장음표시 사용
481쪽
is 3 quod Neapolitani hactenus Imperatoris prassentia caruissent . - r se Huc quoque accesserat , quod eodem tempore Margaretae; nothae Caroli filiae, cum Alexandro Mediceo, Florentiae Du.
ce, nuptiae celebrarentur ι cum, eXtorrum Florentinorum ci-
, vium, ac praecipue Rodulphi Cardinalis pollicitis rejectis, id
Clementis manibus Caesar praestaret , quod olim Barchinone connubium filiae, nepotisque pepigerat . Neapolim multi Re guli, ac Principum oratores, ut partum ex Caesaris victoria δε α gaudium testarentur, confluxere. Veneti quatuor legatos mi, lire, Marcum Foscarum, Ioannem Delphinum, Vincentium Grimanum, Thomam Contarenum et hi Senatus nomine pro speros successus , Africae urbes, atque oppida capta gratulati sunt ; idque eo accuratius secere, quod multa vel ab otiosis , vel a malevolis hominibus in vulgus spargerentur e nimia potentiae Caesaris incrementa suspecta Patribus esse, sortunaque illius , ac felicitate , tanquam ceteris formidolosa , subtristi quadam cogitatione defixis animis haerere : quae Senatui admodum molesta erant, ut Caesarem, quo Cum nuper foedus percusserat, his Vocibus commoveri posse vereretur. Cur en illius potentiae inviderent, quem aequare Sulei mani potentissis mi Principis vires, christianae reipublicae ac Venetis conduce ret quorum insilla 'ac regna prope in imperii intomanici faucibus essent Aut quid in Africam, longe a Venetis ditio. nibus remotami legionem , Victricibus insatis vexillis illatis, damni illorum rebus accidere poterat 'cum praesertim in 11glocis piratae , 'qui' totum Mediterraneum , atque Adriaticum
mare excurrerent, maritimaque Commercia intemciperene atque receptus tutos haberent. His,
si qua in nonnullorum animis suspicio orta foret , diluere
Verum dum felici Africanae expeditionis eventu fracta Chais: thident superbia, contusae Turcarum maritimae vires, ad majora multo aditum patefacere viderentur ue recens dissenfionum, ac bellorum seges oborta, multis malis laborantem rempubli- cam Christianam vexavit, atque afflixit. Nam Franciscus Si tia, cujus sobole spes Italicae pacis diu conservandae, veluti firmamento, nitebatur, oculorum morbo, mox febri correptus, utpote qui imbecillo admodum corpore esset, diutinaque vi mor-
482쪽
bi consectus, nullis superstitibus ni culis, halen. novcmbris ex immanis excessit; Viglevano curn de m aureorum milliusti proventu uxori ex testamento reli . Eo defuncto , a Senatu Mediolanensi Insubrum guber cul udoIonjo Myae delata sunt, cunctaque Christiernae viduat nom e adminis sebantur, donec Caesar de Ducis obitu xtiori se jus, i l qu au . sua sit voluntas significaret . Perculit Mortiae obitus velisi ni Italos Principes, ac Venetos praevsis , quod susiceptos antea labores , atque immensos prope sumptus irritos fuisse , ir straque per tot annos armis ceri tun Princeps iqimperio Mediolanensi retinerethr , βψmiaverterient i ac tum animo praesentire Videbantur ,Σqum 4φω π m : omnium perturbatio , quot clades luctuosat potiuePutura; essent ; n
rei enim Italici generis, ad qiiqinji m iInsubrum
itiones pervenirent, Princeps erati vh us . paulas Sista
tia, Francisci defuncti haud e k pvs με thath, Ins
brum imperium jure sibi ri endicare quibus a Maximiliano Imperatore patri illius ti μὴ, atquς in- tignia Mediolanensis imperii concessa fuerant , conqueretur, ut, legitimis masculis vita iunctis, illegitimi quoquo tacea rent. Atque ei non modo jurisconsultorum responsa hueb nt, sed Mediolanenses Ssortianae familiae addicti. instaur ii in eo pristinum sitorum Principum decus sumptis Notis, e optabant. -- Ππιπις correptus nonis inlisit. rat γ Franciscum Ssortiam concessisse, Neapoli numtio accepto, magnam inde pere molestiam praesetulit. Viduam neptem ad se proficisci justam, omnibus grati Mimi fiagnificationibus excepit. Senatui nihil magis cmae erat, quam
ut Italiae pax retineretur , neque, ex. Vandar rerum cauta insurgerent si mi mineri, Insubribus Duce dato, arbitrabatqr tapius si sis em ιlpacem Italiae con letu uadam limataturi 'κῶμνη iis atque insignibus Mediolanensis imperii decorami kl:qui, prata sentis, rerum status studiosus , nihil communi stέρ-tram quillitati adversum appeteret . . su& cuphii
483쪽
e re communi fore existimarent , libere enunciarent . P tres multa , ne quem fgillatim nominarent , permovebant, cum neque satis perspectam Caesaris voluntatem haberent, neque immatura Cujuspiam nuncupatione in aliorum Principum vellent offensam incurrere 3 cum Franciscus Galliae Rex priscum in Insubres jus a Valentina Vicecomite deductum repeteret atque inde haud obscura bellorum initia eruptura inspicerent , quorum fama cum in dies majora incrementa sumeret : licet Caesar cunctationibus Italos distineret , neque adeo facile praepotens in Gallia Cisalpina imperium a jecturum constans fere omnium esset sentcntia . Attamen petenti , ut jampridem Clementis obitu instauratum foedus Bononiense , denuo , defuncto Ssortia , renovaretur , Veneti adsensere , atque iisdem conditionibus percussere , Paulo Pontifici , ac Mediolanensum futuro Duci se adjungendi facultate concessa ; Pontifice de Venetis Conquerente , quod Neapoli rem ad exitum perduxtilant , quae in adventum Caesaris Romae , se ipso quoque Praesente , tractanda fuerat. Interea Franciscus Galliarum Rex veteri, neque ullis eventibus intermisso Mediolanensis imperii potiundi desiderio , arma movendi Occasiones quaerere 3 lustrare Copias s undiisque socios , atque amicos sibi asciscere non destinebat . Ve netorum quoque animos solicitare , ut vel priscae cum Gallorum gente amicitiae memores , vel ingentibus praemiis , ac pollicitationibus illecti , veteris societatis jura innovarent s atque Ob eam causam Biovium , virum sibi intimum, ut Senatus mentem exploraret , Venetias miserat . Senatus. consulto Regi ob illius propensam in Rempublicam voluntatem gratiae actae et Ceterum amantem pacis Rempublicam . praeteritisque bellis adhuc pressam , & afflictam , in novos turbines se conjicere non posse ; ea praesertim ter state , qua Christianorum Principum saluberrimo concomdiae vinculo animi jungendi forent , ut communibus consiliis , ac viribus haereses nimium in christianae reipublicae perniciem , ac pestem sese efferentes prosternerentur . Verum Franciscum nulla impedimenta a concepta de imperio Mediolanensi sententia remorari , poterant . Id ut
484쪽
tutius faceret , in Carolum Sabaudiae Ducem primos 1 3s belli impetus vertere statuit, ut per illius fines expediatum sibi in Italiam iter pararet I in quem Complures inserem Oisia is D. di belli causas praeserebat et atque in primis quod Niceam , & fo 'Herculis Monoeci portum, a Gallorum Regibus certa pecunia '' Ducibus oppignerata, flagitanti, ac persoluta pecunia redimere contendenti restituere noluisset. Huc accesterat infensus in eum animus, qui licet Francisco avunculus esset, uxoris tamen Lusitanae , quae Ioannis Regis , atque Isabellae Caroli uxoris germana soror erat, illecebris depravatus, assiduisque fatigatus precibus, ab auctoritate, ac nutu Caesaris totus pendebat.
Itaque cum ad bellum omnia composuisset, M. D. XXXVI.
Nni proximi initio Philippus Sciabottus , Admirrigus ,
ut Vocant, Dux a Rege declaratus, Transalpinis oppidis AGG2. quae ad Allobrogum fines pertinent, nullo negotio potitus, Alpes transgressus, nonnulla Subalpinae regionis oppida, Taurinum nempe, Fossanum, Pinarolum, & Cherium occupavit; ac nisi, eductis Mediolano copiis, Antonius Leva cuncta diripientibus , ac vastantibus Gallis obstitisset, Vercellae quoque, atque potior Subalpinae ditionis pars in Regis potestatem Per- - δει venisset. Caesar his rebus permotus, de bello adversus Gallos gerendo maturius consulere coepit; ingenti cura delectus equitum, & peditum in Germania haberi jussit ; ne ullam in partem Helvetii penderent, sed tantum belli spectatores essent, Curabat. A Maria sorore, quae Belgio praeerat, ad copias e Germania. ev antis , Belgarumque, & Sequanorum equites instruendos, quantas maxime pecunias praestare posset, flagit,bat . Nam duplici praepotenti exercitu aestatis initio se in Gallias irrumpere velle crebris, iisdemque certis sermonibus usurpabat ; hiique de rebus, Venetias Roderico Davato misso, S
natum Certiorem secerat, petieratque, ut Copias, quibus ex ς μην
Dedere nuper icto ad Mediolanense imperium defendendum oba z' strictus erat , in promptu haberet . Itaque ut sex peditum millium delectus Antonii Tifernatis , bellicarum machinarum militiam . Naesecti, Babonis Naidi ducis, aliorumque ductorum haber '
485쪽
tur , Senatus jussit et his quingenti levioris armatum milites adjecti ; atque ut in Brixiensium finibus ad Asulam oppidum
convenirent, mandatum est I ut Ollio trajecto, Cremonae urabi, cujus propugnandae munus Venetis obtigerat , praesto essent : atque ob id Felirius imperator e suis ditionibus Venetias evocatus est, ut quamprimum adventum in castra maturaret. Sed ob Ioannis Lotharingi Cardinalis adventum, de quo mox dicetur, cum Sciabottus a belli cogitationibus , atque Victoriae, quam manibus tenebat, cursu ad pacis spem sese convertisset, primosque Gallorum impetus inhibuisset, restincto animorum ardore, languente militum solertia, substitisset, copiae a Venetis coactae ad propensum illorum in Caesarem animum, constantemque ad foederis conditiones servandas voluntatem tantummodo valuere.
Appetente vere, Caesar Neapoli discedens, nonis aprilis Romam ingressus, ac quatriduum in urbe commoratus, in Camdinalium Collegio, in quo Paulus Pontifex solemni ritu amictus aderat, gravissumin orationem habuit: multa vetera, atque recentia in Franciscum Galliarum Regem exaggerans,
quod Caroli Sabaudiae avunculi sui oppida in Transalpinis, &
Subalpinis regionibus per summam injuriam occupasset, ut inde iter sibi ad Insubres invadendos tutum sterneret, quos, ni ipse ultro concederet, armis petiturus Videretur e Verum neque postulanti concessurum , neque passurum , ut Sabaudiae Dux suis ditionibus exutus , diutius ipsius vires ad certi si mam illi opem serendam exposceret. Haec , atque alia adeo concitate, atque ex ardenti pectore Verbis erumpentibus protulit, ut adderet, nolentem se ad bellum rapi , quo innocentes populi irarum , atque Principum indignat . animi imo meritas poenas daturi essent : ad singulare certamen Franciis scum provocrare velle, ut illorum controversiae una eademque acri dimicatione definiretur. Tum vero Pontifex ad clementiam Caesaris servidam mentem quamlenissimis verbis revocare Contendit : neque enim ignarus quorsum acerrima harusummorum Principum dissidia procellura essent , ut aliqua concordiae ratio iniretur , summopere laboraverat, atque ut Ioannem Lotharingiae Cardinalem Romam ea de causa mi teret, a Rege petierat. Is cum amplissimis de pace ineunda
486쪽
mandatis, trajectis Alpibus, Taurinum prosectus, Admiratio, 1336
ne ulterius arma proferret, suaserat, spe haud modica exorata , ut inter armorum strepitus Pax eo laetior, quo minus e pectata effulgeret : in id quoque adnitentibus Venetis , quishmmovere bellorum incendia ab Italia cupiebant. Neque Caesar a pacis studiis aversus omnino videbatur , Cum Carolo hst Engolisinensi Duci Mediolanense imperium beneficiario iure se traditurum significaret. At ea res, petente Rege, ut Henrico Aurelianensi Duci concederetur , ad exitum perduci Iri: πnon potuit : id apertis Verbis Cisare pernegante , ne Ca- - - tharinae Mediceae uxoris obtentu, Mediolanensi dominatu auctus , Hetruriae quoque , atque Urbinatum ditionibus nova semper meditantem animum adjiceret . Itaque ostentatae parumper concordiae Conditionibus abjectis, Caesar Roma discedens, per Hetruriam iter arripiens , lustratis nobilioribus illius provinciae urbibus , tandem Apennino trajecto , ad A- τὸ atim stam urbem contendit . Ibi Fossanum ab Antonio Leva ex- v pugnatum fuisse, Franciscum Salassiorum Ducem a Gallo deis sal formaeficientem ad suas partes traductum invenit e summaque Vim tute, ac militari scientia clarissimos quosque duces ad se vo- - --
Catos , in quibus eminebant Hernandus Toletanus Albanus Dux , Alphonsius Davatus Vastius Marchio , Ferdinandus Gonzaga, de bello administrando conlilia inire coepit . Nam prospero rerum initio accensus jam omnino sibi Gallias invadendas statuerat, exploratam, & plane certam victoriam sibi pollicitus , si Regem nihil hostile in suo regno metuentem, adhuc imparatum aggrederetur; qui Helvetiorum auxiliis destitutus , & Belgas in suos fines irrupturos pertimescens, minime in aciem descensurus, ut justo marte Comfligeret, videbatur. Criar itaque per maritimas Alpes, ac Tendanos colles cum Prari copiis Provinciae fines ingressus, a Savonae portu Andrea Αu- se '' ria cum classe subsequente , primo impetu Antipolim urbem a ramiis in ultra Varum amnem cepit, ac diripuit. Mox nonnullis oppidis deditione in potestatem receptis , ad Aquas Sextias cum exercitu consedit, pendens animi quonam potissimum, an ad Massiliam, vel potius ad Arelatum oppugnandum arma Converteret ; & in ancipiti consilio cum haud paucos dies comm
487쪽
ratus esset, praTlarae gerendarum rerum Occasiones emuxere
Nam Rex, qui repentino Caesaris adVentu Commotus ea, quae ad bellum necessaria serent, minime expedire potuerat, interea colligendi vires opportunitatem nactus, Lugdunum se contulerat idi Germanorum, & Helvetiorum magnis coactis copiis, non modo ad sustinendos Gesareanorum impetus, verum etiam ad bellum inserendum se comparaverat; ac Italicorum ducum ope, qui Mirandulana in ditione magnam militum manum Coegerant, noVos motus Genuae moliebatur. Copiae Ca saris, quae ad Aquas Sextias castrametabantur, multis incommodis vexari , ac fame laborare coeperunt, cui cum gravitas Caesi acce
deret , & per militum vulgus morbi grassarentur, ita ut passim ob frequentia funera castra exhaurirentur, summis undique di ficultatibus circumseptus, de invadenda Gallia consilia abjicere
coactus, Conatu Gallico seustratus, Genuam reversus est ; cum Antonius Leva, paci semper adversus, turbidorumque conmliorum auctor , supremum in Gallia diem obiisset. Per eos dies Caesar Fulgosius, qui tunc Veronae cum ala leviorum equitum morabatur , cum Senatus injussu ad Gallicas partes fovendas Genuam contendisset , militari stipendio , ac dignitate exutus , perpetuo exilio a Senatu damnatus est , Francisco Galliarum Rege de Venetis plurimum Conquerente , quod illius consiliis, eu conatibus adversarentur. CHari Genuam adventanti quatuor oratores missi , Nicolaus Theupolus , Marcus Antonius Venerius , Marcus Antonius Cornelius , Antonius Capellius. Atque iisdem sere diebus Caesar Petrum Gonratum Men-doraam ad Patres misit, ut de belli eventu, de reditu in Η, spaniam certiores faceret, propensumque ad pacem Cum Gabio ineundam animum significaret : Regi trimestre spatium ad deliber Mum statuisse, an Mediolanenti imperio Engolismensenti. Ducem, Christierna ex Francisto Ssortia vidua uxore a cepta , praefici vellet ; ni oblatam conditionem reciperet, Ludovicum Lusiani e Principem, aut Emanuelem Caroli SMbaudiae Ducis filium Insubrum titulis decoraturum. Ea in re Senatus sententiam exquirere , & ad strictiora sordera Italin rum Principum flagitare, ut Italiae pax, ac tranquillitas nullo
hostium conatu labefactari , aut interturbari posset. Senatu
488쪽
a Mediolanensi Duce nuncupando abstinebat novo se adstringi foedere, Bononiensi excepto, nolebat. Pontifex licet a Senatu de Caesaris consiliis, S quantis undique periculis Christianae res jactarentur, admoneretur ; attamen ob Camertium negotium denuo susceptum minime parem ad tantam rem Conficiendam ardorem afierebat; quamvis Ascanio Columnae Ca sar Genua discedens Italicarum rerum negotia demandasset , cum medium inter Carolum , ac Franciscum Paulus se futurum ostenderet. Itaque Senatus acriori cura angebatur, quod superioribus nova, atque acerbiora bella suboritura , codemque praetcritorum annorum clades revolvendas animadverteret Icum intestinis dissidiis Ottomanorum quoque virium potentia, ac robur immineret , quos magnas undique copias Cogere Iclassem triremium numero majorem instruere ; in Christianos expeditionem moliri, Byzantio nuntiabatur. Dissentientes quinque , ac nuserrime de religione certantes , & in se invicem
insilientes Principes, ac populi existebant; ut nisi labentibus, S prope ruentibus rebus opportuno aliquo remedio subvenuretur, nobilissimas reipublicae christianae partes teterrima pestis invasura foret. Quamvis enim Concilium a Pontifice indictum esset, Mantua civitate in id potissimum delecta, multis dissicultatibus hoc summum afflictis rebus subsidium praepediebatur, ut Veneti avitae Catholicie religionis studio incens Vicetiam urbem Synodo concelebrandae tribuerint. Quibus tandem commotus, atque incitatus Pontifex, legatos in Galliam , &
Hispaniam mittere statuit. Augustinus Triuitius ad Franciscum; Marinus Cara tolus Cardinales ad Caesarem proficisci jussi ;qui de communi inter Christianos Principes concordia i de foedere adversus Turcas iciendo ; ac de concelebrando Concilio agerent.
Variis, atque dubiis adeo casibus humanae res veluti insano ludibrio misccntis cuncta fortunae jactantur, ut nil certum hac incerta mortalium vicis litudine, totque incassum insumptis laboribus videatur, dum illi, pcnes quos summa rerum pote
's est , imperii augendi , ac reliquis dominandi inexplebili
adco cupiditate ducuntur, ut bella e bellis serendo in populorum perniciem, urbium cladibus , & provinciarum excidiis acerbos calamitatum omnium fiuctus, nullum tranquillitatis ,
489쪽
nullum otii, ac laborum praemium pexipiant. Horum omnium non tam novitate mirandum , quam funestis , atque exitiali-hus cladibus deflendum ea tempestate spectaculum vesana conis citati animi rabie Principes praebuere. Inde reserata barbaris hostibus christianae reipublicae viseera ; illecta , ac vocata ad certum nostrum exitium Turcarum arma s S Respublica Veneta , in qua praeter ceteros Principes pacis ingens studium extiterat, eodem cum reliquis turbine rapta, ac disjecta est et & post triginta , atque amplius annos, quibus pace cum Ottomana gente frue.
batur, dissicile, & periculosum bellum sustepit; cujus initia.& eventus scribenti mihi, ut rei, quae Patrum nostrorum aet te gesta est, memoriam illustrem , paulo altius nonnulla re. petenda sunt, ut belli causae, ac veluti semina accurate inspi
Desuncto, ut diximus, absque liberis Francisco Ssortia, Insubrum Duce, cum Veneti de Italiae statu vehementer soliciti essent, a Carolo, qui tunc Neapoli morabatur, petierant, ut ad praesentem Italiae pacem, statumque retinendum Medi
lano Ducem daret. Caesar nihil Italiae pace antiquius sibi euse; ea in re Venetae Reipublicae , aliisque Italis Principibus
gratificari velle certa adseveratione pollicebatur . Inde de in-1taurando Bononiensi fCedore agere coeperat , quod statim iis conditionibus, quae Bononiae pactae fuerant , renovatum est ;in quibus, ut sex peditum millibus ad Ducem, quem Caesar desgnasset, defendendum, atque interea dum novum Princupem cligeret, ad praesentem Insubrum statum conservandum Respublica obstringeretur. Varie ea de re agitatum est 3 neque Caesar, ut Carolum , tertium Francisci Regis natum, Engolismensem Ducem, Insubrum titulo insigniret, alienus videbatur . Verum rebus Italiae Compositis, Hetruria ad suas partes pertracta , Venetis sibi foedere adjunctis , cum nihil sibi pertimescendum censeret , id secum ipse immobili animi sententia statuerat, ut praediviti, atque opulenta Insubrum regione, vel ad Italiae principatum retinendum, vel ad reliquas iblius provincias subsidiis connectendas, situ valde opportuna , uultis casbus exueretur ; veritus, ne Franciscus, ea parta , nuensium, & Florentinorum turbatis rebus , sibi aditum ad Neapolitanum regnum invadendum patefaceret r itaque valido
490쪽
cum exercitu Provinciam ingressus, Galliae regnum adortus suerat. Quae res ingenti adeo ira , atque indignatione Francisci Regis animum incenderat, ut nihil, quod ad acerrimum lamstem oppugnandum, ac proterendum spectaret, Praetermissurus Videretur . Venetos saepius adversus Caesarem solicitaverat ,
haud obscura belli praemia pollicitus , modo amplissimi regni
Vires, ac socios ostentando, modo , ne potentiae Caesaris nimium fiderent, suadendo. Sed cum eos nuper Caesari scedere sociatos sibi adjungere non posset , & absque illorum ope Mediolanensi imperio potiri dissicile admodum fore animadverteret , rem antea Per suos nuntios inchoatam denuo cum Sulcimano agere epit, ut praepotentis Principis animum , ac vires in Cars rem concitaret et quo duo potissimum se consequi posse rebatur; alterum, ut Veneti, qui pacem cum Turcis colerent, ne sibi insensum Sulcimanum redderent , atque in se ipsos illius arma lacesserent , a Caesare juvando abstinerent 3 alterum , ut, Classe ad diripienda Apuliae loca emisti, Neapolitani
regni incolas magno terrore concuteret, atque Caroli conatus ab Insubrum imperio ad tuendum regnum Neapolitanum aVe teret . Itaque ad Sulcimani mentem flectendam licet Ioamnes Forestus, ordinarius Regis legatus , omne studium , atque operam adhibuisset, attamen quo vehementius elati Prinis Cipis animum nova benevolentiae , atque honoris significatione mulceret , Seraphinum Gozium , Epidauriensem , 1 rantium proficisci jumt , qui una cum Foresto nihil , quod ad Suleimani animum Regi conciliandum attineret, praetermisere. Vires, ac potentiam illius mire extollere; peragratas triumphis provincias s devictos populos; remotissimas nationes cladibus afflictas 3, praeferocis , ac victricis gentis impetus vel ad decus ausendum , vel ad victoriae spem maturandam certiori eventu niti non posse, quam si ad nimiam Imperatoris potentiam moderandam, & coercendam, quae jam cunctis pertim
scenda immineret, adhiberentur r haud dissicile immensis S Dimani viribus futurum, classe Neapolitanum regnum invade re , parum ad vehementiores bellorum impetus sustinendos instructum ; populos superbae dominationis Hispanorum Pertaesos , ac rerum novarum cupidos ; facili ex Epiro ad