Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ORTHODOX. EXPLIC. frequenter solebant, ut precationibus, sacrament rum frequentationi, pietatis, charitatis j olsciss sedulo uacarent. Quae ideo Diuini amoris sodalitas

dicebatur. Quorum exemplo Paulus Quartus Ponti Max. qui tum Ioannes Petrus Carapha dicebatur, excitatus, eorum se numero aggregauit. Cum uero se aliquandiu in illis praeclaris operibus cum reli-quis exercuisset, ex pijs illis ac religiosis uiris quatuor, Paulus hic scit icet inartus, tum Episcopus Theatinus, Caietanus nobilis Vicentinus Prot notarius Apostolicus ; Bonifacius nobilis Pedemontanus, domo Alexandria; & Paulus quidam Romanus, peculiari nescio qua Spiritus sancti impulsi ne incitati, coelestis amoris singulari ardore inflammati, magnoque & iusto dolore commoti, quod sacer hic noster clericorum ordo a primam a sinceritate ac puritate tam turpiter degenerasset, ac magno

Ecclesiae detrimento obsolesceret, egregiam quandam rationem inierunt, qua illius antiquum spleridorem, aliqua ex parte reuocare ac conseruare possent. omnium nanque bonis in communem usum

sepositis, ut pro cuiusque ne essitate in singulos diaspertirentur, rerumq; omnium humanarum curis

abiectis , se totos diuinis laudibus concinendis itatumq; coelestiu meditationi tradiderunt; illamq; in rebus omnibus uiuendi ratione sunt ingressi, quam rantiquae puritati simillimam esse iudicarunt. Quare presbyteri regulares appellari sunt. At quoniam Paulus IIII. Pont. Max. relicto tunc Episcopatu Theatino, hanc uiuendi rationem magna cum Gmniu admiratione suscepit, uulso Theatini omnes dicti

42쪽

dieti sunt. is tamen inter eos sicut episcopali dignitate , ita auctoritate, ut par erat, plurimum semper excessuit, estq; uitae illud institutum religiosissimum qius opera auctum & amplificatum. Quod quidem non Venetijs, ut ais, sed Romae initium habuit. Venetias tamen haud multo post Diuina prouidentia magis , quam humano consilio uenit. Nam, cum Caroli Quinti Augustissimi Imperatoris exercitus, eo inscio , atque adeo inuito cerat enim per id temporis in Hispanio sub Borbonio duce in urbem Romam inuasisset, illamq; latrocinij s& excursionibus depopulatus esset, uiri isti quietis amantis mi , V

netorum triremibus, quae tunc sorte ad Tyberinum ostium erant, uecti, Venetias pacis & quietis egregium domicilium appulerunt. Quorum sane uiuendi genus, ut est societate Iesu antiquius, ita in uiuendi ratione ab illa ualde differt. Illi enim sacrarum aeternarumq; rerum meditationi atque psalmodiae potissimum uacant; isti uero cum Diuinorum mysteriorum assidua contemplatione, docendae plebis,

Euangelij amplificandi, sacramenta administrandi,

atque reliqua omnia apostolica munera colungunt. Illi nondum Italiae finibus excesserunt, in qua magna cum laude uersantur, & uitam degunt omnium

iudicio spectatissimam: isti uero ultimas iam Orbis

oras lustrarunt, atque Christum Iesum crucifixum uniuerso fere generi humano annuntiarunt. usque adeo ut nulla sit tam barbara & inculta gens, cui si cietatis Iesu nomen non sit notissimum. Neque mihi persuadere possum, alia te ratione fuisse inductum, ut Paulum Quartum Ponti Max. societatis I

43쪽

ORTHODOX. EXPLIC. se auctorem fuisse diceres, quam ut tuis omnibus pro odio, quod in sanctissimos Romanos Pontifices conceperunt atque exercent, fieret illa suspecta&inuisa. Quae quidem satis ostendunt,quae sit uobis, Kemnici, fides habenda in his, quae passim in m gnum Romanae Ecclesiae dedecus, sanctissimorumq; Pontificum ignominiam iactatis. Cum enim in

eam curam atque cogitationem potissimum incumbatis, ut innumeris fraudibus ac calumnijs adhibitis,Romanae Ecclesiae nomen in summam populi inuidiam adducatis, neque in ueritate inquirenda diligentes, neque in mendacijs peruulgandis atque amplificandis tardi estis. Quare nihil miror si commilitonum tuorum libri ita mendacijs scateant, ut cum leuissimis Poetis certare meritissimo possint. Neque enim ita multo antea in quendam incidi , qui quorundam hominum ineptissimorum Aug istanam consessionem profitentium, protestationem aduersus sacrosanctum & Oecumenicum Tridentinum Concilium contine qui ex staude totus atque

mendacijs compositus de industria fuisse uidetur, atque adeo tam multa nefanda accidisse Tridenti mentitur, ut ad risum nobis, qui testes illic perpetuo adfuimus,mouendum, confictus fuisse uide tur. Sed do huic uestrae procacitati uenia. Nam cum

iniquissimae causae dissidere iam incipiatis, illaq; cxcidere uereamini, nihil mirum si omnibus eam fallacijs,& imposturis fulcire,& sustentare conemini.

V T uero ad institutam narrationem reuertamurio Firmato iam atq; communito, a Paulo Tertio Pont.

Max. lanctissimo uitae instituto societatis Iesu, per

44쪽

LIBERI. Is

omnes se uiri illi ossiciosissimi Italiae urbes spargebant,omnesq; neruos in sacramentorum uirtute atq;

essicacitate inculcanda contendebant, in quibus iumstitiae,sanctitatis, salutisq; nostrae praesidia Christum collocasse intelligebant. Quantum uero ea in re profeceriniplocupletissimus testis est Bononiensis ciuitas florentissima, quae eorum persuasionibus indu-α tanto cum ardore ac pietate sanctissima eucharistiae,& poenitentiae sacramenta per id temporis se

quentabat , ut plurimi noctu aedium, in quibus illi

habitaban parietes conscenderent, quo illis primo diluculo confitendi peccata locus pateret, neq; a uenientium multitudine retardari, atq; impediri possent. Erat sorte per id temporis Romae Petrus Marcarentias uir & maiorum nobilitate & maxim rum rerum usu & experientia illustrissimus, ab inuictissimo Ioanne Tertio Lusitaniae Rege ad summum Pontificem orator, qui cum singularem quandam prudentiam haberet cum egregia pietate & religione coniunctam , religiosissimili, Regis sui animum

uirtutum omnium domicilium, satis notu haberet,& exploratum, intellexit quam praeclare & de pijG-mo Rege,& de charissima sibi patria mereretur, si ex illis uiris aliquot eius opera atq; industria in Lusit niam concessissent. Quare acceptis ab optimo Rege literis pietatis in sanctissimum hoc uitae genus morisq; plenissimis,multis cum Paulo Tertio Pontifice Maximo egit,ut ex uiris illis duos in Lusitaniam mitteret: quo tandem impetrato, illo profecti sunt, i Franciscus Xauier,& Simon Rodericus Anno II I. rarae cuiusdam atque spectatae uirtutis uiri, quam

maximis

45쪽

ORTHODOX. EXPLIC. maximis postea&grauissimis documentis decIar runt . Alter in India ultimisq; Orientis regionibus alter in Italia & Lusitania. Nam cum Ioannes ille Tertius Lusitaniae Rex opt.Max. ex India ac caeteris Orientis prouincijs, quae Lusitano imperio subsunt, coelestes magis, quam terrenas Opes quaereret, diligentiusq; curaret, diuinum ibi nomen amplificari quam summam inde auri copiam transportari,relicio apud se Simone Roderico,qui cum Lusitanus el-set, sanctissimae Iesu societatis in Lusitania prima fundamenta iacere commodius poterat, curauit,ut Franciscus Xauior in Indiam nauigaret ut& Christum Iesum barbaris hominibus cum reliquis religiosis uiris,qui illud iam ibi munus praeclare obibant f annuntiaret,& nostros, qui ibidem degunt, in officio, religioneq; contineret . Quam uero haec Francilci nauigatio Ecesesiae fauste feliciterq; successerit, paulo post aperiemus. D v M haec in Lusitania geruntur, Ignatius, qui omnes cogitationes in Christi gloriam Ecilesiaeq; splendorem conferebat,cum intueretur, quam esset miserandus religionis status in Germania, quae paulo antea Lutheri in Apostolicam sedem malevolentia ab illa hoc est, ab ipsa Christi Ecclesia magna ex parte defecerat: atque intelligens, non aliter huic malo mederi,quam per pios,religiolas,fideles, olficioses, eruditosq; concio natores posse, aliquos hu-i ius instituti uiros eodemq; charitatis ardore inflamatos in Germaniam misit qui neq; aperto discrimine deterriti, neque rei difficultate retardati, sola uero spe atque charitate erecti,& animati,ossiciosissimam

46쪽

LIBER I.

prouinciam acceperunt,qua tam p clare perfuncti sunt,atque tam multos ab errorum tenebris ad claram fidei lucem reuocarunt, ut in magnam omnes

salutis Gςrmaniae spem uenerint, si operarij tantae meis pares ac conuenientes non deessent. Quod cum intueretur Reuerendissimus Ioannes Moronius S.R.E. Cardinalis, Episcopus Praenestinus perquam dignitanus singularemq; quandam haberet prudentiam cum egregia pietate,religione,integritate, uitaeque innocentia coniunctam cuius ut plurimis alijs in rebus tum maxime nuper in Sacrosancto Cocilio Tridentino in quo Apostolicae fuit sedis Legatus ac Praeses in Reuerendissimi Cardinalis Mantuani d mortui locum,praeclara documenta dedit atque Germaniae mores percalleret, ubi Apostolicae sedis legatione tam feliciter functus crat, ut non minori Ecclesiae hostes eius singularem prudentiam S integritatem obseruantia,quam pij & catholici homines pi tate, atque amore prosequerentur : cum inquam intueretur quantum societatis Iesu uiri , qui Apostolico munere in Germania felicissime persung bantur,calamitosae illi prouinciae utilitatis afferreor, cum Ignatio', quem propter egregiam prudentiam cui admirabili sanctitate cuniunctam suspiciebat posset, si Romae amplissimum Collegi uin construeretur, in quo maxima Germanorum adolescentium mul itudo bonis lucris instrueretur,& ad fidem pi tatem p institueretur, ut tandem in patriam a ς Dun-.tes,collapsam atque conculcatam religionem instaurare aliqua ex parte possent.Quae tamen oratio haud quia

47쪽

ORTHODOX. EXPLIC. quidem ossiciosissimum Ignatij animum impar tum offendit. Nam cum uerissimo in Germanos Romanae Ecclesiae olim decus & ornamentum amore aestuaret,atq; intueretur, ex Italia, Gallia, Hispania, caeterisq; aci huc integris & incorruptis prouincijs doctores illo commode ire propter Germani cie linguae difficultatem non posse,omnes uias persequebatur,ut tantae huic necessitati succurrere aliqua rati ne posset. Quare tanti Antistitis auctoritate & auxiliis animatus,vehementius ii incitatu s,egregium in pus aggressus est Anno I 3 3 3. Quoniam uero Germanos hosce adolescentes erudiendi munus, ossiciosissima Iesu societas,& ad communem Christianae Reipub utilitatem nata suscepit,atque maXima cum laude & omnium gratulatione obit, fuit Ignatij opera&prouidentia illorum collegium haud procul a societatis Iesu collegio Romae constructum,atq; aedis ficatum . cui Reuerendissimus Moronius usque adeo fauet, ut non minorem ad illud sustentandum di amplificandum,quam ad instituendum opis adiumenties; afferat. Quantum uero haec res utilitatis Germanis asserat, satis conij ci ex Kemnicio potest, qui tantopere ab ea sibi ac suae factioni timet, ut hac una de causa affirmet, societatem Iesu in Germaniae

Euangelij j perniciem fuisse potissimum compar tam. Neque dubito quin diuino beneficio horumq; adolescentium opera & diligentia,Germania praereptam sibi fidei lucem aliquando recuperet, atque paLue e. i. trum corda in filios Deus tandem, persectosq; ad scientiam iustorum conuerint. In cotamen maximetallitur ut λlet Tempicius , quod Germanos hoste

48쪽

adolescentes non alia de causa in illud Collegium

conuenire afirmat,quam, ut in societatis Iesu ordinem tandem cooptentur. Nam etsi illos alendi sustiuendi,moderandi,instituendi , curam, societatis Iesu uiri gerant,non tamen ad eorum uitae institutum suscipiendum, aut impelluntur, aut ratione aliqua inducuntur. Nam cum ad hunc laborem suscipiendum solum salutis Germaniae desiderio fuerint incitati, nihil habent antiquius quam illi quacunque ratione consulere atque prospicere. Quare, uiri Geret mani, si aliquem adhuc grati animi sensum retinetis, siliumanitate, si antiquam uestrorum morum suauitatem, si in reddendis ossiciis integritatem, si illam

omnium sermone praedicata comitate lenitatemq; conseruatis,hi certe uobis debent esse in primis grati, hi quam im e chari, qui cum nullam a uobis gratiam inire, aut sibi a uobis referri cupiant,ctim nulla beneficia ambiat, honoribus ue ullis augeri uelint, solis calamitatibus uestris commoti,charitate inducti,amore inci tali,omnem operam,industriam, cogitationem in uestram salutem conferunt: & qui sibi Ostiatim uictum frequenter quaerunt, filiis uestrisOmnium,quibus natura indiget,abundantiam,& copiam suppeditan pietate imbuunt,religione insor- man cruditione excolunt,ut & illis uos frui maioricum uoluptate possitis & ipsi uobis Euangelii clarissimam lucem flagitiosorum quorundam hominum

atrocissimo scelere praereptam,aliquando restituant. N C uero in his sollim adolescentibus erudiendis operam nauant, sed tam Romae, quam omnibus

aliis in locis, ad quae eo. uenire contigit, non modo E sacras

49쪽

sacras literas , sed eas etiam, quae ad humariit1tein specitant,magna cum laude profitentur, ut pietatem simul cum eruditione pueri imbibant. Quocirca hanc inquit Κemnicius uiuendi rationem a Romanis Pontificibus fuisse excogitatam, ut labantem Ecclesia fulcire aliqua ex parte possent, quod a caeterorum ordinum religiosissimis uiris non posse iam fieri calumniatur.quippe quia partem inquit illam regula

Francisci,quae sic habet, P scientes non curent literas discere. omnes

filicitὸ obseruant: quare ordinem inquit fratrum ignorantiae s ctumfuisse uniuersalem. Quod calumniam esse malevoletiae Disitatisq; plenissimam, uos sane omnes, Κ emnici,non sine maximo animi uestri dolore experimunt. Nisi enim tot uiri ex omnibus ordinibus religiosissimi&cruditissimi extitissent, qui nefarijs uestris

conatibus obsisterent,petulantiam coercerent,uenenatos impetus comprimerent, assiduoq; diuini uembi ministerio populum in officio religioneq; continerent , & contra pestiferos uestros ictus munirent,infelicius sane Christianae Reipub. commodis consulatum foret, uestra autem impietas longius tanquam

vibratus quidam draco serpsisset, atque progredere tur . At cum illi pro fratribus salutem libentissime exponant,& ne fidelium animae falsis pestiferis'; peni uasionibus concidant,vestris ictibus uitam sponte obij ciant, uires uestrae pluribus in locis fractae,potentia debilitata, impetus, ueluti aeneo quodam muro Qpposito,propulsati sunt. Quod quanti illis constit erit, testatur locupletissime Gallia, quae martyrum languine adhuc madere inundareq; uidetur. Cum

enim in his ciuilibus bellis, quibus nuper exarsit, a

50쪽

LIBERI. Dei opt.Max.Regiaeq; maiestatis hostibus sacerdotum circiter sex millia capta fuerint, qui reiecta salutis impia coditione, maluerunt diuersis cruciatuum ivm generibus affecti interire , quam debitam Romano Pont.obedientiam abi j cere,atque ueram sanctissimi corporis Christi in Eucharistia praesentiam cum Caluino scelerate denegare, ex illis tria fere millia fuerunt omnium ordinum monachi religiosissimi,quorum languis ad Deum e terra clamanS, non minorem sane sceleribus uestris ultionem comminatur, quam uniuersae Galliae, totiq; Christiano Orbi pacis religionisque instaurationem pollicetur. Quanta uero eruditione omnes monachorum ordines abundent,testantur quidem libri,qui ab illis passiim edun rur, et quae ad populumi summa cum eloquentia& doctrina conciones habentur . Quod si animi quorum temporum memoriam repetas, facile uid bis, Theologos scriptores magna ex partc eX mona stico ordine fuisse, usque adeo ut diuinarum rerum studia, illorum uigilantia conseruata, industria aucta operaque amplificata&illustrata fuisse uideamatur. Neque uideo qua tu fronte ordinem D. Franqcisci fratrum, ignorantiae ordinem uocare audeas,iqui innumeris semper uiris eruditione praestantissiam is ab udauit ac floruit, nisi fori uestras fallacias destegere,imposturas explicare, impietatum sontes apelrire, strenueque refellere, ignorantiae tu nomine dici gna existimas. sed non memineram tam tibi es. in uidiosa Alphon si a Castro, Andreae a Vega, Titel-mani Adami Sasbout,Ioannis Feri, caeterorumque huius ordinis eruditissimorum uirorum , qui ma-Ea gnum

SEARCH

MENU NAVIGATION