Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

. Epistola

ab omnibus fert, s auidi me a multis requiri consticiebam, ignari s IIulti hominis esse exin aui, illius cohortationes

s consilia pietatis plenissima abjcere, qua alij ueluti ex Apollinis Pythij quod in fa

bulis ens oraculo edita complectebantur. suare quanuis doctorum hominum iudicium ancipitesque scribendi euentus ualde formidarem, his tamen Himulis concitatus, omnem uituperationem siubire, atque temeritatis famam sentinere statui, ut optimos s eruditissimos uiros, qui laboribus immensis ab uniuersa stre Germania pentem redimunt, florentissimamque prouinciam paucorum scelere perturbatam,

inpristinum iustitia silendorem antiquam religionis puritatem rentituunt, ab acerrimis, s grauissimis calumnys uindicarem, Christianam, doctrinam Memnisi' perfidia deprauatam, quoad eius feri posset, dilucide aperirem. cuam omnem

12쪽

Nuncupatoria.

cum Martim Memnicio dissutationem, Orthodoxam explicationem insicripsi quia omnia fere de religione capita, quae ab ha- reticis his temporibus in controuersiam uocantur, decem libris explicaui . uos etiaantequamsicriberem, Maiestati tua δε- stinaueram, eo quod nihil aptius mihi ui

debatur, quam societatis Iesu defensionem

ad illum deferre , cuius il innumerabilibus beneficiys in dies magis ac magis augetur amplificatur, orthodoxarumque explicationum libros illi deson e, cuius

austiclys orthodoxa fides non in Lusitania modo sed in omnibus Lusitano imperio Fu-biectisprouincijs, in tanta rerum omnIum perturbatione sarcta tecta construatur.

Nam cum ego praebente ChriIIiana Reip. statum considero forenti fimorum Regnorum , amplissimarumque prouinciarum perturbationem mecum expendo, cum fdem uarie dissectam, religionem misere

13쪽

Epistola

concusscatam, pietatem passim stretam intueor, omniάque ita perturbata esse uideo , ut tot ni de religione siententia, quot capita; non possum non I aiestatem tuam felici'mam iudicare, quippe quam diuina clementia elegerit, ut Lusitaniam mi- steris hisce calamitosisque temporibus incorruptam , nullas haeresis labe respersam

consimaret ac tueretur; cui diuino beneficio contigit, ut Henricus Cardinalis patruus tuus, Prisceps clarisiimus Antistes uere Aponolicus, qui T Dum tuo nomine integerrime nunc administrat,

fidei rebuspraeset. is enim incredibili prouidentiapestilentissimis erroribus aditum obstruitis Iudaica perfidia funestas radi

ces evellit, ac funditus extrahit, uitio'

rum licentiam comprimit, uirtutis)tudia incendit, Regnum deniqueflorentissimum inside, ac religione continet ἰ et qui numquam ut ingentes opes sibi comparare la

borem

14쪽

Nuncupatoria.

borem ullum si cepit; dum uero pro fidei integritate dimicat, nultam uel laboremuel ualetudinis periculum recuset. cuidigiatur a me feri potuit elegantius, quam liabros de Orthodoxis explicationibus isti d

si re, cuius numine, atque auxilio uera

, ct' integraside Lusitania fruitur Z quibus Asaiestatis tua pi imis pudijs, non dubito

quin diuina prouidentia perpetuo faueat, salutem tuam,ut optamus, tueatur, uitam diutissime conseruet,uires amplifice potentiam exaueret, quam omnem in diuina gloria augenda, atque i Branda insemis.

16쪽

PRAEFATIO

v AN TvM momenti positum sit in liberali puerorum educatiCne, atq; honesta iuuentutis ingenuaq; institutione, uel ad Rempublicam conseruandam uel sunditus euertendam, omnes, qui de administrandis rebus publicis sermonem instituunt, fatis aperte demonstrant. Cum enim Resipublicae cum ipsis mortalibus hominibus non intereant, sed ciuium assidua uicissitudine diutissime conseruentur; illarumq; felicitas non ex urbium natura & situ,non ex aedificiorum pulchritudine & nobilitate. non ex agrorum ubertate, rerum omnium abundantia, sed ex optimorum ciuium frequentia existat: quis dubitare poterit, nihil esse Reipublicae utilius, quam eam erudiendae iuuentutis rationem inire, ut uberes & optati ex eius studiis, cum uis fuerit, fructus constare possint ζ Quare Xenophon prae- . . . stantissimam atque florentissimam Persarum Rempublicam descripturus, talem Cyri pueritiam , talemq; omnium iuuenum educationem principio descripsit, ut ex ea non ni si praeciarissimus Princeps, atque optimi ciues existere possent. Fere enim fit, ut tenerae aetatis institutioni uniuersae uitae actiones resipondeant. quae causa suit, ut etiam Diuus Paulus piam atque honestam parentibus filiorum disciplinam saepius commendarit. Ita enim ad Ephes scribit. Et vos patres noli- Ad b. te ad iracundiam prouocare filios uestros, sed educate illos cap. 6.

indisciplina&correptione Domini. Sive ut uerba Graeca habent , εν πιυδία-νουθtiria κυρίου, hoc est in castigatione non acri& acerba, sed quae ira & contumelia uacet, Christianamq; lenitatem deceat: cum qua tamen νουθεσία, idest admonitio ut Hieronymo placet coniuncta sit. Quod ipsum repetit in epistola, qua ad Colosi enses scribit, Patres inquit nolite adindignationem prouocare filios uestros, ut non pusillo animo fiant: quam enim timiditatem , quam ue uirtutis desperatio- . nem aetas illa Gnceperit, sero deponit . Sicut & nihil tenacius nostris inhaeret praecordiis iis rebus, quas simul cum la-I 3 . Λ cte

17쪽

fessionum

lib. 3. c. q.

p. c. 8. Horati

epist. I.

lib. epist PRAEFATIO.

etesiiximus.Quare Diuus Augustinus adhuc Manichaeus , &a uera fide ualde abhorrens, cum libri illius,que Cicero Hortensium inscripsit, lectione mirifice delectaretur, non potuit tamen non fateri, sibi magnam uoluptatis partem praereptam suisse, quod in illo Christi sanctissimum nomen desideraretur: quod cum ipsi a piissima matre cum lacte propinatum suisset,ita in ipsas quasi uenas permanauerat, atq; adeo ipsis etiam uisceribus insederat, ut,quae sanctissimo illo nomine uacua essent, ea sordescere & ueluti putida existimaret. Hinc factum est,ut etiam Christi hostibus solenne esset, puerorum mentibus simul cum primis elementis peruersam doctrinam& Christi odium instillare ; quod una cum aetate coalesceret, atq; ita intimis animis haereret: ut ab illis nulla unqua posset ratione diuelli. Atque id quidem a Maximino tam acri Christi

hoste, ut illo nullum acerbiorem, aut truculentiorem expert unquam fuerit antiqua Ecclesia, uaste, ac ueteratorie iactItatum legimus. Is enim ut sanctissimo Christi nomine, quoa immani,& crudeli odio insectabatur, ex hominum mentibus exempto, impium eis daemonum cultum infunderet, tueretur , quaedam acta sub Pilati nomine confinxit execrandis blasphemiis innumerisq; in Christum opprobriis & contumeliis plena : atque Imperatorio edicto praecepit, tum, Ut in omnibus imperio subiectis ciuitatibus, locis, ac agris digerentur: tum ut ludorum magistri ea pueris diligenter honestarum disciplinarum loco traderent: omnemq; Operam nauarent,ut illa animo accurate percepta aeterna memoria custodirent. Neq; enim fieri posse putauit, ut quam in prima pueritia peruersam de Christo opinionem concepit lent, postea unquam abiicerent. Hanc teneris annis institam esse naturam poeta quoque lyricus scite admodum iis uersibus pinxit.

Fingιt equum tenera docilem ceruice magister, Deuιam,quam mostrat eques uenaticus. ex quo

Tempore, ceruinam pellem latrauit in aula, Mititat insiluis catulus. nunc adhibe puro F flore uerba puer: nunc te messoribuπ osser ,

si uosemel eIl imbuta recensperuabit odorim Testa diu.

18쪽

Cum uero huius nostri temporis haeretici, in eodim gymnasio cum Maximino fuerint uersati, atque eodem praeceptore, daemone inquam usi , nihil mirum sit eisdem praeceptis abundent, eisdemq; armis ad euertendam Christianam Rem publicam satis sint instructi. Omnem enim operam, indu striam, atque cogitationem ponunt, in puerorum animis falsa doctrina imbuendis, ueraeq; Ecclesiae odio inflammandis. Quod inter caeteros fecit quidam Ioannes Mon hemius ludi- magister Duffeldorpensis, qui nulla in re magis se, aut parentibus, aut pueris gratificari posse est ratus, quam sit simul cum primis grammaticae elementis, Lutheri, Caluini, aliorumq;ii milium sordibus , teneras puerorum mentes inquinaret. Quod ut cumulatius praestaret , catechismum composuit non modo impium, sed & uersutum ac calidum: ut quem praec Ptorem tenera puerorum aetas parentis loco obseruaret & coleret,impiam eius doctrinam imis sensibus exceptam, ad extremum usque uitae cursum perduceret, pertinaciterq; defenderet. Cui tanto malo forentissima Coloniensis Academia graui erroru, quibus Satanicus ille catechisinus scatebat, censura,&accurata quadam explicatione, rcpente occurrendum putauit, ut technis reseratis, atque exitiosa fraude patefacta,

parentes resipiscerent,& filiorum saluti, quae sub impio praeceptore periclitabatur, consulerent, atque prospicerent. Quam prouinciam totam Academiam dedisse doctissimis, &religiosissimis uiris instituti societatis Iesu quos uulgus Iesultas uocat Martinus Κemnicius illorum capitalis hostis, auctor est. In eadem enim Coloniensi ciuitate insigne illorum quoddam collegium positum est, magis quidem uiris egregia doctrina, singulari pietate, integra in Deum fide, summa relirone inflamataq; quadai proximos charitate,illustre,quam i lendidis magnificisq; aedificiis florens. Quod si patres Academiae illius moderatores,tale tantumque munus talibus hominibus ut Kemnicius testatur,detulerunt,est ab illis non modo prudenter quod ex libri praeclara eruditione constat sed iuste ac legitime sectum. Est enim puerorum patrocinium tDlis propemodum suo iure debitum,qui hac nostra aetate praeri a caeteris

19쪽

pRAEFATIO.

exteris uiris omnibus, in teneris annis pietate i informandis, diuino timore ac charitate,omnisq; Christianae disti plinae praeceptis, literarumq; cognitione imbuendis, accuratissime &prouidentissime inuigilant. Cum enim uiri isti&uitae integritate sanctissimi,& in diuino honore amplificando prudenti si

simi, tis intelligerent,uirtutum semina, quae in teneram aetatem ueluti in concipientem compraehendentemque naturam , iaciuntur, uberrimos ac praeclaros fructus edere, qui cum aetate concreseunt & augentur ; nullis uigiliis parcunt, nullos labores detrectant; nullam non molestiam perserunt, nullam occasionem praetermittunt, ut pueros ad Christum

perducant, utque in illius amplexibus adolescant,& cum eo Perpetuo uiuant. Quo labore quantum profecerint, felix. infelici hoc saeculo, Lusitania cumulate testari potest . cum enim ualde abundet collegiis sanctissimorum huius instituti hominum copia abundantibus, postquam eorum curae ac fidei uniuersa fere Lusitana iuuentus commissa & credita est; quantum cum literis pietas simul aucta sit, uix dici potest, adeo ut uel Blum propter piam iuuentulis educationem, Regni illius christianissimi fides & religio sarta tecta esse pollet. Suntque inter caetera illorum collegia, in Lusitania duo, omni ex parte florentissima, alterum in ciuitate Conimbricensi, di loci natura amoenissima,& Academia omni literarum genere clarissima,admodum celebri,in qua ipse ab ineunte aetate literarum studiis incubui: alterum in urbe Eburensi nobilissima, munificentia clarissimi Henrici Cardinalis , Lusitaniae Principis, eiusdemque ciuitatis praesulis uere apostolici constructum, & egregia liberalitate sustentatuita. In quo non solum in iuuentute diuinis institutis omnibusque liberalibus disciplinis excolenda operam nauant, sed & sacras literas summa cum laude, doctorumque omnium applausu atque gratulatione tradunt. Quod si Academiarum gloria magis literarum, &uirtutum splendore quam antiquitate constat, haec certe paulo ante constituta, cum antiquissiinis& toto orbe cclebcrrimis iure certare poterit. Satis enim illa prae se fert

specimen integritatis,prudentiae, pietatis, fideliti religionis,

20쪽

quibus mirum in modum excellit Henricus Princeps ciarilsimus,qui illam egregie fundatam, mirifice auctam, omnibus necessariis rebus munitam nobis & posteritati exaedificauit. In laaec igitur duo potissimum loca ex omnibus ordinibus Lusitana iuuentus confluit, ubi sub disciplina societatis Iesu educata,omnibuS bonarum rerum disciplinis exculta, Christianoq; homini necessariis uirtu tibiis ornata, tandem domum redit. Neque uero in solis Lusitaniae urbibus hoc uere Christiani hominis officio perfunguntur, sed etiam in exteris ac barbaris prouinciis,quae Lusitano Imperio longe lateque patenti subsunt; non minus agrestibus, feris, ac barbaris moribus, ab humanitate dissidentibus, quam locorum interstitio a nobis disiunctis . Vt autem solos Brasilienses populos commemorem, uel solo humanarum carnium esu horribiles& sormidabiles, quos Graeci scriptores appellant, ad quos si humano colitio carni ue prudentia societatis Iesu uiri ducerentur,nihil certius quam esus eorum fieri siperare potuissent: cum tamen diuino spiritu impellerentur,

ardentis charitatis flammas, barbaraeque gentis commiserationem, omnibus uitae periculis praetulissent, Deo eorum uotis annuente, uix credi potest, quam breui innumeri feritate exuta, execrando attici limo abiecto, puram diuinae cognitionis lucem, Christicharitatem, Euangelii siuaue iugum, sint amplexati . Quod ut praeclarum opus & cumulatio S praestarent,& diutius conseruarent, puerorum sibi maximam ratio nem habendam esse, sunt rati: atque aedibus extructis, puerorum magnam multitudinem sibi asciuerunt, quos summa cura & perennibus laboribus, ex natiua illa feritate ad tu stitiam. mansuetudinemq; transferunt, fide instrui int, pietate informant, uirtutibus excollunt, praeclarissimisq; disciplinis exornant: ita ut in multis iam cernere liceat patrium strido . rem potius , quam linguam, in Latini sermonis elegantiam atque lenitatem conuersum, & in animo religione & bonis literis exornato neque uestigium quidem pristinae belluarum feritatis reperiri. Vnde illorum puerorum multi, ad uicinas uillasti castella commeant; ut parentes, fines, cognatos, uniuei,

. M . . . .

SEARCH

MENU NAVIGATION