cogitationes ,,

omnes, linguam devovisti. Et .i te inere ἀκυρον fortasse suerit dixit Ie, cum tu interea con- ,, eionibus tuis curiam demuleeas ; gravioribusque curis otium rependis nuper valetudini in- is sumptum . , , Quantum tamen vir patriae amantistimus laboris in Reipublicae administrationem inpenderit, Mauracena ipis lueulem ius nemo significavit, qui conianguineo di amim suo Nicolas Con tono, ut e ejus ορψιulis apparet, pag. 2O9 quietem qua ille Patavii seuebatur, ,

sibi quoque maxime optans, haee ieribit: is Quid vetat dicesὶ quo minus huc eonvoles An ,, te satigem narrando, quae melius, quam ego, nosti vivendi bis implicatum euris genus Aquod perhorresco, fugientem me sequitur, vitaeque meae brevis sumniam intercipit: expel- ,,lere si e nnitar, tamen usque reeurret. Quid plura NULLA Nil Hi REQUIES A RE- , , BUS PUBLICIs , quae nocturnas diurnisque negotiis eorpus amnὶumque ipsum deIerunt . is Ideoquτ epistola etiam ad Lollinum, pag. I99. eonquestus est , publicis se curis impediri, quo milius affectam resoriam suam ultima admota manu perficeret. δε id unum me mordet, an- ,, git, atque excrueiat, quod HISTORlΛM, quam summis vigiliis sere usqne ad haee tam- is

pori perduxi, AD UMRILICUM ADDUCERE NEQUEOι neque enim vel semihoram se

diei ae noctis quietam dueere lictit annuet fortasse meis votis aliquando Deus o .max. ,, b)sensim ribilisaris . . . ae fractis corpusculi viribus , die. Mirum nemini , quod viro tam moleltis aliis ex aliis curia implicito, neque ideo a mulis alieno ita eorpus debilitatum si, ut aetata in senium vergente multis gravissimisque morbis assectus fuerit. Primum extremo suae vitae tempore uehementissimo oeulorum dolore asilictari coepit ' Hae de re ita ad Prenotimn , medi eum celeberrimum, scribit. pag. 2 I. M Ego, mi Pr P ii, anni hujus instio, cum non- ,, dum bene confirmatiis ad Collegium aecessissem , in graviorem morbum incidi ς nam V E. ,,

HEMEN rIssi ita OCULORUM DOLOR lBUS alternis noctibus EXCRUCIOR, quas se

saepe Insomnes tradueo; neque adhue te media vincere malum queunt, &e. M Quotannis, sta ei tempestatibus, huiusmodi dolore captum intelligo; ii quidem quadam epistola, pag. ar . mbi ait amiel Lollini literas redditas ,, ANNIUERSARIO fere OCULORUM DOLORE

LABORANTl, atque in tenebri so loco sedenti . is Cui epistolae non infiretum responsi in dat Lollinias his verbis , quod inter Emolas miserua at exllat pag. 1 o. quamvis operarum in ria sit aso. is illud medio de sonte tot Ieporum peramarum fuit, quod te OPHTHAL- ,, MIA laborasse scribis. Te ne adeo, quem totum oeuleum esse in Reipublicae , literarum- isque rem in primis foret, OCULORUM laboribus tentari e Irastor Asclepiaduni eohorti is cujus erimen est, quod tantum doetrinarum lumen tenebras inabitat , &e. M Ad oeulorum dolorem, alium quoque Moessisse , Lollino deinde significat Maurocenus . ,, Unde nam exorin ,, diar, Praesul ampli llime λ an a tuis suavissimis literis, an a meis acerbissa tuis doloribus 'Il- ,, lae animum erigunt , recreant , pascunt ἔ hi corpus deprimunt ν torquent , exemeiant. DNam cum anni initio ab ophthalmia , qua mirum in modum vexatus fueram , convaluis- issem, atque iterum ad Collegii pensum rediissem , me gravior morbus exoepit , quo alter- is

nis aesti a CAPITIS OCULORUMQUE DOLORE vehementissime maceror ; nequa 1,

ullis adhue remediis pertinax nia Ium evinci potuit; mediet potius morbi novitate atque obse ,, tinatione vincuntur . ,, Non ideo tamen musarum amantissmum virum potuisse umquam a lis 4

39쪽

XXXVI AN DR. MAN D

potuit. a Itaque cum in Senatu maximis de rebus semel atque iterum disseruisset, acerrimeque & concitate admodum perorasset , ut in more hahebat, continuo morbum ex ingenti labore contraxit ; qui levis prius , aenullius sere momenti creditus, brevi in adeo periculosum , & gravem evasit, ut, saeviente atrociter febre , decem dierum spatio os illud eloquent insimum , & sapientissimum aeterno damnarit silentio. Cum autem periculosius aegrotaret, gliscente in dies morbo, sacris, quae ad expiandum animum pertinent, rite procuratis, contractas animi sordes religiose diluit ; epuloque Paelesti, quo sanctissimum CHRISTI IESU corpus porrigitur, confirmatus, III. kal. julii ex hominibus non magis exemptus, quam e Xaequatus, si hoc sis est dictu, Divis ipsis, immortalitatem recepit verius , quam mortem obivit. Moriens sine ullo vultus , & corporis motu , adeo placide , ac tranquille ex hac vita decessit, ut videretur levi somno sopitus quiescere et neque sanctius quisquam, aut lenius diem eXtremum clausit. Neque modo luctus& lacrymas ordinibus cunctis; sed huic aetati magnum, ac triste desiderium sui , posteris etiam Iirtutis memoriam sempiternam reliquit . b Lugebat Senatus, moerebat equester ordo, plebs erat quasi senio , & squalore confecta ; omnis aetas, sexus, & gradus aselictabatur ; domus denique ,

is aliterarum studiis avoeari, ex iis quae sequuntur, intelligo: is Ex his , quae mea mine sitis vitae ratio, regnos re potes. Α publicis negotiis abstinere emor e sed id in luero reponeis rem, nisi mihi lectione di scriptione penitus interdictum esset. Aures tantum restacit, quae,1 me auditu exereent et anagnoste , idest lectore utor , qui labantem quandoque animum i m ctione parum operosa, at utiliori sustentet. H Avelo Grillo, Catinensi, epistola, quae later uscula invenitur pag. 2o . aliud etiam anniversarium valetudinis suae vitium Maiarer nurnarrat. - ANNIVERSARIO STOMACHI MOLORE jam aliquot dies LABORAN-- ΤΙ mihi nihil vel ad leniendos erueiatus opportunius, vel ad constantiam salubrius, tui dem me memoria aeeldere potuit, ere. ,

t a Isagus eum in Senatu, ece. Extremi illius morbi , quo decessit , mussas de vim ita deseribit medieus ae laudator eius PalaNotus . ,, Sed dum in Senatu vela in altum pro- , , vehunt , ae multi subinde venti irascendi, dolendi , indignandi abripiunt orantem , enm multa atque contenta iactatione naufragium fecit. Sie enim inea luit, ut bilis in summum is eorporis effusa sit . Dixi , & quantum in me suit, contendi, ut deeumberet, di per albis quot dies a publieis euris avoearet animum. Satis fractum , satis eonfectum esse. At δε- is natum, inquit, eooeiatim jugsi . Satur mea plane mibi invisa, με non sit cum Reipublicae s m Iino costin Ia . O voeem patriae salutarem , Ege. Aeeitua tandem Amali bos coctaviua nempe, Hierosis filius, elatissimi viri ille Aesculapius, ille

-- gre non praesentius sitam

is Adhibita a nobis sunt quaeciamque stud rum, industria, Ingenium arte, experientia 1 exe is citatIone consequi potest . Sed morbi perviraeia conatus omnes elusit praesertim eum in ,, commoda uteretur valetudine , & multis studiis atque vigiliis exhausta, &e. Ideirco desun- ,, cto inspiciendi & exenterandi causa dilIectos ieeoris, lienis, et pulmonis pars , qua alti r fis t. odi m dc editior ν sanguine & tamquam spiritu earere jam coeperat . Ad Mee v -- ealluerat m, caluerat ductus , qua bilis in primis ad intestina fertur ι ut nulla iam relevare eum, εt in integrum restituere vel industria, vel remedia posssent. Ita divinus ille animus summum it ,, tum locum & excelsum, fenum stellarum repetiit. ,,ib LUM3 Senat- , dce. in Luctuosus fuit omnibus illius obitus atque distetas . Te,, enim, Mauroteno Optime aec sapientissime, iam enim te mea haee vox affatur Ex alloquitur sis ubi ubi ea , te, inquam, Collegium, quod sapientiae aeuntine quasi admirabile reddidisti,, sorum, quod negotiis plenum, controversiis perturbatum, jure or aequitate plaeasti; mmi- tia, quae saeundia ex eloquentia detinuisti; Eeelesia, quam religione ae sanctitate ornasti; is domus, ubi pietatem: Senatus, ubi fidem posuisti ; bibliotheca libi is optimis , dc undique se eonquisit Is instructa ἰ di illa, illa inquam lucerna , sciet a lucubrationum tuarum, lugere sis ac patrunum suum Isquirere quod modo visae sunt. D Aurel. Falat M. in Panu.

40쪽

& plateae tam beneficum, tam salutatem, & prudentem senatorem deflere videbantur. Fuit omnium cum gemitu ad divi Lucae tumulatus. Paulus frater ; dicerem ego tantarum virtutum heres, si aut debitas laudes pateretur ejus viri modestia, aut res ipsa palam, quod existit , non loqueretur ; hie igitur , quem minorem natu, sed non ulla virtute Andreas , veluti filium uni re dilexit, veluti genitor ab eo vicissim observatus , sepulchrum de more faciundum, exstruendumque cura it. Famam quidem tam clari nominis nullus tumulus , nulla unquam teget vetustas temporis, nulla oblivio. ta Nicolaus Centarerius, ejus consobrinus , Senator gravissimus, in Veneta Historia conscribenda Decemvirum jussu eon-sestim substitutus est: vir non modo literis , atque adeo disciplinis omnibus mirum in modum excultus, & eloquentissimus ; sed qui pro temporum ratione a musis ad inartem deflectere, utilemque Reipublicae & gloriosam sibi operam militiae , & in castris, ubi s bὰ summo cum imperio praefectum agit, praestare possit. Non esset hercle, quod Maurocent sormam, atque essigiem referrem, cum illa non tam nobilium artificum expressa tabulis , aut signis , quam alte in hominum praestantissimorum mentibus impressa perenni, ae nunquam intermoriturae gloriae memoria si jam conservata e P Iacobus autem nepos , jam ordi in Satiens , ipso ingenuae frontis honore tanti patrui imaginem ;sed multo magis moribus , & doctrina ita reserat , ut tam egregii nepotis causa beati Andreae manes habeant, unde supra humanae felicitatis fastigium efferre se aleant. Facies fuit illi non multo rubore suffusa ', sed quasi repraesentaret animum, decora, modesta , & ingenua a lata frons , promissa bamba, oculi hilariores, & venusti; sed qui assiduo literarum studio nonnihiI lippitudinis contraxerant, qua vel invitus Andreas literarum amorem ubique os-.tentaret e statura breviori, atque humiliori, quam cum elato capitis integumento, socculisque ae incessu incassum augere tentaret: excelsa ingentis animi magnitudine, & tantis virtutibus , veluti cumulis superimpositis , mirum quantum amplificavit, atque in majus extulit. Ita vero natura compa -

ta Nieolaus Contarenus , ejus e Uininus , dce. amitinin Andreae Mauror no proprie fuit Nisolaus Contarenur. Siquidem hune Ioanne Gabria Contarentis, meola filius, senator amplissimias, ex Patina Mauroeena susceperat, lectissima semina, Andreao Matiraeoni filia, ae Iacobi, Andreae nostri parentis, sorore . Contarenus vero, setiti An eao In Histo riae eonseribendae munere, ita Nicolao , Andreae fratri, in Nicenae bibliotheeae praes νa sus Elus est . Anno tandem 363Ο. ianuario mense patriae principatum obtinnit . Exstat apud heredes , praestantissimos viros , manu exarata , duosque in tomos digesta Veritarum ν-- Mηον iis, quam ille ab anno r397. exorsita, usque ad sua tempora deduxit, sermone itaIleo deseriptam. Etiamnum adolescens venetiis , ex typographia Ioannis-Baptistae Soma- seri , et uero in 4. librum satis doctum evulga it De perfiatione rerum ; qui editus Iterum est Lugduni , apud Franciseum Feure, a s . in s. vide praefationem ad sabedieἰ historias. N eouum Conrarenum Masroc πυν opusculorum pag. 2o2. appellae virum pbu Ubicis di Iplinis ornarissimum ; ubi etiam magnifieas eius aedes Patavii in vantio sitas Iu lenter deseribit, laudatque otium ejus, ct eum literatis viris consuetudinem Lollinur Contareno seribena uisso pag. 34. PMIose H eognomentum addit ἰ eque cognomento ait illum communi eoas sono rititim ν e et Habuit autem Andreas Nicolaum, non tam cognationis, quam amicitiae iure sbi devinctum iaprimit: quod satis probant eae , ouae in iisdem culis epistolae Occu runt, Pata. 2 2. 2O 24o. 14s. bὶ Gmmo cum imperio pars Etam agit Legatus eun, imperio in Reipublieae ditionibus ultra Minelum erat tune Nicolaus, Provisse vulgo dicimus, quae legatio ipsi fuerat demandata anno 161 r. XIIII. kal. mari. e) Iaeobus , jam orrinum Sapien/ὶ anno I 6 o. VIII. kal. Οα eam a Senatu dignitatem obtinuit.

SEARCH

MENU NAVIGATION