Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

OR TRODOX. EXPLIC. tutio auocarent, perfectissimamq; apostolicae uitae r gulam Orbi restituerent. Quod ut cumulatius pro starent, sapienter existimarunt, externis indumentis , & corporis cultu, suos a caeteris omnibus secemni ac seiungi debere; non quod in uestium squalorect situ uirtutem & pietatem potissmiim inesse ducerent, sed ut eorum filii,& imitatores perpetuo essent

admoniti, non minus poenitentiae austeritate , m rum puritate, uitaeque sanctimonia caeteris praestare debere,quam esllant uestibus externoq; corporis cultu ab alijs discreti: illosque puderet, non eam humilitatem , integritatem, innocentiam , humanarumque rerum contemptionem moribus exprim re, quam uestibus polliceretur: omnium etiam suo rum actiones &uoluntates ab unius uoluerunt arbitrio pendere, ut clim unam eandemq; uoluntatem diuinis rebus addictam omnes conseruarent, pecca torum omnium fibrae facilius extirparentur, essetq;

illis peccandi licentia simul cum impunitate &o casione praecisa. Cum igitur omnes suas rationes ad gloriae Christi amplificationem,integramq; euange licae disciplinae restitutionem contulerint, quis non uidet, strenuam eos Satanae operam nauare, qui sanctissimorum hominum praeclara studia damnant, &rectam uiuendi rationem oppressam & extinctam cupiunt Cum uero Κemnicius instituti Diuorum Francisci & Dominici studiosos calumniatur, quod regulas ab hominibus excogitatas Christi mandatis praeserat, satis indicat, odio se atque inuidia ob coecatum non perspicere, in euagesica persectione monasticae uitae rationem potissimum sitam esse.

Sanctissimis

32쪽

. LIBER I. l. l osanctissimis uero Dei praeceptis. atque uoluntati aduersari illa minime possunt, quae ab apostolicis sacraeq; legis suidiosissimis uiris, ad perfectam eiusdelegis conseruationem inuenta atque excogitata fuerunt.sed nihil miror caligantes Κemnicij oculos,t traq; inuidiae nebula circunfusos, illustrem diem,cadiginosam esse noctem arbitrari, neque tantam supremae prouidentiae magnitudinem percipere; cum audiam Diuum Paulum asserentem , hominem carnis I .ad cupiditatibus immersum, sordidis &abiectis des- rist. 2.derijs implicatum non percipere, quae sunt spiritus Dei, stultitiamq; illa esse existimare, quae admirabilia diuinae mentis consilia continent. HAEC uero uigilans&industria Dei prouidentia , quae praeteritis saeculis excitauit Antonios, Basilios, Augustinos, Benedictos, Franciscos, Domini cos , caeteros ii egregios uiros monasticae uitae parentes, qui torpentes animos uirtutis stupore perceli rent, nostris hisce teporibus coelesti ben cficio Christiano Orbi donauit Ignatium Loyolam Cantabru, non minus generis claritate ; quam singulari prudentia infractaq; sortitudine illustrem: cuius plurimis maximisq; in rebus, multa ac praeclara documenta dedit . co praesertim tepore, quo Galli arcem Pompeiopolitanam inunitissimam obsederunt uehementissimeq; oppugnarunt. in qua obsidione tam strenue se Ignatius gessit, ut illi uni Hispani omnes primas facile deserrent. Qui tamen honos tanti illi Ut

constitit, ut altero crure bombardarietii:comminu- ao in altero uero grauissimo uulnere accepto, a Gallis captus fuerit: quorum tamen lenitate & humani 8 liuit C tate

33쪽

ORTHODOX. EXPLIC. tate usus, liber paulo post domum rediit. Quae corporis uulnera, coelestia quaedam medicamenta fuerunt, quibus mens, quae cupiditatum crat ictibus saucia atque intermortua , integram ualetudinem

recuperauit. Nanque grauissimis illis doloribus diuturnaq; aegritudine inquam diuinis quibusdam

uocibus excitatus,&ilabentium rerum uanitatem intueri, aeternarumq; amore inflammari coepit; ataque adeo oculos, quos illi honorum uoluptatumq; illecebrae occluserant, aerumnae, & calamitates res rarunt. Cum enim iam non tam externis, quam domesticis ac proprijs exemplis admonitus,rerum uniuersarum statum debitis poderibus examinare coepit, facile suit humana, quae antea admirabatur, contemnere, diuina uero, quae prius non admodum curauerat, prosequi & admirari .es Cum praesertim is esset, quem Christus Seruator praeelegerat, ut e rum dux foret, qui sanctissimum eius nomen portarent coram gentibus & populis, & ijs, qui sunt ueri filii Israel. Corpore igitur aliquantulum firmiore,

non dum tamen omnino confirmato, Caesareis ammis repudiatis, omnibusq; hunianis curis & cogit tionibus abiectis, Christianae se militiae addixit, a que sub eo duce stipendia mereri decreuit, qui mensuram bonam, & consertam, & coagitatam, & si pereffluentem in eorum sinum dat, qui se illi uere& ex animo tradunt. Quare ut uerus Abrahae filius haberi,benedictionumq; illius particeps esse posset, in4pso aetatis fiore sciat enim 2 6. annos natus d mo , patria, ac proprijs laribus relictis', in templum

Deiparae Virgini dicatum, antiquitate & quampi

34쪽

cant , semigrauit; atque cum ueterem hominem ibi prorsus exuere statuisset, neque antiquas quide uestes retinete uoluit. Quocirca sacco indutus, imm dicas illas delicias,quibus eius fuerat corpus delibutum, ueterem fastum, insolentiam, tem critatem, caeterasq; animi cupiditates, rara quadam & insolita uitae austeritate, humilitate, patientia, uirtutumq; omnium flagrante studio coepit compensare. in quotani. diu, & tanta cum omnium admiratione perstulit: ut multorum postea animos, non tam eruditi nis praestantia, qua tunc erat destitutus, quam illustris sanctitatis exemplo, ad uerum Dei amorem a uitae prauitate conuerteret. cum praesertim consilia prudentiae , pietatis, amorisque plenissima saepius cum illo coniungeret. Nam postquam aliquandiutam austera acerbaq; poenitentia cupiditatum impetus coercuisset, &refrenasset, ut omnibus corporis uoluptatibus sibi sponte interdixisse uideretur,r pentina quaedam ac coelestis lux illi exorta fuit; tantaq; sancti Spiritus dulcedine fuit delibutus, atque

diuinae cognitionis tanto lumine illustratus,ut in ter x. ad otium coelum raptus ibique arcana Dei uerba quo rint.c. I 3dam modo audiuisse uideretur. Tanta item in proximos charitate subito exarsit, ut in illorum salutem omnem operam, atque laborem non sine maximo fructu & admiratione collocaret. C UM uero in hac poenitentiae, charitatis, uir- 'r'. tutumq; omnium palaestra se aliquadiu egregius hie ' . 'uir Ignatius exercuisset,Hierosolymam sanctissimam

urbem se contulit, sanctissimi illius sepulchri ad C a randi,

35쪽

cap. 8.

O RT HODOX.l EXPLIC.randi,& caetera loca in quibus adhuc Christiqxtant cxpressa uestigia, uisendi gratia: quorum fuit aspe-

diu tantopere animatus, ut nihil iam ardentius optaret,quam cum Christo una pro fratribus sanguinem fundere 1, uitamq; sibi csse acerbam putaret, quam non in corum salute curanda insumeret. Hierosolyma uel O discedens, in Hispaniam redijt, ubi miris modis exagitatus, atque sicut olim Abraham, &Iob a Deo tentatus , illustrissima dedit singularis cuius dam fidei & pietatis documenta. Quibus laboribus tantum prosccit, ut familiaribus dicere solitus fuerit quod ipsis referentibus, saepius ipse audiui nihil esse in rebus creatis tam amplum atque egregiu εquo ipse perpessas calamitates & aerumnas libenti

animo commutaret. Quia tamen intelligebat, plurimum ad uitae rationem, quam inierat, literarum

cognitionem ualere, illarum se totum stud ijs tradidit, non tam cruditionis pulchritudine, uoluptate ue illectus,quam charitatis in proximos ignibus incitatus. In quibus studijschm aliquantum pros cisset in Parisiorum Lutetiam bonarum omnium literarum altricem se contulit, ubi una animarum s luti, & eruditioni operam nauabat. At quantis laboribus in his rebus perfungeretur, uix dici potest, cum & summa quadam paupertate oppressus, & uarijs esset corporis aegritudinibus pene confectus . Sed tamen in his omnibus superauit propter eum,

qui dilexit nos , ct tradidit semetipsum pro nobis. In qu* amplissima academia cum decem annos in literarum studia impedisset, tantosq; in illis progressus secisset, quanti animarum saluti, quam sitientcrat optabat,

36쪽

LIBER CI. optabat, procurandae sufficere uiderentur, atque tactos aliquot aemulos,& imitatores studioru in suo

rum stibi adiunxisset, in Hispaniam rursus proficiscitur, anno salutis nostrae I 36. deinde Romam, quo etiam illius in pictate optimi filii & commilitones Petrus scilicet Faber, Franciscus Xanter, Iacobus Laines, Claudius Gaius Ioannes Coduri, Alphon-sus Salmeronius Simon Rodericus Lusitanus, & Nicolaus Bouadilha se cotulerunt, ut a Christi Vicario Romano Potifice facultate accepta,acra Hierosolymae loca peragrarent. Ex quibus hodie quatuor adhuc uiuunt superstites, Iacobus scilicet Laines huius sanctissimae societatis Praepositus generalis dignissimus,atque de Dei Ecclesia bonorum omnium iudicio optime meritus, Alphon sus Salmeronius.

Simon Rodericus,& Nicolaus Bouadilha.quia uerutotum iter pedibus confecerant ineque aliud uiaticum praetermen dicitatem, inediam, poenitentiaeq; ardens studium sibi quaestu erant, ad urbem maXimis laboribus pene cosecti appulerunt, sub initium Quadragesimae, anno subsequuti I 3 37. Curia tamen suauissimuni iam Christi odorem Venetijs aliquan id tu sparsisssent,& tanta cum humilitate in paupo tum hospitiis, quae uocantur, uersati es,*nt, tantamq; diligentiam ac solicitudinem in eoru in morbis curandis, uulneribus obligandis, in

lecta, grata, ac putida sanie abstergenda, impendis.

sent, totq; edidissent rarae cuiusdam uirtutis &ch ritatis documenta, ut omnes in sui amorem ad mirationemque pertraxissent, impetrata a summo

Pontifice, quam optabant facultate , Venetias ubi

recentia

37쪽

recentia adhuc crant eorum pietatis uestigia reuertuntur, ut una cum ijs, qui ad sacra Palaestinae loca singulis annis religionis ergo nauigant, commearis. Cum tamen aeterna Prouidentia', quie Christiani

gregis utilitatibus sempor inuigilat, statuisset, ex paruis hisce in iiijs , & quas seminibus; magnam

quandam sylvam exsuscitare, quae nutanti Ecclesia

suae plurimum opis adiumentiq; afferret, piissimi uoti compotes fieri piissimi uiri non potuerunt .iCum enim pacis foedera, quae selis illa,amplissima, atque

uere illustris Venetorum Resp. cum Thurcis percust serat, eo anno fracta fuissent& uiolata, nemini Hie rosolymam nauigare licuit. Quod tamen nihil religiosos uiros ab incoeptis charitatis stud ijs retardauit. Nam cum non sibi, sed Deo placere studerent, intellexerunt, quasi coelestibus se uocibus admoneri, ut quae amoris officia Christi hostibus tribuere cogitabant, in fideles, Christianosi homines tunc conferrent. quod ut commodius praestarent, ex ipsis aliqui sacris initiari uoluerunt. Cum uero ecci fastica lege caueatur, nequis sacris initietur; qui aut haereditarijs, aut ecclesiasticis bonis, unde honeste uiuere possit, caruerit; amplissimam sibi haereditatem esse Deum ipsum, lautissimumq; patrimonium , nudos nudum Christum sequi affirmarunt, pro quo egere, extremamq; penuriam pati, maximas Opes ducerent. Quod copiosissimum esse,&Christiano sacerdote dignissim si patrimonium cum

sumus Pont. Paulus eius nominis tertius iudicaret, facultatem dedit, ut spontaneae paupertatis, atque lassicientis eruditionis nomine ad sacros, quos u

38쪽

. I l L I B E R I. eant, ordines proueherentur. Quam pontificiam uereq; Apostolicam facultatem cum Ueralius Archiepiscopus Rosianensis, qui per id temporis Venetijs Apostolicae erat sedis Legatus,postea uero Cardin iis factus est,admisisset, atque egregia illos esse eruditione exornatos pronunciasset, perpetuam spontaneam, paupertatem Deo ante eius pedes promiserunt, egregioq; illo patrimonio ita constituto ,'exillis septem sacerdotio inaugurati sunt, facultas bipsis data est,ut secretas,atque occultaS peccatorum confessiones libere audire ubique possent. Praetermitto quanta cum diuini honoris amplificatione, christianaeq; I eip. utilitate, docendi populum sanctissimurn munus auspicati sint. Nam cum illi proprij nominis & existimationis cura prorsus abiecta, se totos ad Dei gloriam illustrandam, salutemque mentibus afferendam conferrent, atque per eas It liae urbes, quae Illustrissimae Venetorum Reip. subi

.ctae sunt, Euangelium sparsissent, uix credi potest, quam breui plurimos in sui admirationem aemula

tionemq; pertraxerint. C v M autem iam tempus illud aduentaret, quod Dominus firmando & amplificado sanctissimo huic uitae instituto praefixerat, Romam rui sus se omne, Contulerunt, anno II 38. datisque in ea urbe singularis fidei 'pietatis, modestiae, integritatis cgregiae Iaeruditionis clariis mis documentis, grauissimis sunt

molest ijs exagitati : quae tamen magis ad eorum n mere di innocentiam illustrandam, quam aliqua ex parte obseurandam secerunt. Nam cum Satandi uiani honoris, Ultristi ini nominis perpetuus hostis,

39쪽

ORTHODOX. EXPLIC. iam sibi a tam egregijs in iiijs timere inciperet omnibus opibus,uiribus p elaborabat, ut ea in ipsis quasi faucibus coprimeret, atque sanctissimorum hominuanimos frangeret, salutareSq; conatus irritos fac a .Pet.2. ret. sed Deus, qui nouit, pios de tentatione eripere , iniquos uero in diem iudicis reseruare crucian-1.Pet. i. dos, effecit; ut probatio fidei illorum multo precio si or auro, quod per ignem probatur, inueniretur,in laudem, & gloriam,& honorem in reuelationem Iesu Christi. illorum naque fides atq; integritas tam

saeua tempestate iactata, omnibus euasit notior a que testatior. Cum uero aliqui illustri eorum exemplo incitati, se illis iam socios ascripsis strit, ne lanctissimum uitae institutum una cum ipsis interiret', a Paulo III. Pontifice Maximo, Reuerendissimo Camdinale Contareno uiro integerrimo & prudentissimo internuntio, petierunt, ut si Divino id honori cxpedire iudicaret, ratum illud ac fi rmum haberet:

ut apostolica auctoritate munitum atque firmatum,

conseruari perpetuo posset. Quod sapientissimus

Pontifex eo libentius fecit, quo magis experientia didicerat, quantum ea uitae ratio extremis Ecclesiae necessitatibus esset accomodata, quantumq; eam labante iuuare, Christianaeq; reipublicae usui esse pos.set, atque adeo diuino quodam spiritu, qui in Pomtificibus peculiari quadam ratione residere solet

afflatus, praedixit, hanc uitae rationem maxima instaurandae Christianae reip. antiquae disciplinae restituendae, Ecclesiaeq; puritati atque candori resarciendo auxilia esse allaturam ., Ne uero inconsideratς tantam rem gessisse uideretur, principio cauit, ne plures

40쪽

LIBER I. I:

plures quam sexaginta uiri ad eam societatem ascriberentur. Quae acta sunt anno salutis nostrae Is o. At posteaquam idem Paulus III.Pontifex prudetis. simus,& in rebus agendis circunspectissimus intellexisset quam illi se indies piaeclarius in cur1da animarum salute gererent,& quatum pietate, fide, honestate, grauitate, innocentiaq; excellerent, ne Spiritui sancto, quem instituti huius auctorem, atque pr

curatorem esse apertissimis indicijs cognouerat, r distere uideretur, anno a Christo nato I 3 3. illud ipsum rursus firmauit, & apostolica auctoritate communiuit. Neque ullis ipsum terminis, aut uirorum numero circunscriptum esse uoluit, quod augeri atque amplificari summopere iam optabat. praeuidebat enim sanctissimus Pontifex nullam fore tam barbaram & incultam gentem, ad quam horum hominum ardentissima charitas non esset pervasura nec ullum tam apertum ac ingens periculum, cui se

pro Christi gloria non illi libenter offerrent. Haec sunt,Κemnici,societati&Iesu initia, haec illius prima origo, quam tu falso a Ioanne Petro Carapha , qui postea Cardinalis, & tandem anno I s . Pontifex factus,Paulus Quartus dictus est,priusquam ad fastigium illud euehcretur,Vcnetijs primum institutam i*ς asseris. Cum tamen nullum sit uitae institutum,quod Paulum Quartum auctorem potissimum primumq; institutorem habuerit. Immo uero Cle mente Septimo Pontifice Maximo uniuersalem E clesiam moderante, magnae quidam auctoritatis uiripietatis ardore accensi in separatum quendam, &a

uulgi consuetudine secretum locum una conuenire

D frequenter

SEARCH

MENU NAVIGATION