Andreae Mauroceni, senatoris, Historia Veneta ab anno 1521 usque ad annum 1615, in tres tomos tributa

발행: 1719년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

rs 1 cius absentes totius imperii cum terrestris, tum maritimi pera tuo exilio damnati, ut mille aurei in singulorum capita peracussoribus ex aere publico penderentur, decretum. Leonii Iiberis , posterisque patricius ordo, ac nobilitatis jura ademptarbona in publicum redacta. De iis, quae postea Cavacio acciderint , nihil compertum est . Leonius in Gallias profectus, immane scelus cunctis invisus, inopia, atque egestate Con- τώhab, sectus interiit. Caesaris Fulgosii, in Pado flumine interfecti,

Ita: quod is quoque ad Gallos cuncta perferret , bona fisco fue

runt addicta. Alexandro fratri gravioris armaturae praefectura , publicumque stipendium ademptum.

M. D. XXXXIII. SEquentem annum, qui fuit humanae reparationis M. D. XLIII.

ingentes bellorum motus excepere ; nam & Byzantii Su-lelmanus cum terrestres, tum maritimas copias sedulo instruendas curabat, quibus Pannoniae regnum adoriretur, & saepius Gallis pollicitam classem adversus Caesarem emitteret , quam centum ac triginta varii generis navigiis constare , Chariad no, acerrimo christiani nominis hoste, duce, fama vulgaverat. Franciscus vero Rex undique non modo ex Gallis, atque Helvetiorum gente magnis illecta praemiis , exercitum comparat; sed Menapiorum Ducem, qui antea a Caesare defeC rat , pecunia, ac milite confirmat; Belgium imparatum aggreditur ; passim incendiis, & vastationibus diripit. Cauar ilex in Italiam moliebatur, inde in Belgium profecturus, ut, Gemmaniae coactis viribus, quas ultro illi Principes, ac liberae civitates obtulerant, adversus Francistum bellum gereret, Menapiorumque Ducis elatos spiritus tangeret . Quoniam vero nulla magis arma Gallis aut gravia, aut Armidolosa, quam Britannica existimabat, unde superioribus tempestatibus inge tes clades, ac damna Gallicae genti illata suerant , Veterum simultatum, quas cum Henrico Angliae Rege, ob materteram Catharinam repudiatam, acerbissime exercuerat, oblitus, --dus cum illo adversus Gallos paciscitur; nequaquam deterritus , quod Angliae Rex a catholica Ecclesia destilcens, gravic o anathemate perculsus esset et hoc facto praetexens, quia

662쪽

MAURO CENI LIB. VI. 393

Galliarum Rege Turcas evocante, sibi minime noxae adscribi deberet, quod pro rebus suis tuendis Regi, si non Catholiaco, Christiano saltem jungeretur. Jamqtie Henricus cum vetere in Gallos odio, tum recentibus finium controversus incensus , ab Anglia Caletum copias transmittere Coeperat, quoad Caroli adventum arma in Galliam inferret. Pontifex variis curis , S cogitationibus distractus , multa antimo agitare ; Casaris potentiam Germanicis viribus, Anglic piis auctam suspectam habere ; cum praesertim Granuclanum in Germaniam misisset, atque, ut in ea provincia Concilium haberetur, summopere contendisset, in quo de Romana curia ordinanda in Germanorum gratiam ageretur 9 qui cum a majorum cultu , atque ab avita religione discessissent, odio in Romanos Pontifices acti, eorum majestatem, & auctoritatem deprimere nitebantur . Nonnunquam vehementer de Carolo

conqueri, quod foedus cum Anglorum Rege , qui ab Eccle-sa Romana defecerat, pepigisset, in quem ut anathematis spiculum intorqueret , Clementi auctor fuerat. Ea spe quoque dejectus videbatur , qua Cassiarem Mediolanense imperium Octavio Farnesio nepoti, illius genero, traditurum sibi pollicitus fuerat. His fiebat, ut a Gallo solicitatus, qui Cassaris

cum Anglo amicitiam detestabatur, Venetis nova foedera, &societates ad mutuam securitatem, atque incolumitatem tuendam offerret, eo consilio, ut illos arctiori nexu cum Gallia

rum Rege conjungeret, quo communibus viribus Cassiari ob ssteretur. Verum Senatus ab iis consiliis abhorrebat, quibus diuturno, atque inutili bello implicaretur ; eamque Reipublicae recte gubernandae rationem arbitrabatur, si medium inter summos Principes se gereret; cum utrisque amicitiam coleret ;& praeteritis tum terrestribus , tum maritimis bellis defessam Rempublicam tranquillitate , ac- pace foveret, atque corrob raret. Quibus acccdebat, quod Suleimanus eodem tempore classem, exercitumque compararet ; neque Turcarum promissis, licet nihil paci adversem facturos praedicarent, idemque Polinus, Regis orator, assirmaret, praeteritis successibus edocti, satis fidendum existimabant . Itaque maritimas opes undique

contrahere I classem augere, quae tunc triginta triremium numerum non excederet, Senatus decrevit 3 adornari, atque in-

663쪽

perator.

ρι HISTORIAE VENETAE

strui in Illyrico, & in Creta insula alias jussit, ut universie

simul sexasinta essent . Imperator Stephanus Theupolus, vir multis, iisdemque egregiis pro Republica rebus gestis clarus, majoribus comitiis creatur; totius orae maritimae, atque insularum custodia injungitur, ne quid res, aut Reipublicae subditi detrimenti patiantur , provideat ; Iaderae Paulum Iustinianum, classis legatum, cum triremium manu adventantem, praestol tur, atque intra sinum Adriaticum se contineat . Alexander Bondimerius, alter legatus, Corcyrae cum quindecim selectis triremibus subsistere, atque ab iis se abstinere , quibus in Tura carum animis suspicio oboriri posset, jussus est. Dum haec aguntur Turcarum classis centum ac viginti triremium , biremiumque quadraginta sub Chartadent imperio Hellesponto egreditur ; in ca Potinus Rcgis legatus erat. Euboeae per aliquot dies commorata , remige , milite augetur, commeatibus instruitur . Inde ad Messanae fretum contendens , in Brutiorum litoribus milite exposito, praedas agit ;cuncta vastat ; Rhegium occupat, diripit, in servitutem Hispanos milites nonnullos, & multo plures Rhegii cives abducit . Mox cum Ostiam pervenisset, ut aquatione longe optima , quod eo in loco Tyberis amnis mari se inlinuat, uteretur 3 cum illius rei nuntius Romam pervenisset, ingens adeo terror omnium animos occupavit, ut incondita, & Consternata plebs metu sese ex urbe in vicina loca proriperet . Verum Polini literis, quibus hostile nihil Turcicam classem edituram significabat, urbs eo metu soluta est . Inde Hetrusca, & Ligustica litora legens, recta in Provinciam contendens, in Tholoni portum sese classis intulit a deinde a regia , quae quatuor & viginti triremibus constabat, Massiliam deducta est : urbem Chariade-nus , exquisitis honoribus, ac pompa exceptus, ingreditur. Pinlinus statim ad Regem contendit, ut illi mandata Aheneobarabi deserrct, quem omnia ex ejus praescripto gerere Sulei manus jusserat. Is quamcelerrime Francisci decretum retulit, quo aggredi Niceam , atque terra , marique oppugnari mandaVit, quam urbem ejus majores belli necesIitate, ac pecuniae inopia coacti Sabaudiar Duci oppignerati fuerant. Classem super triremes decem , & octo onerariarum navium , sex circiter pedutum millibus, atque commeatu apprime instructam , Anglii

664쪽

MAURO CENI LIB. VI. 39sno, stirpis e Borbonia familia regiae, germano Vindocini Ducis fiatre, praesecto, Turcitae adjunxit. Universa classis Macsilia solvens, ad Monici portum devehitur 3 inde Niceam ad

mota , expositis tormentis, ac militibus, oppugnatio instruutur . Tormentorum vi vehementisIime moenia verberantur ;jamque ingentes editae ruinae aditum militibus aperuerant,

cum repente oppidani perterrefacti , iisdem legibus , quibus hactenus sub imperio Sabaudi fuissent, Regi se dedidere ; ne

urbs diriperetur , polinus vetuit. Mox ad arcem oppugnandam cuncta praeparantur e sed cum Vastium magnis copiis per maritimas Alpes iter facientem ad opem arcis propugnatoribus serendam accedere nuntiaretur, soluta obsidione , Chartadenus Massiliam reversus est, hyberna iis in locis habiturus , quo insequentis veris initio expeditior ad bellum esset,& maria infesta Caesareanis redderet. Inter haec Caesar ex Hispania in Italiam navigaturus , Philippo filio , aetatis annum sextumdecimum agente, Hispaniae Rege pronunciato , atque totius regni civitatibus, ac proceribus jurejurando obstrictis , Barchinonem proficiscitur . Ibi Andream Auriam cum quadraginta triremibus reperit , Hispano milite onerarias naves jusso conscendere, Genuam devehitur . Qui illum per Reipublicae fines in Germaniam transeuntem publico nomine exciperent , dc Comitarentur, quatuor legati honoris , officiique causa designati fuere, Carolus Mauro nus procurator , Gabriel Venerius , Ludovicus Falerius , Victor Grimanus . Pontifex Caesaris in Italiam adventu nova spe erectus , ut Bononiam antequam in Germaniam proficisceretur , illum Carolus conveniret , Vehementer optabat ue perhonorificum sibi fore ratus , si ad eum invisendum ad urbem accederet , in qua bis Clementem fuerat alloquutus , ubi & de christiana republica privatisque suis rebus ageretur . Suscepti vero itineris ratione Senatui communicata , ut gravissimis , ac dissicillimis temporibus amictam , & perturbatam christianam rempublicam sublevaret , ingravescente , atque exacta jam male , se id

itineris suscepisse ajebat ; cum id in primis sui muneris , pontificiaeque auctoritatis esse duceret ; Caesarem ad colloquium invitare, ad pacem cum Christianis Principibus aes

us arcis

665쪽

hortari ; ad bellum adversus communes hostes impellere . UNrum id Pontificis animo insederat , ut Octavio Farnesio ejus nepoti Mediolani principatum Caesaris auctoritate deserret rquae res Italis Principibus, ac Venetis praesertim pergrata so-ret, quibus nimia Caesaris potentia suspecta erat s ac Neapolitano foedere summo studio caveri enixi fuerant, ne quisqua in Aui riaci stemmatis Insubrum Princeps a Caesare diceretur .

Hae Pontificis cogitationes , quae Caesari notae erant , ab eo colloquio mirum in modum illius animum abducebant e quare cum e Bononia Petrum Aloysium filium , atque Alexandrum Farnesium nepotem , prima juventa in Cardinalium Cola legium cooptatum, ad Caesarem Genuam misisset, ut colloquio dies, ac locus diceretur, praedurum , atque abhorrentem OL senderunt , quod sibi in Germaniam properanti cunctatione tempus terendum non esse diceret . Sed nihil eo deterritus Pontifex, cum a Caesare, ut Bononiam se conferret , impctrare non posset, tandem ut Buxetum , Pallavicinae familiae oppidum , Parmam inter atque Placentiam situm , ad colloquium deligeretur, convenere. Sed tamen nihil, quod ad pacem publicam pertineret, Pontifex obtinere potuit, cum Caesar , in

Menapiorum Ducem Concitato animo exardeseens , ad vindiactam vehementi impetu contenderet; neque Francisti Regis,

a quo toties, ruptis foederibus, deceptus esset, promissis unquam fidem habiturum se diceret. Neque vero ea , quae d Mediolanensi imperio ad Farnesiae familiae incrementum , ac decus Pontifex mente conceperat, feliciorem exitum habuere;

nihil ea in re, nisi de Imperii procerum sententia statui posse

Caesare pernegante. Inde Buxeto discedens , per Venetorum fines a legatis Reipublicae deductus , recta Tridentum perrexit ; mox Ulmam, postea Spiram Germaniae urbem proficiscitur, ab illius comitatu Daniele Bonritio Senatus scriba non discedente ; cum Nicolaus Pontius, legatus, gravi morbo Correptus Tridenti subsistere, moxque ad urbem regredi coaetiis ellet, cui Bernardus Naugerius a Senatu sussectus est. Dum Caesar in Germaniam magnis itineribus properat, Su-lei manus cum ingentibus copiis Pannoniam ingressiis , omnia foedissime direptionibus , ac caedibus vastat ; Valponium, mox Socios capit; Strigonium, licet fortiter propugnatores initio resti-

666쪽

MAURO CENI LIB. VI. 397

stitissent, deditione tandem occupat s Tatiam, praesidiariis sese dedentibus, receptam funditus eVertit s Albam civitatem, quod ibi vetusto gentis more Reges corona insignirentur , prist rumque Regum sepulchris conspicua redderetur , regalem dictam , oppugnat, deditione in suam potestatem redigit 3 Pannoniae Mahometem Iahantem praeficit. De prosperis belli eventibus per legatos Venetos certiores facit. Stephanus Theu- polus, qui in urbem rediens classis imperium deposuerat, legatus a Senatu deligitur, ut vere novo Byetantium prosectus, Suleimanum ossicii causa conveniret, propensamque in servanda pace, atque amicitia Senatus voluntatem, ac studium patefaceret . Carolus, Spirae conventu habito, Bonnam profectus xi. kalend. septembris, lustrato exercitu, Duram Menapiorum urbem iter intendit ; tormentorum horribili impetu quassatam,& concussam, per strata moenia irruente milite, magna oppudanorum, atque incolarum caede, capit. Ea expugnata , Iuliacum desertum sere, ac vacuum offendit; postea Ruremundam, Sicambrorum munitam urbem, se ultro dedentem recipit . Ea Caroli fortuna, & felicitate Menapiorum Princeps permotus, Henrico Brunsvicense Principe , atque Archiepiseopo Coloniense enixe petentibus, cum supplex ab eo veniam postulasset, iis conditionibus in gratiam recipitur : ut Menapiis

tantum contentus, principatu Sicambrico , comitatuque Zut-phaniensi cederet; in suis ditionibus Catholicam religionem , prisci instituti nihil immutato, retineret; Gallico, Danico, &Suecico foederi renunciaret et itaque brevi insueta felicitate Menapiorum Principem perdomuit, sibique conciliavit , ut iis solutus curis , ad bellum Galliae inserendum expeditior esset.

Dum his bellorum motibus varie terra , marique Europa provinciae jactarentur, in Carnis nondum dissidiorum semina inter Ferdinandum , & Franciscum ob inranum a StroZZio occupatum extincta suerant . Nam Gallus quadringentos pedites , Senejo Duce , atque haud exiguam equitum manum Maranensibus subsidio miserat. Ferdinandus , nonnullis Gemmanorum cohortibus, Ioanne Baptista Sabello praesecto , ad Pontebam coactis, & in Carnos transmissis , in suis ditioni

bus delectum militum haberi praeceperat, ut oppidum obsidi

magum

667쪽

s93 HISTORIAE VENETAE

ne ad deditionem compelleret : utrisque per Venetos fines transeundi a Senatu facultas permissa est. Tergesti quoque parvis nonnullis navigiis instructis, atque in Liniam portum coactis, maritima oppugnatio, atque obsidio instituebatur . Quare commotus Senatus, quod is portus Venetae ditionis esset, neque inde oppidum oppugnari serendum Censeret, unde nuper propugnatorum opera disturbari, ac disjici jusserat , cum Caesare , & Ferdinando agebat , ut e Liniani portu navigia amoveri praeciperent ; biremiumque praefectus cum apprime instructa triremi ad litora propinqua missus est , ut metus ali. quis Tergestinis injiceretur. Dum haec comparantur, Petri StroZZii nomine Ioannes Fram ciscus Paccius Florentinus Venetias advenit , oppidum justa mercede Reipublicae StroZZium permissurum amrmans. Si aliter Patres statuerent, eadem de re cum praepotenti Principe acturum, quem libenter oppidi potiundi opportunitatem minime praetermissurum noverat. Ea re haud parum molestiae Senatorum animis injectum, cum jam apud omnes constaret StroZetium , cui Galliarum Rex libere veluti laborum premium Maranum permiserat , reliqua praecisa spe , Turcis ingentichristianae reipublicae detrimento traditurum. Quid vero acerbius, ac durius , quam in Venetarum ditionum visceribus , atque in conspectu prope ipsius urbis , barbaros inspectare sillorum navigia Adriaticum emetiri sinum , vicinisque assuefieri litoribus λ His cogi Senatus videbatur, ut omnia potius, licet gravia, subiret, quam ut hoc intimo recessu excipi Turcas pateretur . Itaque Antonius Capellius , & Franciscus Contarenus, qui cum Paccio agerent , delecti fuere . Re agitata , Maranum in fidem recipitur 3 StroZZio quinque ac triginta aureorum millia solvuntur : is statim Reipublicae tradidit : illius custodiae continuo Alexander Bondimerius praeficitur, qui cum peditum manu una cum Paccio intra oppidum est exceptus rincolae sacramentum Reipublicae dixere . Caesari , ac Ferdinando quae Rempublicam ad Maranum recipiendum impulissent , Bernardus Naugerius , & Marinus Caballus legati Senatus nomine significarunt et nulla tenuis admodum Ορο

pidi potiundi , ex quo nihil emolumenti ad Rempublicam perveniret , cupiditate adductum ι sed ne in barbarorum

668쪽

N AURO CENI LIB. VI. 39

potestatem concederet , minante StroZZio se Turcis traditu rum, necessitate coactum consilium illud cepisse. His demul cere fratrum animos Senatus nitebatur I eaque de re postea actum est, juro ad se Μarani oppidum spectare, Venetis contendentibuS . Sed ea tempestate magnis adeo curis Cesar, ac Ferdinandus, Pannonico, & Gallico bello intenti, distinebantur, ut omnes vires, & conatus ad ea conserrent; neque Venetos lacessendos ducerent, ne Galli societate ad Italiae res novandas incitarentur, qv. m Caesar quietam, bellique suspicionibus v Cuam cuperet , omnem annorum impetum in Gallias effusurus. Quapropter , Gulielmo Sicambrorum Duce perdomito, in Belgium cum exercitu profectus , Angli sibi faederati adjunctis copiis, Landresium, prius a Galliarum Rege occupatum , aggreditur. Acri obsidione Cincto, Rex cum praevalido exercitu opem serre contendit ; ni id alia ratione emere pos set, praelio cum Caesare dimicaturus. Verum annona, recentibusque militibus in oppidum illatis , flentio noctis tent riis , atque tabernaculis relictis, Galli sese recipiunt. Caesar de hostium discessu edoctus , illos insequitur , ex postremo agmine complures caedit, haud exigua praeda ex iis, quae Galli in itinere reliquerant, relata. Inde oppidi potiundi spe dejectus , obsidione relicta, discessit, majori nixu insequenti anno Gallias adoriturus.

M. D. XXXXIIII.

FRanci us vero , ut quammaxime posset Caesaris conatus retunderet, bellumque a sui regni finibus averteret, Copiis in Subalpinis auctis , acriori impetu arma iis locis inserebat , neque quidquam , quod ad praesentem Italiae statum

immutandum pertineret, omittebat s dum Caesar contra, ne aliquo cVentu Italiae pax turbaretur attentissime excubaret. lnde utrique Venetos ad novas incundas societates allici bant ; Caesar ad Turcarum potentiam imminuendam, ac debilitandam , in quos praecipuae Germanorum civitates, ac Principes nuper conspiraverant , a novo foedere minime alienos

rebatur fore . Rex ingentibus pollicitationibus , & praemiis

669쪽

6oo HISTORIAE VENETAE

propositis, ad suas attrahere partes nitebatur: ad Spiram enim comitiis habitis, cum acerbissime accusaretur, quod Turcae sociatis armis , illorum classe Galliae portubus excepta, ad Christianorum cladem, atque exitium usus esset, bellum in Gallos, ac Turcas decretum fuerat et & ob id veritus Rex , ne Caesar Britannico foedere, Germanorumque auxiliis fultus suum regnum invaderet, illustri Iegatione in Italiam missa, Pontuficem, ac Venetam Rempublicam ad arma adversus Caesarem sumenda solicitare decrevito Hippolytus Atestinus, Ferrariae Cardinalis , Regis nomine Venetias accessit r is cum perhois norifice habitus fiuisset, Principemque, ac Patres adiisset, ejusmodi sermonem habuit. Quae mihi vibiscum agenda sunt, attentius repetenti, secus atque in Hyis accidere solet, contingere videtur et pleraque tam tum sese attollam, quantum praeclara ingenia aereum evehere potuere; haec, ni fallor, ejus mH funt, ut cum nullae vi remtionis egeant, per se veritatem, atque utilitatem aperte ades praeseferant , ut disenti potius animos, ac vires aruant, quam mei istius reatione splendescere, vel sermone obscurari queam is apropter rei Drauitas , ac magnitudo haud parum virium suppediare mihi videtur, cum ea praesertim virtus, o prudentia sestra sit, ut intima quaeque humanarum actionum, O

Ubstrum scrutetur, penitusque introspiciat. Inde magna spe adducor, scire, ut, quae Francisci Christianismi Revis nomine exposuero, ea in premis sedulo, atque attente Alpiciatis, cum ejusmodi sint, ut iis Rei publicae oestrae Eunitas, Θ ut,

litas , Italiae universae incolumitas contineatur. Utinam vero Henam is, ac necessariis rebus minime Boc tempore consulem dum forat s satis enim mirari, ac dolere nequeo, Caesaris v res , propag mssique imperii cupiditatem ferius aut cognosti, aut timeri coepisse : non me latet, maximarum rerum initia ob simra, ac truma admodum rise, ut bominum frientiam subterfugiant. Quibus Caesaris potentia, ac vires tantum excreverint initiis, 1on /se alios potius, quam perspectam, alfur invetermiam Senatus viseri prudentiam . latere potuisset. Verum ata tantam a simaeuem procursus nescio quo fato universi fere Italis Principes inspexerunt, pertimuerunt, tulerunt. Atque ne astius exordiar, iuerimoquinto ab hinc anno Caesar in Italiam

670쪽

MAURO CENI LIB. VI. 6or

bam venit; Genuam, amplum ac praepotentem civitatem, ad is 4 maritimos apparatus vastae opportunam, ad se attraxit mente Pontifice sibi adjuncto, ut Meae ros ejectos, atque exmks is patriam restitueret , ingentibus copiis Horensiam adoriapus , annua obsitoriae devin- Horentinorum Rempubbeam libefactavit, ac potius extinxit, Hetruscorumsuo virdus, prout

sibi idet, nudis repugnante , utitur. Francisco, Iisubrum Duce , vita functo, ad Mediolanense imperium animum adverit satque ut senis cunctos promissis deluderet , fudidere vi, scum icto, quo Italum Principem Insubribus daturum persancto DL Beeretur , a resus pacta foedera retinet. Quid is Se ensibusaeuam, quorum intestinis dissidiis ad tum sibi ad eam urbem is fuam potesatem rediendum p ues it e Itique Ne so Mamregno Geuuam, Insubres, Hetrunam ad uxit, nulloque ob L stente, ad eam potentiam pervenit, quae halis cuncto formid Asa babetur. Quonam spiritu, incredγbia, re qua γ ιν,λἀne elatus contenderet, dum victor ex Africa, Tuneto sup rato, re neretur, pati et, nisi norificus Galvarum Reae, generosa, ac vera animi virtute incitatus, Italiamque miyeratus, Carao, magnis in Suba sinis miss copiis , obstitisset. Qua ex re cum Galgiarum regnum, Italiae is luti firmis umprσpugnaculum, oppositum animadverteret, eoque incommi, ni-

o vires ad GHNae exitium conferre statuit . Inis praepotenti exercitu bis regnum Agis es aggressus ; modo induciarum, m do paris specie bostium vehementiores a brigum conatus reastinguere nixus es s ut interim ea cessatione ad arma ma mi impetu sumenda expeditior, ac fortior eυaderet I tantumque potuit, ut tandem Henricum Britanniae Regem , c ' quod Uxcreae posset, Germanicae ferorasmae gentis vires sibi adsciverit, quibus innixus denuo in Galgiam impetum iacit ; ferrum in reipubisse Aristianae viscera adiit ue Bahae firmamevium, commune omnium, qui Abus pcitentiam perborrescunt , praesidi umquatit. At vos quibus haec oculis i itueri potessis non illud υobis persuasum es, dum Caesar Gai u invadit, Brisiae, ac praesertim Veneta Reipublicae minari ρ 'o si sorte ignoratis, Imperatores, uti sibi subjectos refiguos Prinopes cen ere, tam tumque sibi potentiae, O majestatis duram, quantum reliquis

SEARCH

MENU NAVIGATION